Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. A 1.] Et ecce velum templi scissum est in duas par[CCCXXVIII, 1.] Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur. [CCCXXIX, 4. Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave, rex Judæorum. [cccxxx, 6.] Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum, ut crucifigerent. [cccxxxI, 1.] Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem hunc angariaverunt, ut tolleret cru- B sero factum esset, venit quidam homo dives ab Ari

tes a summo usque deorsum, [cccxLV, 10.] et terra
mota est, et petræ scissæ sunt, el monumenta
aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dor-
mierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis
post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civi-
tatem, et apparuerunt multis. [cCCXLVI, 2.] Centu-
rio autem, et qui cum eo erant, custodientes Je-
sum, viso terræ motu, et his, quæ fiebant, timue-
runt valde, dicentes: Vere filius Dei erat iste.
[CCCXLVII, 6.] Erant autem ibi mulieres multæ a lon-
ge [Al. add. spectantes], quæ secuta erant Jesum a
Galilæa, ministrantes ei, inter quas erat Maria Mag-
dalene, et Maria Jacobi et Joseph mater, et ma-
ter filiorum Zebedæi. [CCCXLVII, 1.] Cum autem

cem ejus. [CCCXXXII. 1. Et venerunt in locum, qui
dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus. [cccxxxIII,
4.] Et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum.
Et cum gustasset, noluit bibere. [CCCXXXIV, 1.] Post-
quam autem crucifixerunt eum, diviserunt vesti-
menta ejus, sortem mittentes: a ut impleretur quod
dictum est per Prophetam, dicentem: Diviserunt
sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt
sortem. Et sedentes servabant eum. [cccxxxv, 1.]
Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius
scriptam Hic est Jesus rex Judæorum. [cccxxxvi,1.]
Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a
dextris, et unus a sinistris. [cccxxxvn. 6.] Præter-
euntes autem blasphemabant eum moventes ca-
pita sua, et dicentes : Vah! qui destruis templum, C
b et in triduo illud reædificas: salva temetipsum :
si Filius Dei es, descende de cruce. [CCCXXXVIII, 2.]
Similiter et principes sacerdotum illudentes cum
scribis et senioribus dicebant: Alios salvos fecit,
seipsum non potest salvum facere si rex Israel
est, descendat nunc de cruce, et credimus ei; con-
fidit in Deo: liberet nunc, si vult, eum: dixit enim:
Quia Filius Dei sum. [cccxxxix, 2.] Idipsum autem et
latrones, qui crucifixi erant cum eo, impropera-
bant ei.

mathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus
erat Jesu. Hic accessit ad Pilatuni, et petiit cor-
pus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. [CCCXLIX,
1.] Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sin-
done munda. Et posuit illud in monumento suo no-
vo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum ma-
gnum ad ostium monumenti, et abiit. [CCCL, 6.]
Erat autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria,
sedentes contra sepulcrum. [CCCLI, 10.] Altera autem
die, quæ est post parasceven, convenerunt princi-
pes sacerdotum et Pharisæi ad Pilatum, dicentes :
Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit
adhuc vivens: Post tres dies resurgam. Jube ergo
custodiri sepulcrum usque in diem tertium: ne forte
veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant
plebi: Surrexit a mortuis. Et erit novissimus error
pejor priore. Ait illis Pilatus: Habetis custodiam,
ite, custodite sicut scitis. Illi autem abeuntes mu-
nierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custo-
dibus.

D

[CCCXL, 2.] A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. [CCCXLI, 6.] Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabactani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Quidam autem illic stantes, et audientes dicebant: Eliam vocat iste. [CCCXLII, 2.] Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. Cæteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. [CCCXLII, 1.] Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit'spiritum.[CCCXLIV,

a Tota hæc pericope, Ut impleretur quod dictum est per Prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem, in nullo e nostris mss. hic loci additur; abest quoque ab aliis veteribus Latinis, Græcisque aliquot libris, demum et a Complutensi editione ac versione Syriaca :

[Cap. XXVIII. CCCLII, 2.] Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulcrum. Et ecce terræ motus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cœlo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix. [CCCLM, 2.] Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. Respondeus autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis: non est hic surrexit enim, sicut dixit. Venite, et videte locum, ubi positus erat Dominus. Et cito euntes dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galileam: ibi eum videbitis. Ecce prædixi vobis [CCCLIV, 2.] Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes

qua de re adito Criticos sacros.

b Addunt Reginæ mss. Dei nomen, quod tamen a Græco archetypo, aliisque libris vulgatis abest.

