Obrazy na stronie
PDF
ePub

sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civita- A Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel tem Medorum. Tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei: Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi, quod remedium habebunt ista, quæ de pisce servare jussisti? Et respondens angelus, dixit ei: Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum, sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad cos. a Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sanabuntur.

Et dixit ei Tobias: Ubi vis ut maneamus? Respondensque angelus, ait: Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum, neque feminam ullam habet aliam præter eam. Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conju- B gem. Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem. Tunc respondit Tobias, et dixit: Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt, sed et hoc audivi, quia dæmonium occidit illos. Timeo ergo, ne forte et mihi hæc eveniant : et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos. Tunc angelus Raphael dixit ei: Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus prævalere potest dæmonium. Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suæ libidini ita vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus habet potestatem dæmonium super eos. Tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud, C nisi orationibus vacabis cum ca. Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur dæmonium. Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris. Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes. Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris.

[Cap. VII.] Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio. Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ: Quam similis est juvenis iste consobrino meo! Et cum hæc dixisset, ait. Unde estis, juvenes fratres nostri? At illi dixerunt Ex tribu Nephthali sumus ex captivitate Ni- D nive. Dixitque illis Raguel: Nostis Tobiam fratrem meum? Qui dixerunt: Novimus. Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem: Tobias, de quo interrogas, pater istius est. Et misit se Raguel, et cum lacrymis osculatus est cum, et plorans supra collum ejus, dixit: Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es. Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrymata

sunt.

Tota isthæc pericope, Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugs, et sanabuntur, in Palatino ms. desideratur.

occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium, Tobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mili dare Saram filiam tuam. Quo audito verbo, Raguel expavit, sciens quid evenerit illis septem viris, qui ingressi sunt ad eam : et timere cœpit ne forte et huic similiter contingeret. Et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum, dixit ei angelus : Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua : propterea alius non potuit habere illam. Tunc dixit Raguel : Non dubito quod Deus preces, et lacrymas meas in conspectu suo admiserit. Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi: et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam. Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dextræ Tobie tradidit, dicens: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis. Et accepta charta, fecerunt conscriptionem conjugii. Et post hæc epulati sunt, benedicentes Deum.

Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et præcepit ei ut præpararet alterum cubiculum. Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrymata est. Dixitque ei Forti animo esto, filia mea: Dominus coeli det tibi gaudium pro tædio quod perpessa es.

[Cap. VIII.] Postquam vero cœnaverunt, introduxerunt juvenem ad cam. Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos. Tunc Raphael angelus apprehendit dæmonium, et religavit illud in deserto superioris Ægypti. Tunc hortatus est virginem,Tobias, dixitque ei: Sara, exsurge, et deprecenur Deum hodie, et cras, et secundum cras quia his tribus noctibus Deo jungimur : tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio. Filii quippe sanctorum sumus, non possumus ita conjungi, sicut gentes quæ ignorant Deum.

Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis. Dixitque Tobias: Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cœli el terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ, quæ in eis sunt. Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam. Et nunc, Domine, tu seis, quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum. Dixit quoque Sara: Miserere nobis, Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani.

Et factum est circa pullorum cantum, accersirl jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pari

b In Palatin. ms. introduxit in eum Sarăm, etc., et mox, filia mi, pro mea.

Palatin, ms, cum Vulgatis Dixit itaque Sara, etc.

et dixit: Benedicat te Deus Israel, quia filius es optimi viri, et justi, et timentis Deum, et eleemosynas facientis et dicatur benedictio super uxorem tuam, et super parentes vestros, et videatis filios vestros, et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem: et sit i semen vestrum benedictum a Deo Israel, qui regnat in sæcula sæculorum. Cumque omnes dixissent, Amen, accesserunt ad convivium: sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant.

ter, ut foderent sepulcrum. Dicebat enim ne a forte A se invicem : et flevit Gabelus, benedixitque Deum, simili modo evenerit ei, quo et cæteris illis septem viris qui sunt ingressi ad eam. Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei Mitte unam ex ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies. At illa misit unam ex ancillis suis. Quæ ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes. Et reversa, nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus, et dixerunt: Benedicimus te, Domine Deus Israel, quia non contigit,b quemadmodum putabamus. Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos. Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te et sacrificium tibi B laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium, quia tu es Deus solus in universa terra. Statimque præcepit servis suis Raguel, ut replerent fossam, quam fecerant, priusquam elucesceret. Uxori autem suæ dixit, ut instrueret convivium, et præpararet omnia quæ in cibos erant iter agentibus necessaria. Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis. Et adjuravit Raguel Tobiam, ut duas hebdomadas moraretur apud se. De omnibus autem, quæ possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobiæ: et fecit [Al. add. hanc] scripturam, ut pars dimidia, quæ supererat post obitum eorum, Tobia dominio deveniret.

