Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ejus composita sunt omnia.

Multa dicemus, et deficiemus in verbis: consummatio autem sermonum, ipse est in omnibus.

Gloriantes ad quid valebimus? ipse enim omnipotens super omnia opera sua.

Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius.

Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis [Al. poteritis], supervalebit enim adhuc, et admirabilis magnificentia ejus.

Benedicentes Dominum, exallate illum quantum potestis non major enim est omni laude.

Exaltantes eum replemini virtute, ne laboretis : non comprehenderis.

Quis videbit eum, et enarrabit? et quis magnificabit eum sicut est ab initio ?

Multa abscondita sunt majora his: pauca enim vidimus operum ejus:

Omnia autem Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam.

CAPUT XLIV.

Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua.

Multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a sæculo.

Dominantes in potestatibus suis homines magni virtute, et prudentia sua præditi, nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum.

Et imperanies in præsenti populo, et virtute prudentiæ populis sanctissima verba.

In peritia sua requirentes modos musicos, et narrantes carmina scripturarum.

Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes pacificantes in domibus suis.

Omnes isti in generationibus gentis suæ gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus. Qui de illis nati sunt, reliquerunt nomen narrandi laudes eorum.

B

Et sunt quorum non est memoria : perierunt quasi qui non fuerint: et nati sunt, quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis.

Sed illi viri misericordiæ sunt, quorum pietates non defuerunt :

Cum semine eorum permanent bona,

Hæreditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stelit semen eorum.

Et filii eorum propter illos usque in æternum manent: semen eorum el gloria eorum non derelinquetur. Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem.

Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet ecclesia.

Henoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus pœnitentiam.

Non inventus est perfectus, justus, el in tempore iracundiæ factus est reconciliatio;

Ideo dimissum est reliquum terræ, cum factum est diluvium.

Testamenta sæculi posita sunt apud illum, ne deleri possit diluvio omnis caro.

Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventus similis illi in gloria : qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo.

In carne ejus stare fecit testamentum, et in lentatione inventus est fidelis.

Ideo jurejurando dedit illi gloriam in gente sua, crescere illum quasi terræ cumulum:

Et ut stellas exaltare semen ejus, et hæreditare illos a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos

terræ.

Et in Isaac eodem modo fecit propter Abraham patrem ejus.

Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus, et testamentum confirmavit super caput Jacob.

Agnovit eum in benedictionibus suis, et dedit illi hæreditatem, et divisit illi partem in tribubus duodecim. Et conservavit illi homines misericordiæ, invenientes gratiam in oculis omnis carnis.

D

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Fortis in bello Jesus Nave, et successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum.

Maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hæreditatem Israel.

Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates romphæas?

Quis ante illum sic restitit? Nam hostes ipse Dominus perduxit.

An non iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo?

Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique, et audivit illum magnus el sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis.

Et ipsi duo constituti, a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hæreditatem, in terram, quæ manat lac et mel.

Et dedit Dominus ipsi [ Al. ipse ] Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hæreditate:

Ut viderent omnes filii Israel, quia bonum est obsequi sancto Deo.

Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor: qui non aversi sunt a Domino,

B

Ut sit memoria illorum in benedictione, el ossa eorum pullulent de loco suo.

Et nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria.

Dilectus a Domino Deo suo Samuel propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente

sua.

In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob, et in fide sua probatus est propheta.

Et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis.

Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique in oblatione agni inviolati,

Et intonuit de cœlo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam.

Et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philistiim.

Et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini, et Christi, pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et C non accusavit illum homo.

Et post hoc dormivit, et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitæ suæ, et exaltavit vocem suam de terra in prophetia delere impietatem gentis.

CAPUT XLVII.

Post hæc surrexit Nathan propheta in diebus David. Et quasi adeps separatus à carne, sic David a filiis Israel.

Cum leonibus lusit quasi cum agnis: et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium in juventute sua. Numquid non occidit gigantem, et abstulit opprobrium de gente?