In vetustiori Reginæ cod. paulo corruptius, Lema Zaptani.

nuntiare discipulis ejus. [CCCLV, 10.] Et ecce Jesus A At illi accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. occurrit illis, dicens: Avete. Ille autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilæam, ibi me videbunt. Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant. Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, ct securos vos faciemus.

Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem. Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam, in montem, ubi constituerat illis Jesus. Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cœlo, et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.

Explicit Evangelium secundum Matthæum.

INCIPIT

EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM.

[Cap. I. 1, 2.] Initium
filii Dei. Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ec-
ce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui
præparabit viam tuam ante te. [11, 1.] Vox claman-
tis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite se-
mitas ejus. [1, 6.] Fuit Joannes in deserto bapti-
zans, et prædicans baptismum poenitentiæ, in re-
missionem peccatorum. Et egrediebatur ad eum
omnis Judææ regio, et Jerosolymita universi, et
baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confiten-
tes peccata sua. Et erat Joannes vestitus pilis ca-
meli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locu-
stas et mel silvestre edebat. [iv, 1.] Et prædica-
bat dicens: Venit fortior me post me: cujus non
sum dignus procumbens solvere corrigiam calcea-
mentorum ejus. Ego baptizavi vos aqua, ille vero C
baptizabit vos Spiritu sancto. [v, 1.] Et factum est:
in diebus illis venit Jesus Nazareth Galilæa: et
baptizatus est a Joanne in Jordane. Et statim as-
cendens de aqua, vidit cœlos apertos, et Spiritum b
tamquam columbam descendentem, et manentem
in ipso. Et vox facta est de cœlis: Tu es Filius meus
dilectus, in te complacui. [vi, 2.] Et statim Spiri-
tus expulit eum in desertum. Et erat in deserto
quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et tenta-
batur a Satana [vii, 6.] eratque cum bestiis, et angeli
ministrabant illi. [vin, 4.] Postquam autem traditus
est Joannes, venit Jesus in Galilæam, [1x, 6.] prædicans
Evangelium regni Dei, et dicens: Quoniam impletum
est tempus, et appropinquavit regnum Dei pœnite-
mini, et credite Evangelio. Et præteriens secus D
mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fra-
trem ejus, mittentes retia in mare (erant enim pis-
catores), [x, 2.] et dixit eis Jesus: Venite post me,

Evangelii Jesu Christi, B et faciam vos fieri piscatores hominum. Et proti-
nus relictis retibus, secuti sunt eum. [x1, 6.] Et pro-
gressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et
Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia
in navi. Et statim vocavit illos. Et relicto patre suo
Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
[XII, 8.] Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sab-
batis ingressus in synagogam docebat eos. [x, 2.] Et
stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos,
quasi potestatem habens, et non sicut scribæ. [XIV,
8.] Et erat in synagoga eorum homo in spiritu im-
mundo et exclamavit, dicens : Quid nobis, et tibi,
Jesu Nazaræne venisti perdere nos? scio qui sis,
sanctus Dei. Et comminatus est ei Jesus, dicens:
Obmutesce, et exi de homine. Et discerpens eum
spiritus immundus, et exclamans voce magna exiit
ab eo. Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent in-
ter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina
hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immun-
dis imperat, et obediunt ei. Et processit rumor ejus
statim in omnem regionem Galilææ. [xv, 2.] Et pro-
tinus egredientes de synagoga, venerunt in domum
Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne. Decum-
bebat autem socrus Simonis febricitans: et statim
dicunt ei de illa. Et accedens elevavit cam, appre-
hensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et
ministrabat eis. Vespere autem facto cum occidisset
sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæ-
monia habentes et erat omnis civitas congregala
ad januam. Et cùravit multos, qui vexabantur variis
languoribus, [xvi, 8.] et dæmonia multa ejiciebat, et
non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. [XVI,
8.] Et diluculo valde surgens, egressus abiit in de-
sertum locum, ibique orabat. Et prosecutus est eum

a Præponit unus e Regine codicibus, sancti. Paulo autem post, ubi dicitur, præparabit viam suam ante te, pari omnes consensu verbà ante le prætermittunt,

quæ et in aliquot Græcis mss. hic loci desiderantur.

b Atque hic addit unus Reginæ ms. cum Sixtina editione Sanctum, id est Spiritum sanctum.