[blocks in formation]

Tunc Raphael assumens quatuor ex servis Raguclis, et duos camelos, in Rages civitatem Medorum perrexit et inveniens Gabelum, reddidit ei chiro- D graphum suum, et recepit ab eo omnem pecuniam. indicavitque ei de Tobia filio Tobiæ, omnia quæ gesta sunt: fecitque eum secum venire ad nuptias. Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam discumbentem; et exsiliens, osculati sunt

[blocks in formation]

[Cap. X.] Cum vero moras faceret Tobias, causa nuptiarum, sollicitus erat pater ejus Tobias, dicens : Putas quare moratur filius meus, aut quare detentus est ibi? Putasne Gabelus mortuus est, et nemo reddet illi pecuniam? Cœpit autem contristari nimis ipse, et Anna uxor ejus cum eo: et cœperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos. Flebat igitur mater ejus i irremediabilibus lacrymis, atque dicebat: Heu! heu! me, fili mi, ut quid te misimus peregrinari, lumen ocuJorum nostrorum, baculum senectutis nostræ, solatium vitæ nostræ, spem posteritatis nostræ ! Omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis. Cui dicebat Tobias: Tace, et noli turbari, sanus est filius noster: satis fidelis est vir ille, cum quo misimus eum. Ila autem nullo modo consolari poterat, sed quotidie exsiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes, per quas spes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem.

At vero Raguel dicebat ad generum suum: Mane hic, et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum. Cui Tobias ait: Ego novi, quia pater meus et maler mea modo dies computant, et cruciatur spiritus corum in ipsis. Cumque verbis multis rogaret Raguel Tobiam, et ille eum nulla ratione vellet audire, tradidit ei Saram, et dimidiam partem omnis substantiæ suæ in pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis, et in vaccis, et in pecunia multa: et salvum atque gaudentem dimisit eum a se, dicens: Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes, et inveniatis omnia recte circa parentes vestros, et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar. Et apprehendentes parentes filiam suam, osculati sunt eam, et dimiserunt ire monentes cam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum, el se ipsam irreprehensibilem exhibere.

[ocr errors]

[Cap. XI.] Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio itinere contra Niniven, undecimo die. Dixitque angelus Tobia frater, scis

habet, et veniens ad Gabelum dedit ei chirographum, pro et inveniens Gabelum, etc.

Idem ms. quæ ei gesta sunt.

h Plus iterum habet idem ms. flevit itaque Gabelus, tum, Benedicat te Dominus Deus, etc.

i Pro semen in Palatino ms. est nomen.

j In eodem incomparabilibus legitur pro irremedia. bilibus.

Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus, quæ allata sunt, sibi

quemadmodum reliquisti patrem tuum. Si placet ita- A sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare? que tibi, præcedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiæ, simul cum conjuge tua, et cum animalibus. Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphael ad Tobiam: Tolle tecum ex felle piscis : erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt.

assumere.

Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem et rogare cœperunt, ut dignaretur dimidiam partem omnium, quæ attulerant, acceptam habere. Tunc dixit eis occulte: Benedicite Deum cœli, et coram omnibus viventibus confitemini ei quia fecit vobiscum misericordiam suam. Etenim sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere: quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est, quæ purgat pec

Anna autem sedebat secus viam, quotidie in su→ percilio montis, unde respicere poterat de longinquo. Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum currensque nuntiavit viro suo, dicens: Ecce venit filius tuus: Dixitque Raphael ad Tobiam: At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum. Statimque lini super oculos B cata, et facit invenire misericordiam et vitam æterejus ex felle isto piscis, quod portas tecum. Scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen coeli, et in aspectu tuo gaudebit.

Tunc præcucurrit canis, qui simul fuerat in via : Et quasi nuntius adveniens, blandimento sua caudæ gaudebat. Et consurgens cæcus pater ejus, cœpit offendens pedibus currere, et data manu puero, occurrit obviam filio suo. Et suscipiens osculatus est cum cum uxore sua, et cœperunt ambo flere præ gaudio. Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt.

Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos a patris sui. Et sustinuit quasi dimidiam fere horam et cœpit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi. Quam apprehendens Tobias traxit ab oculis ejus, statimque visum recepit. Et glorifica bant Deum, ipse videlicet, et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum. Dicebatque Tobias: Benedico te, Domine Deus Israel, quia tu castigasti me, et tu salvasti me et ecce ego video Tobiam filium meum.

Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus, et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris; sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo: et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat. Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ, gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis, quæ circa illum ostenderat Deus. Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.

[Cap. XII.] Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum? Respondens Tobias, dixit patri suo Pater, quam mercedem dabimus ei? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus? Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit, gaudium parentibus ejus b fecit, me ipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen coli, et bonis omnibus per eum repleti

a Duo mss. linivit oculos patri suo.

Addit Palatin. ms. hic tribus, sive habet, paren

C

nam. Qui autem faciunt peccatum, et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ. Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem. Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino. Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. Et nunc misit me Dominus, ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem. Ego enim sum Raphael angelus, unus ex septem, qui astamus ante Dominum, Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam. Dixitque eis angelus : Pax vobis, nolite timere. Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram : ipsum benedicite, et cantate illi. Videbar quidem vobiscum manducare, et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu, qui ab hominibus videri non potest, utor. Tempus est ergo ut revertar ad eum, qui me misit: vos autem benedicite Deum, et narratec omnia mirabilia ejus. Et cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt. Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum, et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus.

:

[Cap. XIII.] Aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum, et dixit: Magnus es, Domine, in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum, quoniam tu flagellas et salvas deducis ad inferos, et reducis et non est qui effugiat manum tuam. Confitemini Domino, filii Israel, et in conspectu gentium laudate eum : quoniam ideo dispersit vos inter gentes, quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos, quia non est alius Deus omnipotens præter eum. Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras : et ipse salvabit nos propter misericordiam suam. Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi regemque sæculorum exaltate in operibus vestris. Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor

[blocks in formation]

illi: quoniam ostendit majestatem suam in gentem A sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius

peccatricem. Convertimini itaque, peccatores, et facite justitiam coram beo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam. Ego autem, et anima mea in a eo lætabimur.

Benedicite Dominum omnes electi ejus agite dies lætitiæ, et confitemini illi. Jerusalem civitas Dei b, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum. Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum, ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum. Luce splendida fulgebis et omnes fines terræ adorabunt te. Nationes ex longinquo ad te venient: et munera deferentes, adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt. Nomen enim magnum invocabunt in te. Maledicti erunt qui contempserint te : et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te: benedictique erunt qui ædificaverint te. Tu autem lætaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum. Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua. Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusa➡ lem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus, Dominus Deus noster. Beatus ero, si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem. Portæ Jerusalem ex sapphiro et smaragdo ædificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitas murorum ejus. Ex lapide candido et mundo omnes plateæ ejus sternentur : et per vicos ejus alleluia cantabitur. Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, det sit regnum ejus in sæcula sæculorum super cam. Amen.

[Cap. XIV.] Et consummati sunt sermones Tobia. Et postquam illuminatus est Tobias, vixit annis quadraginta duobus, et vidit filios nepotum suorum. Completis itaque annis centum e duobus, sepultus est honorifice in Ninive. Quinquaginta namque et

a Idem ms. in Deo lætabimur.

[ocr errors]

B

C

vero recepit. Reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace.

In hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem juvenes filios ejus nepotes suos, dixitque eis: Prope erit interitus Ninive: non enim excidit verbum Domini et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israel, revertentur ad eam. Omnis autem deserta terra ejus replebitur, et domus Dei, quæ in ea incensa est, iterum reædificabitur : ibique revertentur omnes timentes Deum, et relinquent gentes idola sua, et venient in Jerusalem, et inhabitabunt in ea, et gaudebunt in ea omnes reges terræ, adorantes regem Israel. Audite ergo, filii mei, patrem vestrum Servite Domino in veritate, et inquirite ut faciatis quæ placita sunt illi : et filiis vestris mandate ut faciant justitias et eleemosynas, ut sint memores Dei et benedicant cum in omni tempore in veritate, et in tota virtute sua. Nunc ergo, filii, audite me, et nolite manere hic; sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulcro, ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc video enim quia iniquitas ejus finem dabit ei.

Factum est autem post obitum matris suæ, Tobias abscessit ex Ninive cum uxore sua, et filiis, et filioruin filiis, et reversus est ad soceros suos. Invenitque eos incolumes in senectute bona: et curam eorum gessit, et ipse clausit oculos corum et omnem hæreditatem domus Raguelis ipse percepit: viditqué quintam generationem, filios filiorum suorum. Et completis annis nonaginta novem in timore Domini, cum gaudio sepelierunt eum.

