Obrazy na stronie
PDF
ePub

:

datum. Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum. In his duobus mandatis universa Lex pendet, et Prophetæ. [ccxxv, 2.] Congregatis autem Pharisæis, interrogavit eos Jesus, dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Si ergo David vocat. eum Dominum, quomodo filius ejus est? [ccxxvi, 2.] Et nemo poterat ei respondere verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.

exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium. Multi A ota mente tua. Hoc est maximum, et primum manenim sunt vocati, pauci vero electi. [ccxxm, 2.] Tunc abeuntes Pharisæi, consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum die ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non? Cognita autem Jesus nequitia corum, ait: Quid me tentatis, hypocritæ ? ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. Et ait illis Jesus; Cujus est imago hæc, et superscriptio? Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari, et quæ sunt Dei, Deo. Et audientes mirati sunt, et relicto eo, abierunt. In illo die accesserunt ad eum Sadducæi, B qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. Erant autem apud nos septem fratres, et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens seinen, reliquit uxorem suam fratri suo. Similiter secundus, et tertius, usque ad septimum. Novissime autem omnium et mulier defuncta est. In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione cnim neque nubent, neque nubentur: a sed erunt sicut angeli Dei in cœlo. De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo C dicente vobis: Ego sum Deus Abraham, el Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium. Et audientes turbæ mirabantur in doctrina ejus. CCXXIV, 6.] Pharisæi autem audientes. quod silentium imposuisset Sadducæis, convenerunt in unum: et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: Magister, quod est mandatum ma. gnum in lege? Ait ili Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in

[Cap. XXIII, CCXXVII, 10.] Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos, dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribæ et Pharisæi. Omnia ergo quæcumque dixerint vobis servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim, et non faciunt. [ccxxvIII, 5.] Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum digito autem suo nolunt ea movere. [CCXIX, 2.] Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. Amant autem primos recubitus in cœnis, primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. [ccxxx, 10.] Vos autem nolite vocari Rabbi. Unus est enim Magister vester, omnes autem vos fratres estis. Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim Pater vester, qui in cœlis est. Nec vocemini magistri: quia Magister vester unus est Christus. [ccxxx1, 5.] Qui major est vestrum, erit minister vester. Qui autem se exaltaverit, humiliabitur et qui se humiliaverit, exaltabitur. [CCXXXII, 5.] Væ autem vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ quia clauditis regnum cœlorum ante homines. Vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare. [ccxxx, 10.] Væ b vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ: quia circuitis mare et aridam,

a Pressius Græco eigi, in instanti sunt, duo Reginæ D risque note codicibus mss., quales plurimos præ mss. legunt.

Recentiores quidam codices cum editis hic addunt: Væ autem vobis, Scribe et Pharisæi hypocritæ : quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes : pro. pter hoc amplius accipietis judicium. Verum hæc peregrina esse atque ex capitulis cxxxvi Marc. et CCXLVI Luc., hoc est ex Marc. c. xn, vers. 40, et Luc. cap. xx, vers. 47, quibusdam additis, quibusdam vero mutatis ad implendam cohærentiam, huc translata, suadent primo ipsa situs variatio in iis in quibus habetur codicibus quidam enim hæc præponunt huic sententia de clavibus, in quibus est ms. monasterii nostri, S. Taurini Ebroicensis, complectens quatuor Evangelia Grace cum commentariis; alii subtexunt. Deinde hæc in Eusebianis Hieronymianisque Evangeliorum canonibus locum habere non possunt : neque enim in canone decimo reponi queunt, com non sint propria Matthæi, sed prædictis Marci ac Lucæ capitulis communia illa autem ad canonem octavum revocantur, in quo nihil de Matthæo continetur. Tertio absunt hæc ab antiquioribus melio

manibus habemus ab octingentis, aut eo amplius annis exaratos, Regiæ scilicet bibliothecæ uno n. 3564, Sancti Germani a Pratis sex, his numeris designatis 4, 6, 15, 18, 19, 32; Corbeiensi uno in bibliotheca nostra San-Germanensi asservato num. 2; monasterii S. Guillelmi in Deserto, uno; monasterii Crassensis, altero. MART.