Simon, et qui cum illo erant. Et cum invenissent A Joannis et pharisæi jejunantes et veniunt, et di

:

eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te. Et ait cunt illi: Quare discipuli Joannis et pharisæorum illis Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et jejunant, tui autem discipuli non jejunant? Et ait ibi prædicem ad hoc enim veni. Et erat prædicans illis Jesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamin synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia diu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore ejiciens. [xvIII, 2.] Et venit ad eum leprosus depre- habent secum sponsum, non possunt jejunare. Vecans eum et genu flexo, dixit ei: Si vis, potes me nient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et mundare. Jesus autem misertus ejus, extendit ma- tunc jejunabunt in illis diebus. Nemo assumentum num suam, et tangens eum, ait illi: Volo. Mundare. panni rudis assuit vestimento veteri : alioquin auEt cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mun- fert supplementum novum a veteri, et major scisdatus est. Et comminatus est ei, statimque ejecit sura fit. Et nemo mittit vinum novum in utres veteillum et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, res alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effunostende te principi sacerdotum, et offer pro emun- detur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres datione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium novos mitti debet. [xxiv, 2.] Et factum est iterum illis. [x1x, 10.] At ille egressus cœpit prædicare, cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et didiffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste B scipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas. introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset [Al. esse], et conveniebant ad eum undique.

Pharisæi autem dicebant ei; Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet? Et ait illis : Numquam legistis, quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant? quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant? [xxv, 2.] Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. Itaque dominus est Filius hominis, etiam sabbati.

[Cap. II. xx, 1.] Et iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum. Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur. Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum, in quo paralyticus jacebat. Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata a tua. Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis Quid hic sic loquitur? blasphemat. [Al. loquitur blasphemias?] Quis potest dimittere peccata, nisi C solus Deus? Quo statim cognito Jesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris? Quid est facilius dicere paralytico Dimittuntur tibi peccata; an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula? Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico), tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Et statim surrexit ille et sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificarent Deurn, dicentes: Quia numquam sic vidimus [xx1, 2.] Et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. Et cum præteriret, vidit b Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum. D [xxi, 2.] Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus erant enim multi, qui et sequebantur eum. Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus Quare cum publicanis et peccatoribus manducat, et bibit magister vester? [XXIII, 2. Hoc audito, Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores. Et erant discipuli

a Tacent dno Regine mss. pronomen tua, quod tamen in Græco resonat.

b Mss. Levin propius Græco Aviv.

PATROL. XXIX.

[Cap. III.] Et introivit iterum in synagogam : et erat ibi homo habens manum aridam. Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum. Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium. Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant. Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi. [xxvi, 4.] Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent. [xxvII, 1.] Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum, et ab Jerosolymis, et ab Idumæa, et trans Jordanem et qui circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes quæ faciebat, venerunt ad eum. Et dixit discipulis suis, ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum. Multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent quotquot habebant plagas. [xxvm, 8] Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei: et clamabant dicentes : Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum. [xxIx, 2] Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse, et venerunt ad eum. Et fecit, ut essent duodecim cum illo: et ut mitteret eos prædicare. Et dedit illis potestatem curandi infirmitates, et ejiciendi dæmonia. [xxx, 2.] Et imposuit Simoni nomen Petrus et Ja

c Reticent nostri mss. nomen Dominus, pro quo Græcus habet αὐτόν.

19

B

cobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi, et im- A verunt eum hi, qui cum eo erant duodecim, paraboposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui et Andream, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Chananæum, et Judam Iscáriotem [Al. Scarioth], qui et tradidit illum. [xxx1, 10.] Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque pánem manducare. Et cum audissent sui, exierunt tenere eum dicebant enim : Quoniam in furorem versus est. [xxxi, 2.] Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principé dæmoniorum ejicit dæmonia. [xxxin, 2.] Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere? Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare. Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest [Al. poterit] domus illa stare. Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet. [xxxIV, 2.] Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccatà et blasphemiæ, quibus blasphemaverint: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habebit [Al. habet] remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti. Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet. [xxxv, 2.] Et veniunt mater ejus et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum, et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te. Et respon- C dens eis, ait: Quæ est mater mea, et fratres mei? Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait: Ecce mater mea, et fratres mei. Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror a meɔ, et 'mater est.

lam [Al. parabolas]. Et dicebat eis: Vobis datum este nosse mysterium regni Dei : [xxx vn, 1.] illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt, ut videntes videant, et non videant, et audientes audiant, et non intelligant: nequando conveftantur, et dimittantur eis peccata. Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? et quomodo omnes parabolas cognoscetis? [xxxvII, 2.] Qui seminat, verbum seminat. Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminátum est in cordibus eorum. Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud: et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantür. Et alii sunt qui in spinis seminantur: hi sunt qui verbum audiunt, et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentia introeun. tes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. [xxxIx, 2.] Et dicebat illis: Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur? [XL, 2.] Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat. Si quis habet aures audiendi, audiat. [XLI, 2.] Et dicebat illis : Videtė quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis. [XLI, 2.] Qui enim habet dabitur illi: et qui non habet, etiam quod ha bet, auferetur ab eo. [XLII, 10.] Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat semen'tem in terram, et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat, dum nescit ille. Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. Et 'cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoà niam adest messis. [XLIV, 2.] Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabole comparabimus illud? Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæs e sunt in terra et 'cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cœli habitare. [xLv, 6. Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire: Sine parabola autem non loquebatur eis : [XLVI, 10.] seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. [XLVII, 2.] Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra. Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi, et aliæ naves erant cum illo. Et

[Cap. IV. XXXVI, 2.] Et iterum cœpit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circà mare super terram erat: et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua : Audite : ccce exiit seminans ad seminandum. Et dum seminat, aliud cecidit circà viam, et venerunt volucres b cœli, et comederunt illud. Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam : et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem ter- D ræ et quando exortus est sol, exæstuavit et eo quod non habebat radicem, exaruit. Et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. Et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem, et crescentem; et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. Et dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat. Et cum esset singularis, interroga

a Pronomen mea, cum Græcis plerisque libris unus Reginæ ms. tacet.

b Atque hic nomen cæli, in Reginæ miss. ut et Græcis plerisque exemplaribus desideratur.

• Reginæ mss. scire, pro nosse.

d In Reginæ mss. Et cum se produxerit, etc. cum Lovaniensi Editione atque aliis. Sixtina Editio plus adhuc habet, Cum ex se produxerit, etc. Græce tantum est, Οτὰν δὲ παραδῷ.

facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in A pessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia

navim, ita ut impleretur navis. Et erat ipse in puppi super cervical dormiens et excitant eum, et dicunt illi Magister, non ad te pertinet, quia perimus? Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna. Et ait illis : Quid timidi estis? necdum habetis fidem? Et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum : Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei?

B

sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus dicebat enim : Quia, si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero. Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus et sensit corpore, quia sanata esset a plaga. Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem, que exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea? Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit? Et circumspiciebat videre eam quæ hoc fecerat. Mulier vero timens, et tremens, sciens quod factum esset in se, venit, et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes Quia filia tua mortua est; quid ultra vexas magistrum? Jesus autem audito verbo, quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere, tantummodo crede: Et non admisit quemquam se sequi, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi. Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum. Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit. Et irridebant eum. Ipse vero, ejectis omnibus, assumit patrem et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens. Et tenens manum puellæ, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum Puella (tibi dico), surge. Et confestim surrexit puella, et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstupuerunt stupore magno. Et præcepit illis vehementer, ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare.

[Cap. V.] Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo, qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare. Et semper die ac nocte in monumentis et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus. Videns autem Jesum a longe, cucurrit et adoravit eum: et clamans voce magna dixit: Quid mihi, et tibi, Jesu, Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas. Dicebat enim illi: Exi, spiritus immunde, ab homine. Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus. Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens. Et deprecabantur eum spiritus, dicentes Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus. Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in C porcos et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem, et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum [Al. facti] et veniunt ad Jesum: et vident illum, qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sane mentis, et timuerunt. Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei, qui dæmonium habuerat, et de porcis. Et rogare cœperunt eum, ut discederet de finibus eorum [XLVIII, 8.] Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo: et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. Et abiit, et cœpit prædicare D in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus et omnes mirabantur. [XLIX, 2.] Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare. Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus et videns eum, procidit ad pedes ejus, et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat. Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum. Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim, et fuerat multa per

:

a In nostris mss. Dei summi, pro Altissimi.

[Cap. VI. L, 1.] Et egressus inde, abiit in patriam suam et sequebantur eum discipuli sui et facto sabbato cœpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur? Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. [L, 1.] Et dicebat illis Jesus: Quia non est Propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit. Et mirabatur propter incredulitatem eorum, [LI, 2.] et circuibat castella in circuitu docens. [LII, 2.] Et vocavit duodecim: et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. Et præcepit. eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum, non peram, non panem, neque in zona æs, sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. [LIV, 2.] Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde: [LV, 2.] et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes

« PoprzedniaDalej »