Omnis autem cognatio ejus, et omnis generatio ejus in bona vita, et in sancta conversatione permansit, ita ut accepti essent tam Deo, quam liominibus, et cunctis habitantibus in terra.

[ocr errors]

Explicit liber Tobia.

b Plus habet idem ms. civitas Dei magni castigavit,

etc.

[blocks in formation]

Idem ms. ut sit regnum ejus, tum verba, in sæcula sæculorum, non agnoscit.

e In eodem ms. centum duodecim, pro centum duobus legitur; etenim nihil de sepultura Tobia tradunt sive Hebræus, sive Græcus textus, quin potius iste tantum nonaginta sex annos vitæ Tobia videtur tribuere.

PRAEFATIO HIERONYMI IN LIBRUM a JUDITH.

Apud Hebræos liber Judith inter b apocrypha le

a Hunc quoque librum cum prologo ad eosdem recognovimus codices mss. Vaticana bibliothecæ, alterum Palatinum num. 24, alterum reginæ Suecorum, num. 7, quos in superioris Tobi libri recensione laudavimus. Martianæus nullis, ut et illo excudendo fecerat, mss. est usus.

b Idem ms. Bibliorum codex Cartusic Villa-Novæ secus Avenionem, supra jam laudatus præfatione in

gitur: cujus auctoritas ad roboranda illa quæ in

librum Tobiæ, constanter legit apocrypha, non hagiographa, ut habent editi libri, ac mss. fere omnes. Exemplar vero ms. sacrorum Bibliorum collegii Avenionensis e societate Jesu, qui in prologo superiori depravatam lectionem hagiographa retinebat, puram lioc loco ac genuinam repræsentat, eam scilicet, quam nos restituimus ad fidem duorum istorum mss. codicum: fulti præsertim auctoritate S.

b

contentionem veniunt, minus idonea judicatur. A amputavi : sola ea, quæ intelligentia integra in verbis Chaldæo tamen sermone conscriptus, inter historias computatur. Sed quia hunc librum Synodus Nicæna in numero sanctarum Scripturarum legitur computasse, acquievi postulationi vestræ, immo exactioni: et sepositis occupationibus, quibus vehementer arclabar, huic unam lucubratiunculam dedi, magis d sensum e sensu', quam ex verbo verbum transferens. e Multorum codicum varietatem vitiosissimam

Hieronymi, qui dum numerum librorum hagiogra-
phorum et apud Hebræos canonicorum circumscri-
bit ac definit præfationibus suis in Regum, Danielis,
Paralipomenonque volumina, nullam mentionem facit
Tobia vel Judith, nisi cum hos libros e numero vi-
ginti quatuor sive viginti duorum segregatos, inter
apocrypha scripta esse ponendos decernit. Id quo- B
que docuit ante Hieronymum Origenes in Epistola
ad Africanum, ubi testatur Judaeos non uti libris
Tobiæ et Judith; nec apud eos haberi nisi in apo-
cryphis. De quo nos oportet scire, inquit, quod Hebræi
Tobia non utuntur, neque Judith. Non enim ea habent
nisi in apocryphis Hebraice, ut ab ipsis discentes co-
gnovimus. Plures prætermittimus conjecturas, quia
manifesta proposuimus testimonia et argumenta ad
rem præsentem, seu editionem nostram plane con-
firmandam. MART.

Diximus fortasse plus satis de hujus veritate lectionis supra ad geminum isti locum prologi in Tobiam. Male adeo e nostris quoquo ms. alter Reginæ cum pridem editis legit hagiographa. Videsis et Origenem, epistola ad Africanum.

a Huc refer illud in prologo ad libros Salomonis : Legit Ecclesia ad ædificationem plebis, non ad auctoritatem ecclesiasticorum dogmatum confirmandam. Alibi clausulam paulo duriorem adhibet, ut in epist. C 54, ad Furiam, num. 16: Si cui tamen placet hunc librum recipere. Et in cap. 1 Aggæi : Si quis tamen vult librum accipere mulieris. Laudat tamen impense alibi, ut in epist. ad Principiam, Ruth, Esther, et Judith, tantæ gloriæ sunt, ut sacris voluminibus no

mina dederint.

b Excidit temporum injuria Chaldæum istud exemplar, quod Hieronymus laudat; nec quæ omnium antiquissima superest versio Græca, ab eo videtur exemplari expressa.

