Obrazy na stronie
PDF
ePub

circum se, jussit ire trans fretum. [Lxv, 5.] Et accedens unus Scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris. Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cœli nidos; filius autem bominis non habet ubi caput reclinet. Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. [LXIX, 2.] Et ascendente eo in naviculam, sccuti sunt eum discipuli ejus : et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat. Et accesserunt ad eum a discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos, perimus. Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti [Al. et venti et mare obediunt ei? Et cum venisset trans b fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis excuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis, et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pasceus. Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. Et ait illis Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex [Al. grex pecorum] per præceps in mare; et mortui sunt in aquis. Pastores autem fugerunt et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis, qui demonia habuerant. Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu et viso eo, rogabant, ut transiret a finibus corum. [Cap. IX. LXX, 1.] Et ascendens in naviculam transfretavit, et venit in civitatem suam. Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. Et ecce quidam de Scribis dixerunt intra se llic blasphemat. Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Quid est facilius, dicere Dimittuntur tibi peccata tua; an dicere : Surge, et ambula? Ut autem sciatis, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Et surrexit, et abiit in domum suam. Videntes autem turbæ timuerunt, et glorifi. caverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. [LXXI, 2.] Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est cum.

:

:

a Iterum duo verba discipuli ejus, mss. Reginæ tacent: quorum tamen alterum dumtaxat, sive ejus, Græca aliquot melioris notæ exemplaria ignorant. Paulo autem aliter habet contextus, καὶ προσελθόντες οἱ μαθηταὶ ἤγειραν αὐτὸν, et accedentes discipuli suscitaverunt eum. Sed et quod proxime sequitur, Jesus nomen tacet.

b Proprie in Græco fretum non est, et repyεonvay, pro Gerasenorum regio appellatur. Paulo etiam post,

:

[LXXII, 2.] Et factum est, discumbente eo in domo, A ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus. Et videntes Pharisæi, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat Magister vester? (LXXII, 2.] At Jesus audiens, ait: Non est opus valen. tibus medicus, sed male habentibus. Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes : Quare nos, et Pharisæi, jejunamus frequenter : discipuli autem tui non jejunant? Et ait illis Jesus Numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. Nemo autem immittit commissuram panni rudis in B vestimentum vetus tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit. Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur. [LXXIV, 2.] Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens Domine, filia mea modo defuncta est : sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus. Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus. Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora. Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat: Recedite non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum. Et cum ejecta esset turba, intravit; et tenuit manum ejus. Et surrexit puella. Et exiit fama hæc in universam terram illam. [LXXV, 10.] Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David. Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine. Tunc tetigit oculos eorum, dicens : Secundum fidem vestram fiat vobis. Et aperti sunt oculi eorum, et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat. Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa. Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem. Et ejecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes: Numquam apparuit sic in Israel. Pharisæi autem dicebant: In principe dæmoniorum ejicit dæpaprav, longe pro non longe, abfuisse porcorum grex dicitur: denique et locutos dæmones. ei èxбá)λees ἡμᾶς, ἐπίτρεψον ἡμῖν ἀπελθεῖν εἰς τὴν ἀγέλην. Si ejicis nos, permitte nobis abire in gregem, etc.

C

D

Nomen Domine, pro quo Græcus textus hic habet, it, quia, Regine mss. prorsus ignorant.

d

Neque in Græco exemplari, neque in Latinis vetustioribus libris additum est, vobis.

mones. [LXXVI, 2.] Et circuibat Jesus omnes civita- A et eritis odio omnibus propter nomen meum : qui

tes et castella, docens in synagogis eorum, et præ-
dicans evangelium regni, et curans omnem languo-
rem, et omnem infirmitatem. [LXXVII, 6.] Videns
autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati,
et jacentes sicut oves non habentes pastorem.
[LXXVIII, 5.] Tunc dicit discipulis suis: Messis qui-
dem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Do-
minum messis, ut a mittat operarios in messem

suam.