In tollendo manum, saxo fundæ dejecit exsultationem Golia.

Nam invocavit Dominum omnipotentem, et dedit in dextera ejus tollere hominem fortem in bello, et exaltare cornu gentis suæ.

Sic in decem millibus glorificavit eum, et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriæ.

D

Contrivit enim inimicos undique, et exstirpavit Philistiim contrarios usque in hodiernum diem; contrivit cornu ipsorum usque in æternum.

In omni opere dedit confessionem Sancto, et Excelso in verbo gloriæ.

De omni corde suo laudavit Dominum, et dilexit Deum, qui fecit illum : et dedit illi contra inimicos po

tentiam:

Et stare fecit cantores contra altare, et in sono eorum dulces fecit modos.

Et dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummutionem vitæ, ut laudarent nomen sanctum Domini, et amplificarent mane Dei sanctitatem. Dominus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in `

a Interserunt Latini alii codices suo: Græcus vero textus tantum habet, Topeveσłu òñiow Kupiov, ambulare post Dominum.

æternum cornu ejus : et dedit illi testamentum regni, el A serunt a peccatis suis usque dum ejecti sunt de terra sedem gloriæ in Israel. sua, et dispersi sunt in omnem terram:

Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum dejecit omnem potentiam inimicorum.

Et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David.

Salomon imperavit in diebus pacis, cui subjecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, et pararet sanctitatem in sempiternum: quemadmodum eruditus es in juventute tua,

Et impletus es, quasi flumen, sapientia, et terram retexit anima tua.

Et replesti in comparationibus ænigmata: ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua.

In cantilenis, et proverbiis, et comparationibus, et interpretationibus miratæ sunt terræ.

El in nomine Domini Dei, cui est cognomen, Deus Israel.

Collegisti quasi aurichalcum aurum, et út plumbum complesti argentum.

Et inclinasti femora tua mulieribus: potestatem habuisti in corpore tuo.

B

Dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos, et incitari stultitiam tuam :

It faceres imperium bipartitum, et ex Ephraim imperare imperium durum.

Deus autem non derelinquet misericordiam suam, et non corrumpet, [Al. add. et] nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui : el semen ejus, qui diligit Dominum non corrumpet.

Dedit autem reliquum Jacob, ei David de ipsa stirpe. Et finem habuit Salomon cum patribus suis.

Et dereliquit post se de semine suo, gentis stultitiam.

El imminutum a prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo.

Et Jeroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israel, et dedit viam peccandi Ephraim, et plurima redundaverunt peccata ipsorum.

Valde averterunt illos a terra sua.

Et quæsivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio, et ab omnibus peccatis liberavit eos.

CAPUT XLVIII.

[blocks in formation]

Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo : alii autem multa commiserunt peccata.

Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam, et fodit ferro rupem, et ædificavit ad aquam puteum.

In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit_manum suam contra illos, et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia

sua.

Tunc mota sunt corda, et manus ipsorum: et doluerunt quasi parturientes mulieres.

Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas, extulerunt ad cœlum: et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum.

Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis, sed purgavit eos in manu Isaia sancti prophetæ.

Dejecit castra Assyriorum, et contrivit illos angelus Domini.

Nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Isaias propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei:

In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Nam male tractaverunt illum, qui a ventre matris consecratus est propheta, evertere, et eruere, et perdere, et iterum adificare, et renovare.

Ezechiel qui vidit conspectum gloriæ, quam ostendit illi in curru Cherubim.

Nam commemoratus est inimicorum in imbre, benefacere illis, qui ostenderunt rectas vias.

Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco D suo: nam corroboraverunt Jacob, et redemerunt se in fide virtutis.

Quomodo amplificemus Zorobabel? nam et ipse quasi signum in dextera manu;

Sic et Jesum filium Josedec? qui in diebus suis ædificaverunt domum, et exaltaverunt templum sanctum Domino, paratum in gloriam sempiternam.

Et Nehemias in memoriam multi temporis, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras.