Non edito quidem canone novo Scripturarum, aut peculiari in hujus libri gratiam decreto; sed, ut vulgo autumant docti viri, ideo eum dicitur recepisse Nicæna synodus, quod ejus Patres ex co etiam Libro sumpserint testimonia atque exempla. Qui in hanc concessere sententiam, longam instruunt Patrum etiam Antenicænorum serien, quibus illa interdum Jaudatur Juditha historia. Et magno quidem numero, atque ex omni pene Ecclesia seculo, proferri in hanc rem posse, non inficior: verum non cam fuisse opinor Hieronymi mentem; sed certam, et scriptis traditam synodi definitionem appellasse, tametsi spuriam et falso Nicænis Patribus attributam. Exstabant scilicet olim Hieronymianis temporibus indiculi sacrorum librorum sub Nicæni concilii atque etiam Chalcedonensis nomine, qui ut pia fraude constarent, vulgo tamen circumferebantur, atque auctoritatem obtinebant. Colligimus id manifesto ex Cassiodoro Institut. Divinar. Litterar. cap. 14, ubi cum dixisset de llieronymiana interpretatione Scripturæ, deque cjus divisione, ac librorum numero, subdit: Unde licet multi Patres, id est, S. Hilarius, et Rufinus,

D

Chaldæis invenire potui, Latinis expressi. Accipite f Judith viduam, castitatis exemplum, et triumphali laude, perpetuis eam præconiis declarate. Hanc enim non solum feminis, sed et 8 viris imitabilem dedit, qui castitatis ejus remunerator, virtutem ei talem tribuit, ut invictum omnibus hominibus vinceret, et insuperabilem superaret.

et Epiphanius, et synodus NICÆNA, et Chalcedonensis non contra dixerint, sed diversa: omnes tamen per divisiones suas libros divinos sacramentis competentibus aptaverunt. Erant igitur jamdiu antea ascripta Nicænæ synodi,ut et Chalcedonensi monimenta, quæ aliter Scripturarum ordinem texerent, ac libros supputarent.

Eo fortasse, quo Tobix versionem modo adornaverat, ut quæ Chaldaice scripta erant, alio in Hebraicum reddente, ipse in Latinum refunderet,' historia magis veritatem, quam sententiarum et verborum seriem sedulo persecutus. Quamquam non desunt eruditi viri, qui Latinam istam versionem cum Graeca componentes, nescire se profitentur, quæ fuerit utriusque ratio, et qua ipse mente Hieronymus dixerit, se magis sensu, quam ex verbo verbum, transtulisse. Quin etiam dubitant, sitne isthæc interpretatio Hieronymi, cum phrasibus scateat, quæ Græcum magis redoleant, quam Chaldaici textus ingenium. Nos quæ majoris saltem momenti sunt, suis locis expendemus.

e Videre est etiamnum tot variantia in his qui supersunt antiquioris Vulgate codicibus mss. quæ Martianæus quidem in se receperat exhibere in bujus partis appendice, postmodum vero improbo labore superatus, latiori operi reservavit, ac demum penitus prætermisit. Exemplar tamen vetus Corbeiense P. Calmero communicavit, qui sub nomine veteris Vulgata illud passim laudat in suis commentariis. Nobis etiam unum atque alterum hujusmodi exemplarium videre contigit, quæ in præfatione nominamus, atque ita ad Græcum propius accedere animadvertimus, ut tamen alibi cum Vulgata magis consentiant.

Reginæ ms., solaque ea, quæ, etc. Hinc videatur S. Interpres eam historiam interdum in compendium redegisse.

8 Ex hoc loco videmur nobis satis recte colligere, viris, non feminis fuisse hanc præfationem, ipsamque adeo versionem Judithæ ab Hieronymo nuncu patam. Nempe cum nulla personarum, quibus inscribitur, mentio sit in editis aut mss. libris, Tillemontius, aliique post eum conjiciunt, ex ipsius, ut aiunt, convenientia operis, porоvrátais Paulæ, filiæque ejus Eustochio dari. Nobis propius videtur ad fidem, geminos episcopos, Chromatium, atque Heliodorum, quorum nominibus et superiorem proxime Tobix librum dedicaverat, hic iterum compel lare, unamque esse dicere tantæ feminæ virtutem in causa, cur ejus historiam viris nuncupet, qua se non solum feminis, sed et viris imitabilem dedit. Id si verum sit, ratio quoque temporis, quo laborem hunc exanthlavit S. Pater, verosimilius constabit. Haud autem intelligo quid sibi voluerit qui Reginæ codicem descripsit amanuensis, cum subdit in fine, Girardo fratri suo.

Mss. quamplures, ut invictum ab omnibus vinceret, etc.

« PoprzedniaDalej »