[Cap. X. LXXIX, 2.] Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitaten. [LXXX, 2.] Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater ejus, Jacobus Ze- B bedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddeus, Simon Chananææus, et Judas Iscariotes [Al. Schariotes], qui et tradidit eum. [LXXXI, 10. Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis; et in b civitates Samaritanorum ne intraveritis: sed potius ite ad oves, quæ perierunt, domus Israel. [LXXXII, 2.] Euntes autem prædicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum coelorum. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite, gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam dignum C enim est operarius cibo suo. [LXXXIII, 2.] In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis. [LXXXIV, 5.] Intrantes autem in domum, salutate eam dicentes: Pax huic domui. Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam : si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.

[LXXXV, 2.] Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum, et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati. [LXXXVI, 5.] Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut D serpentes, et simplices sicut columbæ. [ LXXXVI, 1.] Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos: et ad præsides et ad reges ducemini propter me, in testimonium illis, et gentibus. [LXXXVIII, 2.] Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini : dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini. Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient:

a Duo Reginæ mss., ut ejiciat, propius Græco verbo, ἐκβάλλῃ.

PATROL. XXIX.

autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. [LXXXIX, 10.] Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. [xc, 3.] Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum. Sufficit discipulo, ut sit sicut magister ejus; et servo, sicut dominus ejus. [xci, 10.] Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt : quanto magis domesticos ejus? Ne ergo timueritis eos. [xci, 2.] Nihil enim est opertum, quod non revelabitur; et occultum, quod non scietur. [xciii, 3.] Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, prædicate super tecta. Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animani et corpus perdere in gehennam. Nonne duo passeres asse veneunt: et unus ex illis non cadet super terram sine patre vestro? Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cœlis est : [XCIV, 2.] qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cœlis est. [xcv, 5.] Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam et inimici hominis, domestici ejus. [xcv1, 5.] Qui amat patrem, aut matrem plus quam me, non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Et qu' non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. [xcvII, 3.] Qui invenit animam suam, perdet illam et qui perdiderit animam suam proper me, inveniet eam. [xcv, 1. Qu recipit vos, me recipit : et qui me recipit, recipit eum, qui me misit. [xcix, 10. ] Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. [c, 6.] Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigida tantum in nomine discipuli amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

[Cap. XI. CI, 10.] Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde, ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum. [ci, 5.] Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis. Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne : b Minori numero civitatem, ut in Græco est textu, unus quoque e nostris mss. præfert. 18

[ocr errors]

cum eo erant quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? [cxv, 10.] Aut non legistis in lege, quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? Dico autem vobis, quia templo major est hic. Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes. [cxvi, 2.] Dominus enim est Filius hominis etiam sabbati. Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum. Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui

Quid existis in desertum videre? arundinem vento A Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui
agitatam. Sed quid existis videre? hominem mol-
libus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur in
domibus regum sunt. Sed quid existis videre? Pro-
phetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophe-
tam. [CII, 2.] Hic est enim de quo scriptum est: Ecce
ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui
præparabit viam tuam ante te. [CIV, 5.] Amen dico
vobis, non surrexit inter natos mulierum major
Joanne Baptista: qui autem minor est in regno cœ-
lorum, major est illo. [cv, 5.] A diebus autem Joan-
nis Baptistæ usque nunc, regnum cœlorum vim
patitur, et violenti rapiunt illud. [cvi, 10.] Omnes
enim prophetæ et lex, usque ad Joannem, prophe-
taverunt : et si vultis recipere, ipse est Elias, qui
venturus est. Qui habet aures audiendi, audiat. [cvII, B habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in

5. Cui autem similem æstimabo generationem istam?
Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes
coæqualibus dicunt: Cecinimus vobis, et non sal-
tastis lamentavimus, et non planxistis. Venit enim
Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt:
Dæmonium habet. Venit Filius hominis manducans
et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator
vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justi-
ficata est sapientia a filiis suis. [cvin, 5.] Tunc cœpit
exprobrare civitatibus in quibus factæ sunt plurimæ
virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam. Væ tibi,
Corozain [Al. Corazain], væ tibi, Bethsaida: quia,
si in Tyro et Sidone facta essent virtutes, quæ factæ
sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam
egissent. Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni
remissius erit in die judicii, quam vobis. Et tu, Ca-
pharnaum, numquid usque in coelum exaltaberis ?
usque in infernum descendes. [CIX, 10.] Quia, si in
Sodomis factæ fuissent virtutes, quæ factæ sunt in te,
forte mansissent usque in hanc diem. Verumtamen
dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in
die judicii, quam tibi.[cx, 5.] In illo tempore respon-
dens Jesus dixit: a Confiteor tibi, Pater Domine cœli
et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et pru-
dentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater: quo-
niam sic fuit placitum ante te. [cx), 3.] Omnia mihi
tradita sunt a Patre meo. [ cxii, 5. ] Et nemo novit
filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi
Filius, et cui voluerit Filius revelare. [CXIII,
10.] Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati D
estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum
super vos, et discite a me, quia mitis sum, et
humilis corde et invenietis requiem animabus
vestris. Jugum enim meum suave est, et onus
meum leve.

[Cap. XII. cxiv, 2.] In illo tempore abiit Jesus per
sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes cœ-
perunt vellere spicas, et manducare. Pharisæi au-
tem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt
quod non licet
facere sabbatis. At ille dixit eis:

a In instanti confiteor, juxta Græcum pohoyoupat. Reginæ quoque habent miss.

foveam, nonne tenebit, et levabit eam? Quanto magis melior est homo ove! Itaque licet sabbatis benefacere. Tunc ait homini: Extende manum tuam et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. [cxvII, 4.] Exeuntes autem Pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. [cxvi, 10.] Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes : et præcepit eis ne manifestum eum facerent. Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. Non contendet, neque clamabit, neque audiet C aliquis in plateis vocem ejus arundinem quassatam non confringet, et lignum fumigans non exstinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium et in nomine ejus gentes sperabunt. [cxIx, 5.] Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus et mutus, et curavit cum, ita ut loqueretur, et videret. [cxx, 7.] Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David? [cxxi, 2.] Pharisæi autem audientes, dixerunt Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum. [cxx11, 2.] Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se, desolabitur et omnis civitas, vel domus divisa contra se, non stabit. Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus? Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt. Si autem ego in spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei. Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet. Qui non est mecum, contra me est et qui non congregat mecum, spargit. [cxxII, 2.] Ideo dico vobis: Omne peccatumi et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autent blasphemia non remittetur. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui

:

Addunt iidem mss., eis, quod et quædam habent Græca exemplaria.

autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remit- A Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant

:

tetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.
[CXXIV, 10.] Aut facite arborem bonam, et fructum
ejus bonum aut facite arborem malam, et fructum
ejus malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui,
cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os lo-
quitur. [cxxv, 5.] Bonus homo de bono thesauro pro-
fert bona et malus homo de malo thesauro profert
mala. [cxxvi, 10.] Dico autem vobis, quoniam
omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines,
reddent rationem de eo in die judicii. Ex verbis
enim tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemna-
beris. [cxxvII, 5.] Tunc responderunt ei quidam de
Scribis et Pharisæis, dicentes: Magister, volumus a
te signum videre. [cxxv, 5.] Qui respondens ait il-
lis: Generatio mala et adultera signum quærit : et
signum non dabitur ei, nisi signum Jone prophetæ.
Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et
tribus noctibus: sic erit Filius hominis in corde
terræ tribus diebus, et tribus noctibus. Viri Ninivi-
tæ surgent in judicio cum generatione ista, et con-
demnabunt eam : quia poenitentiam egerunt in præ-
dicatione Jonæ. Et ecce plus quam Jonas hic. Re-
gina Austri surget in judicio cum generatione ista,
et condemnabit eam : quia venit a finibus terræ au-
dire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salo-
mon hic. [cxxix, 5.] Cum autem immundus spiritus
exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens
requiem, et non invenit. Tunc dicit: Revertar in
domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam C
vacantem, scopis mundatam, et ornatam. Tunc va-
dit, et assumit septem alios spiritus secum nequio-
res se, et intrantes habitant ibi et fiunt novissima
hominis illius pejora prioribus. Sic erit et genera-
tioni huic pessimæ. [cxxx, 2.] Adhuc eo loquente
ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris,
quærentes loqui ei. Dixit autem ei quidam: Ecce
mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te. At
ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea,
et qui sunt fratres mei? Et extendens manus in disci-
pulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.
Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in
cœlis est ipse meus frater, et soror, et mater est.

:

fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. Qui habet aures audiendi, audiat. Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni cœlorum; illis autem non est datum. [cxxx11, 5.] Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo. [cxxxII, 1.] Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. Et adimpletur in eis prophetia Isaia dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis. Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos B clauserunt nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. [CXXXIV, 5.] Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestræ, quia audiunt. Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt; et audire quæ auditis, et non audierunt. [cxxxv, 2.] Vos ergo audite parabolam seminantis. Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus hic est qui secus viam seminatus est. Qui autem super petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit, et continuo cum gaudio accepit illud non habet autem in se radicem, sed est temporalis. Facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. Qui autem seminatus est in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum, suffocat verbum, et sine fructu efficitur, Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est, qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. [cxxxvi, 10.]a Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum cœlorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. Cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea? Et ait: Non ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum triticum autem congregate in hor

[Cap. XIII. cxxxI, 2.] In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. Et congregata sunt ad D eum turbæ multæ, ita ut in [Al. tac. in] naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in littore: et locutus est eis multa in parabolis dicens: Ecce exiit qui seminat seminare. Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres a cœli, et comederunt ea. Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ. Sole autem orto æstuaverunt et quia non habebant radicem, aruerunt. Alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.

reum meum.

[CXXXVII, 2.] Aliam parabolam proposuit eis dicens Simile est regnum cœlorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo : quod

a Nomen cœli, quod et pleraque Græca exemplaria tacent, a Reginæ duobus mss. abest.

[ocr errors]
[ocr errors]

illorum.

[Cap. XIV. CXLII, 2.] In illo tempore audivit Herodes Tetrarcha famam Jesu: et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. [CXLIV, 2.] Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam. Et volens illum occidere, timuit populum : quia sicut Prophetam eum habebant. [CXLV,6.] Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi. Unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. At illa præmonita a matre sua, Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ. Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari. Misitque, et decollavit Joannem in carcere. Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ. Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud: et venientes nuntiaverunt Jesu. [CXLVI, 3.] Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum. [CXLVII, 1.] Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam præ. teriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire date illis vos manducare. Responderunt ci: Non habemus hic nisi quinque panes, et duos pisces. Qui ait eis: Afferte mihi illos huc. Et cum jussisset turbam discumbere super fenum, acceptis quinque panibus, et duobus piscibus, aspiciens in cœlum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. Manducantium autem fuit numerus, quinque millia virorum, exceptis mulieribus, et parvulis. [CXLVIII, 6.] Et statim e compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere cum trans fretum, donec dimitteret turbas.

minimum quidem est omnibus seminibus: cum au- A fecit ibi virtutes multas, propter incredulitatem tem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cœli veniant, et habitent in ra. mis ejus. [CXXXVIII, 5.] Aliam parabolam locutus est eis. Simile est regnum cœlorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum. [CXXXIX, 6.] Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis; ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. [CXL, 10.] Tunc, dimissis turbis, venit in domum et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. Qui respondens aita illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. Ager autem, est mundus. B Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam. Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt. Sicut ergo, colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione sæculi. Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus, et stridor dentium. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. Simile est regnum cœlorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. Iterum simile est regnum cœlorum homini negotia- C tori, quærenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendit omnia quæ habuit, et emit eam. Iterum simile est regnum cœlorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione sæculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium. b Intellexistis hæc omnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis Ideo omnis scriba doctus in regno cœlorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde. [CXLI, 1.] Et veniens in D patriam suam, docebat eos in synagogis corum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes? Nonne hic est fabri filius? Nonne mater ejus dicitur Maria; et fratres ejus Jacob, et Joseph [Al. Joses], et Simon, et Judas? et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? Et scandalizabantur in eo. [CXLII, 1.] Jesus autem dixit eis: Non est Propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. Et non

Hoc etiam pronom. illis prætermittunt Reginæ codices cum Græcis melioris notæ.

b Præponunt Graeca pleraque exemplaria λέγει αυτ τοῖς ὁ Ἰησοῦς, Dicit eis Jesus.

[CXLIX, 2.] Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. [CL, 4.] Vespere autem facto, solus erat ibi. Navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus. Quarta autem vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. Et videntes eum [Al. add. discipuli] super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. [CLI, 10.] Respondens autem

e Duo Reginæ mss., statim jussit discipulis, ipso Jesus nomine prætermisso: et Græco dissentiente

textu.

« PoprzedniaDalej »