Præponunt Vulgati libri solidum huncce versiculum: Væ autem vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ: quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes: propter hoc amplius accipietis judicium. Qui quidem et in Græco est archetypo ad verbum : Οὐαὶ ὑμῖν, γραμματεῖς καὶ Φαρισαῖοι ὑποκριταί, ὅτι και τεσθίετε τὰς οἰκίας τῶν χηρῶν, καὶ προφάσει μακρὰ προσευχόμενοι· διὰ τοῦτο λήψεσθε περισσότερον κρίμα. Τη nullo autem e nostris, atque aliis, quos ad hunc locum consuluimus antiquis Latinis libris invenitur. Videsis porro hac de interpolatione disserentes Criticos sacros, ipsumque Martianæum in Notis in calce libri. Paulo autem post in vetustiori Reginæ ms. plus habetur, Ve vobis, Scribæ, duces cæci, etc.

non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. [CCXLII, 2.] Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis saculi? Et respondens Jesus, dixit eis: Videte, ne quis vos seducat. Multi enim venient in nomine meo, dicentes Ego sum Christus et multos seducent. Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte, ne turbemini. Oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis. Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca. Hæc autem omnia initia sunt dolorum. [CCXLIV, 1.] Tunc tradent vos in tribula

gentibus propter nomen meum. [CCXLV, 10.] Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos. Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. [ccxLv1, 6.] Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio. [CCXLVII, 6.] Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancio, qui legit, intelligat : [CCXLVIII, 2] tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua et qui in agro, non revertatur tollere

ut faciatis unum proselytum : et cum fuerit factus, A dixit illis: Videtis hæc omnia? Amen dico vobis, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos. Væ vobis, duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet. Stulti, et cæci! Quid enim majus est, aurum, an templum, quod sanctificat aurum? Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet. Cæci! Quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum? Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus, quæ super illud sunt. Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo, qui habitat in ipso: et qui jurat in cœlo, jurat in throno Dei, et in eo, qui sedet super eum. [CCXXXIV, 5.] Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui decimalis mentham, et anethum, et cy- B tionem, et occident vos et eritis odio omnibus minum, et reliquistis quæ graviora sunt Legis, judicium, et misericordiam, et fidem. Hæc oportuit facere, et illa non omittere. [ccxxxv, 10.] Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. [CCXXXVI, 5.] Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis intus autem pleni estis rapina et immunditia. Pharisæe cæce, munda prius, quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum. [CCXXXVII, 5.] Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ: quia similes estis sepulcris dealbatis, quæ aforis parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. Sic et vos aforis quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. C tunicam suam. [CCXLIX, 2.] Væ autem prægnantibus [CCXXXVIII, 5. Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulcra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. Itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui Prophetas occiderunt. [CCXXIX, 10.] Et vos implete mensuram patrum vestrorum. Serpentes genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ? [CCXL, 5.] Ideo ecce ego mitto ad vos Prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in Synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Bara- D chiæ, quem occidistis inter templum et altare. Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam. [CCXLI, 5.] Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis Benedictus, qui venit in nomine Domini.

[Cap. XXIV, CCXLII, 2.] Et egressus Jesus de templo iba. Et accesserunt discipuli cjus, ut ostenderent ei ædificationes templi. Ipse autem respondens

:

et nutrientibus in illis diebus. [CCL, 6.] Orate autem,
ut non fiat fuga vestra in hyeme, vel sabbato.
[CCL1, 2.] Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non
fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. [CCLII,
6.] Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva
omnis caro sed propter electos breviabuntur dies
illi [CCLII, 2.] Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic
est Christus, aut illic, nolite credere. [CCLIV, 6.]
Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ : et
dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem
inducantur (si fieri potest) etiam electi. Ecce præ-
dixi vobis. [CCLV, 5.] Si ergo dixerint vobis: Ecce in
deserto est, nolite exire ecce in penetralibus, no-
lite credere. [CCLVI, 5.] Sicut enim fulgur exit ab
oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et
adventus Filii hominis. [CCLVII, 5.] Ubicumque fuerit
corpus, illic congregabuntur et aquila. [CCLVII, 2.]
Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol
obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et
stella cadent de cœlo, et virtutes cœlorum commo-
vebuntur et tunc parebit signum Filii hominis in
cœlo [CCLIX, 2.] et tunc plangent omnes tribus
terræ et videbunt Filium hominis venientem in
nubibus cœli cum virtute multa, et majestate. Et
mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et
congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a sum-
mis cœlorum usque ad terminos eorum. Ab arbore
autem fici discite parabolam cum jam ramus ejus