Nemo natus est in terra qualis Henoch: nam et ipse receptus est a terra.

Neque ut Joseph, qui natus est homo, princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi.

Et ossa ipsius visitata sunt, el post mortem prophe

taverunt.

Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt: el super omnem animam in origine Adam.

[blocks in formation]

Doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice isto Jesu filius Sirach Jerosolymita, qui renovavit sapientiam de corde suo.

Beatus, qui in istis versatur bonis: qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper.

Si enim hæc fecerit, ad omnia valebit: quia lux Dei, vestigium ejus est.

Confitebor nomini tuo : quoniam adjutor el protector factus es mihi.

Et liberasti corpus meum a perditione, a laqueo linguæ iniquæ, et a labiis operantium mendacium, et in conspectu astantium factus es mihi adjutor.

Et liberasti me secundum multitudinem misericordiæ nominis tui a rugientibus, præparatis ad escam,

De manibus quærentium animam meam, et de portis tribulationum quæ circumdederunt me:

A pressura flammæ, quæ circumdedit me, et in medio ignis non sum æstualus :

De altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata,
et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua injusta.
Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum.
Et vita mea appropinquans erat in inferno deor-

sum.

CAPUT LI. Oratio Jesu filii Sirach: Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum.

Explicit liber

Circumdederunt me undique, non erat qui adjuvaret. Respiciens eram ad adjutorium hominum, et non

erat.

Memoratus sum misericordiæ tuæ, Domine, et operationis tuæ, quæ a sæculo sunt.

Quoniam eruis sustinentes te, Domine, el liberas eos de manibus gentium.

Exaltasti super terram habitationem meam, et pro morte defluente deprecatus sum.

Invocavi Dominum patrem Domini mei, ut non derelinquat me in die tribulationis meæ, et in tempore superborum sine adjutorio.

Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione, et exaudita est oratio mea.

Et liberasti me de perditione, et eripuisti me de tempore iniquo.

Propterea confitebor, et laudem dicam tibi, et benedicam nomini Domini.

Tunc omnis populus simul properaverunt, et ceciderunt in faciem super terram, adorare Dominum Deum suum, et dare preces omnipotenti Deo excelso.

El amplificaverunt psallentes in vocibus suis, et in magna domo auctus est sonus suavitatis plenus.

Et rogavit populus Dominum excelsum in prece, usque dum perfecius est honor Domini, et munus suum perfecerunt.

Tunc descendens, manus suas extulit in omnem congregationem filiorum Israel dare gloriam Deo a labiis suis, et in nomine ipsius gloriari.

Animam meam direxi ad illam, et in agnitione inveni eam.

Et iteravit orationem suam, volens ostendere virtu tem Dei.

Possedi cum ipsa cor ab initio :-propter hoc non derelinquar.

Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam:

Venter meus conturbatus est quærendo illam : proplerea bonam possidebo possessionem.

Det nobis jucunditatem cordis, et fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos.

Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam : et in ipsa laudabo eum.

D

Credere Israel nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus suis.

Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in dɔmum disciplina.

Quid adhuc retardatis? et quid dicitis in his ? animæ vestræ sitiunt vehementer.

Duas gentes odit anima mea : tertia autem non est gens, quam oderim.

Aperui os meum, et locutus sum: Comparate vobis sine argento.

Qui sedent in monte Seir, et Philisthiim, et stultus populus, qui habitat in Sichimis.

Et collum vestrum subjicite jugo, et suscipiat anima vestra disciplinam in proximo est enim invenire

eam.

Cum adhuc junior essem, priusquam oberrarem, quæsivi sapientiam palam in oratione mea.

Ante templum postulabam pro illa, et usque in novissimis inquiram eam. Et effloruit tamquam præcox

uva.

Lætatum est cor meum in ea. Ambulavit pes meus iter rectum, a juventute mea investigabam eam. Inclinavi modice aurem meam, et excepi illam. Multam inveni in meipso sapientiam, et multum profeci in ea.