ener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est A ram. [CCLXIX, 2.] Sicut enim homo peregre profiæstas ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est in januis. Amen dico vobis, quia non præeteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant. Coelum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. [CCLX, 6.] De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cœlorum, nisi solus Pater. [CCLXI, 5.] Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis. Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes, et nuptui tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam, et non cognoverunt, donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis. [CCLXII, 5.] Tunc duo erunt in agro unus assumetur, et unus relinquetur. Duæ molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur. a [CCLXIII, 6.] B Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. [CCLXIV, 2.] Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora filius hominis venturus est. [CCLXV, 5.] Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? [CCLXVI, 5.] Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. [CCLXVII, 5.] Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis : veniet dominus servi illius, in die qua non sperat, et hora qua ignorat: et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus, et stridor dentium.

[Cap. XXV, CCLXVIII, 10.] Tunc simile erit regnum cœlorum decem virginibus, quæ accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes. Sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum prudentes vero acceperunt oleuni in vasis suis cum lampadibus. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes, et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas. Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ exstinguuntur. Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficial nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, el clausa est janua. Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. At ille respondens ait: Amen dico vobis, nescio vos. Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque ho

• Addunt nonnulli vulgati libri, Duo in lecto, unus assumetur, el unus relinquetur : quæ et Græce habent

C

D

ciscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua [CCLXX, 5.] Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim. Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucra. tus sum. Ait illi dominus ejus : Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. Ait illi dominus ejus: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti: et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est. Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. [CCLXXI, 2.]Omni enim habenti dabitur, et abundabit ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. [CCLXXII, 5.] Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium. [CCLXXI, 10.] Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis; et statuet oves quidem a dextris suis, hædos au'em a sinistris. Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? Quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te aut nudum, et cooperuimus te? Aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis mi

aliquot exemplaria : δύο ἐπὶ κλίνης μιᾶς εἰς παραλαμ βάνεται, καὶ εἷς ἀφίεται.

nimis, mihi fecistis. Tunc dicet et his qui a sinistris A sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi potum : hospes eram, et non collegistis me nudus, et non cooperuistis me infirmus, et in carcere, et non visitastis me. Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. Et ibunt hi in supplicium æternum, ju. sti autem in vitam æternam.

quem Filius hominis tradetur : [CCLXXXII, 6.] bonum erat ei si natus non fuisset homo ille. [CCLXXXII, 10.] Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum, Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. [CCLXXXIV, 1.] Conantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait Accipite, et comedite: hoc est corpus meum. [CCLXXXV, 2.] Et accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes : hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vilis, usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. [CCLXXXVI, 6.] Et hymno dicto, B exierunt in montem Oliveti. [CCLXXXVII, 4.] Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. [CCLXXXVIII, 6.] Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam. [CCLXXXIX, 1.] Respondens autem Petrus, ait illi Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. [ccxc, 6.] Ait illi Petrus Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. [ccxCI, 1.] Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, [ccxcu, 6.] et dixit discipulis suis : Sedete hic, donec vadam illuc, et orem. Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari, et mœstus esse. [ccxc, 4.] Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic, et vigilate mecum: [CCXCIV, 1.] Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. [ccxcv,1.] Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. [ccxcv1,2.] Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? Vigilate, et orate, ut non intretis in tentationem. [ccxcvn, 4.] Spiritus quidem promplus est, caro autem infirma. [ccxcvm, 6.] Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Et venit iterum, et invenit eos dormientes :

:

[Cap. XXVI. CCLXXIV, 1.] Et factum est, cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis Scitis quia post biduum Pascha fiet, et filius hominis tradetur, ut crucifigatur. [CCLXXV, 6.] Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas: et consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. [CCLXXVI, 1.] Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. Videntes autem discipuli [Al. add. ejus], indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio hæc? potuit enim istud venumdari multo, et dari pauperibus. Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me. Nam C semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper a habetis. [CCLXXVII. 4.] Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus. [CCLXXVII, 2.] Tunc abiit unus de duodecim qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum, et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. Et exinde quærebat opportunitatem, ut eum traderet. Prima autem die Azymorum, accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? At Jesus dixit: Ite in civitatem, ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum D erant enim oculi eorum gravati. Et relictis illis,

discipulis meis. Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. [CCLXXIX, 4.] Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. [CCLXXX, 1.] Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum, Domine? [CCLXXXI, 2.] At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. Filius quidem hominis vadit,

fa In futuro habebitis legitur in Reginæ mss. ac Sixtina editione, quemadmodum et in uno alterove Græco exemplari ἕξετε pro ἔχετε. Paulo quoque post

iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite [CCXCIX, 4. ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet. [ccc, 1.] Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa, cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. [ccci, 2.] Qui au

iidem mss., qui dicitur Judas Scarioth, pro dicebatur Judas Iscariotes.

tem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quem- A tua manifestum te facit. Tunc cœpit detestari et

cumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Et
confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi.
Et osculatus est eum. Dixitque illi Jesus: Amice,
ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injece-
runt in Jesum, et tenuerunt eum. [ccci, 1.] Et ecce
unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manus,
exemit gladium suum, et percutiens servum princi-
pis sacerdotum, amputavit auriculam ejus. [cccm, 10.]
Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum
suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio
peribunt. An putas, quia non possum rogare Patrem
meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim
legiones angelorum? Quomodo ergo implebuntur
Scripturæ, quia sic oportet fieri? [ccciv, 1.] In illa
hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem exi- B
stis cum gladiis et fustibus comprehendere me :
quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non
me tenuistis? [cccv, 6.] Hoc autem totum factum
est, ut adimplerentur Scripturæ Prophetarum. Tunc
discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. [cccvi, 1.] At
illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem
sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant.
[cccvII, 4.] Petrus autem sequebatur eum a longe,
usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus
intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.
[cccvm, 2.] Principes autem sacerdotum, et omne
concilium, quærebant falsum testimonium contra
Jesum, ut eum morti traderent: et non invenerunt,
cum multi falsi testes accessissent. [cccix, 6.] No-
vissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt: C
Hæc dixit Possum destruere templum Dei, et post
triduum reædificare illud. Et surgens princeps sa-
cerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quæ isti
adversum te testificantur? Jesus autem tacebat. Et
princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum
vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei.
Dicit illi Jesus Tu dixisti [cccx, 1.] verumtamen
dico vobis, amedo videbitis Filium hominis sedentem
a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cœli.
[cccxI, 6.] Tunc princeps sacerdotum scidit vesti-
menta sua, dicens: Blasphemavit, [cccxn, 2.] quid
adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphe-
miam quid vobis videtur? At illi respondentes dixe-
runt: Reus est mortis. [cccx, 1.] Tunc exspuerunt
in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii au
tem palmas in faciem ejus dederunt, dicentes: Pro-
phetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit?
[CCCXIV, 1.] Petrus vero sedebat foris in atrio et
accessit ad eum una ancilla, dicens: et tu cum Jesu
Galilæo eras. At ille negavit coram omnibus, dicens:
Nescio quid dicis. [cccxv, 1.] Exeunte autem illo
januam, vidit eum alia ancilla, et ait his, qui erant
ibi Et hic erat cum Jesu Nazareno. Et iterum ne-
gavit cum juramento: Quia non novi hominem.
Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixe-
runt Petro Vere et tu ex illis es: nam et loquela

D

jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. [cccxvi, 2.] Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Prius quam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras flevit

amare.

[Cap. XXVII. CCCXVII, 2.] Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. [cccxvin, 1.] Et vinctum adduxerunt cum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi. [cccxix, 10.] Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos? tu videris. Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens se suspendit. Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est. Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, ager sanguinis, usque in hodiernum diem. Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel; et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. [cccxx, 1.] Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis. [cccxx1, 4.] Et com accusaretur a principibus sacerdotum, et senioribus, nihil respondit. Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer. [cccxx11, 2.] Per diem autem solemnem consueveral præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent. [cccxx, 4.] Hlabebat autem tune vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. [CCCXXIV, 10.] Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum. [cccxxv, 10.] Principes autem sacerdotum, et seniores persuaserunt populis, ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. Respondens autem præses, ait illis Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam. [cccxxvi, 1.] Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? Dicunt omnes Crucifigatur. Ait illis præses : Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. [cccxxvi, 10.] Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. Et respondens universus populus, dixit :

In Reginæ ms., laqueo se suspendit: Græce tantum est áπńyžaтo.

« PoprzedniaDalej »