Danti mihi sapientiam, dabo gloriam.

Consiliatus sum enim, ut facerem illam : zelatus sum bonum, et non confundar.

Colluctata est anima mea in illa, et in faciendo eam confirmatus sum.

Manus meas extendi in altum, et insipientiam ejus luxi.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus illustris, filius Antiochi regis, qui fuerat Romæ obses : et regnavit in anno centesimo trigesimo septimo regni Græco

rum.

In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui, et suaserunt multis, dicentes : Eamus, et disponamus testa · mentum cum gentibus, quæ circa nos sunt : quia ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala.

Et bonus visus est sermo in oculis eorum.

Et destinaverunt aliqui de populo, et abierunt ad regem et dedit illis potestatem, ut facerent justitiam gentium.

Et ædificaverunt gymnasium in Jerosolymis secundum leges nationum.

Et fecerunt sibi præputia, el recesserunt a testamento C sancto, el juncti sunt nationibus, et venumdati sunt, ut facerent malum.

Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et cœpil regnare in terra Ægypti, ut regnaret super duo regna.

Et intravit in Egyptum in multitudine gravi, in curribus, et elephantis, et equitibus, et copiosa navium multitudine:

[blocks in formation]

Et ingemuerunt principes, et seniores: virgines, et juvenes infirmati sunt, et speciositas mulierum immu

Et accepit argentum, el aurum, et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos, quos invenit: et sublatis omnibus, abiit in terram suam.

Et fecit cædem hominum, et locutus est in superbia

magna.

Et factus est planctus magnus in Israel, et in omni loco eorum:

tata est.

Omnis maritus sumpsit lamentum : et quæ sedebant in thoro maritali, lugebant:

Et commota est terra super habitantes in ea, et universa domus Jacob induit confusionem.

Et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Juda, et venit Jerusalem cum turba magna.

Et locutus est ad eos verba pacifica in dolo: et crediderunt ei:

Et irruit super civitatem repente, et percussit eam plaga magna, el perdidit populum multum ex Israel.

Et accepit spolia civitatis: et succendit eam igni, et destruxit domos ejus, et muros ejus in circuitu.

Et captivas duxerunt mulieres et natos, et pecora possederunt.

Et ascendit Jerosolymam in multitudine gravi.

D

Et intravit in sanctificationem cum superbia, el accepit altare aureum, et candelabrum luminis, et universa vasa ejus, et mensam propositionis, et libatoria, et phialas, et mortariola aurea, et velum, et coronas, et ornamentum aureum, quod in facie templi erat : et comminuit omnia.

Et ædificaverunt civitatem David muro magno, et firmo, et turribus firmis, et facta est illis in arcem.

Et posuerunt illic gentem peccatricem, viros iniquos, et convaluerunt in ea, et posuerunt arma, et escas: el congregaverunt spolia Jerusalem:

Et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum.

Et factum est hoc ad insidias sanctificationi, et in diabolum malum in Israel :

Et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis, et contaminaverunt sanctificationem. Et fugerunt habitatores Jerusalem propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo, et nati ejus reliquerunt eam.

Sanctificatio ejus desolata est sicut solitudo,

Dies festi ejus conversi sunt in luctum : sabbata ejus in opprobrium, honores ejus ad nihilum.

Secundum gloriam ejus multiplicata est ignominia cjus et sublimitas ejus conversa est in luctum.

Et scripsit rex Antiochus omni regno suo, ut esset omnis populus unus, et relinqueret unusquisque legem

εuam.

Et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis_Antiochi.

Et multi ex Israel consenserunt servituti ejus, et sacrificaverunt idolis, et coinquinaverunt sabbatum.

Et misit rex libros per manus nuntiorum in Jerusalem, et in omnes civitates Juda: ut sequerentur leges gentium terræ:

Et prohiberent holocausta, et sacrificia, et placationes fieri in templo Dei :

El prohiberent celebrari sabbatum, et dies solem

[blocks in formation]
[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »