Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

dum, cum obelis atque asteriscis pristina juxta Græcum exemplar veritati redderet : quod sane ab eo præstitum, ne conjecisse quidem, manifestum indicium est. Bene hæc in speciem, quæ tamen unius negativi, ut vocant, argumenti vim habent, et quæ una facti historia penitus elidit. Hieronymus solos, quos dicunt de nomine, sex libros suo studio emendatos laudat contra Rufinum, non quod aliis non impenderit eamdem operam, sed quod solos editionis honori, ut alias ait ipse, jam permisisset. Nec sane aliis, quam qui prodierant in lucem, vindicare fidem suam poterat ; neque aliorum singillatim eum meminisse intererat in præfationibus ad versionem ex Hebræo, siquidem intra domesticos parietes clausi armario continebantur, nec poterant a lectore consuli ad faciendam rei fidem. Ad hæc fortasse jam tum multa fuerant a nescio quo compilata: id enim ipse caussatur S. Interpres epist. 134, ad Augustinum, in fine, Præceptis tuis, inquiens, parere non possum, maxime in editione Septuaginta, quæ asteriscis, verubusque distincta est, pleraque enim prioris laboris fraude cujusdam amisimus. Adeo nec erat e re sua mentionem earum lucubrationum habere per partes, quibus ipsemet jam careret. Bene autem est in rem nostram quod præter ea quæ vulgo prostabant tunc temporis, et nunc quoque superant, pleraque vocat, ut editionem universam fuisse ab eo recognitam, ex hoc ipso loco intelligas. Jam quod ipsæ præfatiunculæ, quibus munire unumquemque librum consuevérat, desiderentur, cum illæ tamen supersint, quæ in deperditos Salomonis et Paralipomenon adornavit: minime hoc quidem indicium est, non fuisse alios libros emendatos, sed illud nimirum evincit, quod dicebamus, editos ab eo non fuisse. Præfationes enim tunc demum lucubrationibus suis S. Doctor præfigere in more habuit, cum eas publici juris faciens, amicorum cuipiam inscriberet. Falsum denique est, antiquis scriptoribus nullos alios præter laudatos innotuisse. Sanctus ipse Augustinus epistola inter Hieronymianas 116, cum pridem solam Jobi versionem esset admiratus, certiorem se postea factum de universi Canonis recensione indicat: aitque ad Hieronymum, Mittas obsecro interpretationem tuam de Septuaginta, quam te edidisse nesciebam. Luculentius multo Cassiodorius, qui ipsas illas, quas Hieronymus amiserat, partes a se inventas significat, et corpori ejus editionis restitutas. Tertia, inquit, Divinar. Instit. cap. 13, divisio est inter alias codice grandiore, littera clariore conscripto, qui habet quaterniones xcv, in quo Septuaginta Interpretum translatio Veteris Testamenti in libris quadraginta quatuor continetur. Cui subjuncti sunt Novi Testamenti libri viginti sex: suntque simul libri septuaginta, in illo palmarum numero, etc. Hic textus multorum translatione variatus, Patris Hieronymi diligenti cura emendatus, compositusque relictus est. Ita sane capituli ejus contextus et titulus, de Hieronymiana emendatione Translationis secundum Septuaginta Interpretes, loqui auctorem probant: ipsaque editoris ad marginem nota admonet, Textum eum dici Septuaginta Interpretum a beato Hieronymo emendatum. Verum, ut ne hoc quidem dissimulem, ne quam Cassiodorius Patris Hieronymi curam laudat, ad unius Novi Testamenti recensionem referenda sit, nonnihil subdubito. Sed enim majora sunt omni exceptione S. ipsius Interpretis testimonia, quibus cum s editionem Septuaginta a se ait de Græcis in Latino emendatam, eamque alteri ex Hebræo translationi opponit, manifestum est, non paucos libros, sed universum Canonem denotare. Insignis locus ille est epist. 112, ad August., n. 19: Quod quæris, cur prior mea in libris Canonicis interpretatio asteriscos habeat, et virgulas prænotatas, et postea aliam translationem absque his signis ediderim, pace tua dixerim, videris mihi non intelligere quod quæsişti. Illa enim interpretatio Septuaginta Interpretum est; et ubicumque virgulæ, id est, obeli sunt, significantur, etc. Et paulo post: Ego non tam vetera abolere conatus sum, quæ linguæ meæ hominibus emendata de Græco in Latinum transtuli, quam, etc. Manifestius in prologo, ad libros Salomonis ex Hebræo, Si cui sane Septuaginta Interpretum magis editio placet, habet eam à nobis emendatam. Et lib. 11 contra Rufinum: Egone contra Septuaginta Interpretes aliquid sum locutus, quos ante annos plurimos diligentissime emendatos meæ linguæ studiosis dedi. Itemque lib. 1, iisdem prope verbis, Septuaginta editionem diligentissime emendatam ante annos plurimos meæ linguæ hominibus dedi. Paria habet epist. 71, ad Lucinium, Septuaginta Interpretum editionem et te habere non dubito, et ante annos plurimos diligentissime emendatam studiosis tradidi. Denique, ut alia prætermittam, epist. 106, ad Sunniam et Fretelam, ubi quantum intersit Communem inter atque Hexaplarem editio

nem, docet: Ea autem, inquit, quæ habetur in 'Eğunλois, et quam nos vertimus, ipsa est, etc, Igitur non illos tantum libellos, qui vix minimam Canonis partem explent, sed universam, ut in Hexaplis erat, editionem vertit, sive Latinis Græca contendens restituit.

At vero, quod dicebamus, fecit damni hac in re multum ipse, cum adviveret, sanctus Interpres nunc de his, qui jamdiu desiderantur, libris reparandis, ferme conclamatum est, Sane neque aliis quot scio, nec mihi esse ita felici contigit, ut eorum partem saltem aliquam inter bibliothecarum antiquos mss. invenirem, quos tamen quanta maxima licuit diligentia perlustrabam. Nihilominus, aut me animus fallit, aut tanta ejus editionis pars superest in ipsiusmet S. Patris Commentariis, ut ferme possint prophetæ omnes, certe quidem minores duodecim, et Ecclesiastes ad pristinam integritatem redire. Persuasum nempe habeo, eam versionem ex LXX, quam per versuum periochas propositæ illi ex Hebræo continenter subneclit, edisseritque sæpe sæpius juxta alium sensum, eam ipsam versionem esse, quam ad Græcum exemplar recognoverat ; non, ut vulgo putant, Veterem in emendatam. Et sentio quidem, quod nemo non statim objiciet, nullam ferme speciem ibi Hieronymiani laboris præferri: abesse enim plerasque omnes, quibus unice potest internosci, asteriscorum atque obelorum notas. Ego tamen inde aliter colligendum existimo, ex paucis nimirum quæ alicubi superant ejusmodi notis, non aliam posse, quam quæ ex Hieronymi calamo profecta est, editionem eam videri; neque enim iis instructa Latina alia umquam fuit. Quod autem rarius occurrunt, quam res postulare videbatur, maxime in prophetis majoribus, in causa est ejus propositum operis atque institutum; neque enim ibi S. Pater edere Scripturæ textum, sed exponere atque illustrare constituerat: quin et volebat, Hebraicæ veritati rovs LXX subservire, satisque adeo habuit majoris momenti verborum et sensuum differentias," vel is signis, vel conceptis verbis, ut alias facit, annotasse, cum Hebraico utpote veriori textui mallet insistere. Cæterum dies me deficiet, si modo velim insigniora loca, quibus sive obeli, sive asterisci adhibentur, verbo tenus indicare. In Commentariis in prophetas minores obvii magis sunt. Repetamus igitur aliunde exempla, atque ex uno Isaia. Cap. x, vers. 1: Quod additur a Septuaginta Sacerdotes obelo prænotatum est; et vers. 7: Hoc quod asteriscis notatur ; quia spiritus Dei flavit in eo vere fenum est populus exsiccatum est fenum, cecidit flos; ex Hebraico et Theodotionis editione additum est. Cap. XLV, in ipso textu verba, ÷ Innovamini ad me insulæ, obelo transverberat. Cap. LI, vers. 10: Nomen Jerusalem ; quod hic a Septuaginta additum est, nec in Hebræo habetur, nec ullus trium interpretum posuit, unde obelo prænotandum, etc. Et post paucos versus, Illud autem, quod supra dicitur Et non accidet in corruptionem, et non deficiet panis ejus de Theodotionis editione ex Hebraico additum est. Cap. sequenti: In hoc loco nomen Sion: a Septuaginta additum, et idcirco jugulatum veru. Denique cap. LV: Quodque sequitur, et obnoxii tui erunt in ea,; obelo prænotavimus. Si aliam atque emendatam abs Hieronymo editionem hæc repræsentant, æquus lector dijudicet. Quid porro aiendum, cum erroris nolat Latinos codices, ipse aliter, sive recte proposito loco legit? In caput Jeremiæ xxx1, initio, Ridicule, inquit, Latini codices in hoc loco ambiguitate verbi Græci pro calido lupinos interpretati sunt. Et calidum tamen in ca quam proponit ipse septuagintavirali versione prætulerat, Igitur non Veteris, quæ passim obtinebat, et male habebat lupinos, sed quam ipse adornaverat, recensionem laudat. Paria exempla alibi sæpius offendere est.

Jam quæ fuerit ejus laboris ratio, et num illa interpretatio proprie dicenda sit, an, ut nobis quidem videtur, recensio, per se quisque poterit ex his quæ dicta sunt, multo autem rectius ex ipsis quæ supersunt, monimentis existimare. Cum itaque ait S. Pater epist. ad Sunniam et Fretelam loco superius laudato, se editionem, quæ habetur in 'Egunλois, vertisse (hoc enim verbo haud scio alibi usum ad laborem suum significandum) de his dixisse accipiendus est, quæ sub asteriscis adduntur, et cum ex Græco Hexaplari suffecerit, Latine etiam reddidit: deque, his præterea, quæ vitium per plures versus fecissent, et nova ipse interpretatione donavit. Sed non ideo inter Versiones, qualis illa fuit ex Hebræo, sed inter emendationes recognitionesque, qualem ipse continuo alibi vocat, referenda est. Fallitur Natalis Alexander, qui superstites libros, Jobum et Psalterium, Salomonis quoque tres, et Paralipomena de novo vertisse ait S. Patrem juxta Græcum, reliquos qui interciderunt, tantum emendasse. Satis est alteram Psalterii emendationem ad priorem comparare, ut constet,

"

neutram fuisse novæ translationis opere et cultu exornatam. Sunt autem docti viri, quos inter Simonius lib. II, cap. 10, qui adjecta sub asteriscis verba, ex Hebræo immediate fuisse contendat a S. Interprete in Latinum conversa. Quod est quidem verum, si de Paralipomenon libro dicunt, quem in ipsa illa recensione juxta LXX testatur S. Pater se cum Legis doctore, qui apud Hebræos admirationi habebatur, contulisse a vertice, ut aiunt, usque ad extremum unguem ita enim et in Græcis et Latinis codicibus vitiosus erat, ut non tam Hebræa, quam barbara quædam et Sarmatica nomina congesta habere videretur. Proinde monuit expressis verbis: Ubicumque asteriscos, id est, stellas radiare in hoc volumine videritis, ibi scintis de Hebræo additum, quod in Latinis codicibus non habetur. Verum haud ita factum in reliquis videtur, in quibus ipse iterum S. Interpres significat, Græca se ex Theodotionis editione, quemadmodum in Hexaplis fuerant ab Origene assuta, transtulisse. Unum ea de re locum ex epist. 112, ad Augustinum, laudabimus: Ubicumque, ait, virgulæ, id est, obeli sunt, significatur quod Septuaginta plus dixerint, quam habetur in Hebræo. Ubi autem asterisci, id est, stellulæ prælucentes, ex Theodotionis editione ab Origene additum est : et ibi GRECA transtulimus. Quæ his continuo subnectuntur verba, Hic de ipso Hebraico, quod intelligebamus expressimus, sensuum potius veritatem, quam verborum ordinem interdum conservantes, fraudi his fuerunt, qui in contraria opinione versantur: neque enim, ut putant, ad recensionem istam justa Græcum referuntur, sed, quod loci contextus evincit, ad eam quam præcedenti proxime periodo memoraverat, aliam translationem absque his signis, ex Hebræo. Sed ne testimoniis ejusmodi diutius velitemur, ex ipsismet libris per se quisque poterit, contentione textus utriusque facta, de re ipsa judicare.

Nunc de ipsis libris pauca singillatim. Tobias, et Judith primo occurrunt, qui tamen non ex Græco, sed ex Hebræo, sive Chaldaico exemplari conversi sunt in Latinum. Fortasse etiam satis, quod erat e re nostra, de his dictum in notis ad prologos, quæ hic replicare, non videtur operæ pretium. Qui asteriscorum obelorumque notis distinguitur, atque hanc proprie seriem spectat, primus est Job, quem librum vix dictu est, quot mendis non librariorum modo, sed et criticorum culpa inolitis liberavimus. Vere dixerim cum Hieronymo, Job adhuc apud Latinos jacebat in stercore, et vermibus scatebat errorum. Et, Quomodo probatione atque victoria dupliciter universa ei sunt reddita : ita ego in lingua nostra (au— dacter loquor) feci eum habere quæ amiserat. Multum opis S. Augustinus in Annotationum libro, tum Alexandrini codicis nupera editio ad textum resarciendum, et quæ innumeris locis aut deerant, aut perperam habebantur, ad veruum atque asteriscorum signa reponenda, suppeditarunt: quæ malim ab ipsius lectione operis percipias, quam ut nostram tibi commendari industriam putes. Psalmorum liber qui pone sequitur, ex duplici, ut et paulo superius notatum est, S. Patris editione ad Græcum exhibetur. Explicatum est quoque semel atque iterum in notis, quod et passim alii ante nos docuerunt, cur prior illa et minus accurata recensio Romanum Psalterium, altera Gallicanum audiat: quibus vocabulis ipsa rei non inutilis historia continetur. Sed cnim post Waltonum in Prolegom. x, 5, Natalis quoque Alexander fallitur quæst. III. de Vulgat. Latin., ubi sentit, quater circa Psalterium Hieronymum laborasse: atque adeo alteram post duas istas emendationem ex Græco, quæ nusquam fuit, comminiscitur. Errat in contrariam partem Petrus Pithoeus, de Latinis Biblior. interpretibus, cum Vulgatam nostram Psalmorum editionem (quæ exceptis obelorum alque asteriscorum notis, eadem omnino est atque Psalterium quod Gallicanum vocant, ut textum conferenti sole clarius constabit) non aliam haberi vult, quam veterem quæ ante Hieronymum obtinebat ex ea editione, quæ Luciani dicebatur: ac porro unicam ex Græco exemplari versionem Hieronymi cam esse, quam Romanum Psalterium exhibet. Fucum docto viro fecit, quod in excusis Vulgatæ codicibus quædam sint, tametsi rarius, quæ Hieronymo non probentur : cujusmodi est illud psalm. v, vers. 9 : Dirige in conspectu tuo viam meam, pro quo jubet S. Interpres rescribi, in conspectu meo viam tuam. Sed illa editorum codicum lectio est, non item et mss. qui perinde atque notatum est abs Hieronymo, rectius legunt. Alia id genus, quæ ejus menti videntur ire contraria, maxime obelorum in vulgatis libris defectus peperit, qui cum in veteribus manu exaratis rite sint positi, difficultatem omnino elevant. Actum vero præclare nobiscum, quod ejusmodi codicibus, et sunimæ quidem vetustatis, atque emendationis non caruimus, uno cum primis Vaticano, olim Sveco

rum Reginæ, qui uncialibus, ut vocant, litteris ferme omnibus exaratur. Quam bono fuerint usui nobis, tum senties, cum ad ipsius operis lectionem accedes.

!

Sed et illud, quod Romanum dicunt, Psalterium altera ejusdem libri perantiqua recensione, quibus ab Hieronymiana locis differt, fecimus locupletissimum. Accepimus autem illam ex insigni, quem Veronensis capituli bibliotheca servat ms. quadrato, ut vocant, charactere, sæculum ferme sextum redolente, atque optimæ quantum est id genus codicum notæ. Habet ille in adversa quaque pagella totidem Latina versionis versibus respondentem. Græcum textum, non tamen Græcis, sed Latinis litteris exaratum: quod ne palmarium libri putes, scito non paucos ejusmodi scripturæ in ms. Italiæ bibliothecis offendi, atque olim fuisse a Luca Brugensi laudatos. Ut autem dicamus modo de Latina, quod nostra cum primis interest, versione, illa nisi Augustiniana ipsa recensio est, ad ejus certe instar maxima ex parte videtur a studioso quopiam, puta Cassiodorio, adornata. Notum id sibi negotii in Psalmorum codice castigando dedisse Hipponensem Episcopum, quod narrat ipse epistola 261, ad Audacem, num. 5, ubi cum se diceret Hieronymiana versione ex Hebræo carere: Nos autem, subdit, non interpretati sumus, sed codicum Latinorum nonnullas mendositates ex Græcis exemplaribus emendavimus. Unde fortassis fecerimus aliquid commodius, quam erat, non tamen tale quale esse debebat. Nam etiam nunc, quæ forte nos tunc præterierunt, si legentes moverint, collatis codicibus emendamus. Hæc enimvero Latina codicis Veronensis versio fere semper cum Augustiniana lectione concinit, nec iis tantum locis, quibus ab aliis, quot sunt quotque fuerunt, Psalterii editionibus dissentit, sed et sicubi minus quam illæ videtur recte habere. Pauca, et ut pressius aliquid dicam, decem plus minus loca, quibus in diversa abit, omnino pro iis haberi nequeunt, quæ veteris editionis erant, fueruntque ab Augustino emendata : quippe nec est verosimile, Hipponensis episcopi studium emendationibus constitisse tam paucis, nec, quod rei caput est, in posteriorem dumtaxat ejus libri partem fuisse ab illo collocatum : nam ab eo demum loco noster abludit. Est igitur econtrario colligendum, eo usque tantam, quanta in reliquis fuerat S. Episcopi diligentiam non devenisse, fuisse autem eos psalmos iis locis a Veronensi editore, sive ad aliorum exempla, sive, quod et putare malim, juxta posteriores Augustini curas recognilos: quas post Enarrationes ad populum, in suomet ipse exemplari annotasset: Nam etiam nunc, inquit, quæ forte nos lunc præterierunt, si legentes moverint, collatis codicibus emendamus. Quid quod videtur alicubi noster ex ipsa Augustini Enarratione, non ex proposito psalmi textu, lectionem expressisse? Non raro etiam rectius, quam prior illa Hieronymi emendatio, Romanum inquam Psalterium, legit, doclique sane critici ingenium sapit. Potestne magnus Hieronymus, si eo antiquior est codicis Veronensis lectio, de bona receptaque vulgo scriptura, novam putari fecisse non bonam? Aliud est, si cursim emendando, quædam, eaque justis de causis passus est remanere, quæ alia ex parte sibi minus probarentur. Si quæ Veronensi codice versio continetur, illa est, quæ ante S. Patris emendationem oblinebat, quoties aliter et rectius habet, depravatam ab co veterem lectionem, non emendatam, nefaria calumnia ut dicat, necesse est, qui tantam ei libro vetustatis memoriam de largitionum suarum scrinio attribuit. Sed ut plane compertum habcas, quam nullis oculis, immo nulla mente nescio quis eam versionem pro Itala vulgo obtruderit, de multis, qua passim observamus in notis, exemplum illud recole ad psalmum 127, vers. 2, Labores manuum tuarum manducabis. Ita sane prætulisse velerem ante Hieronymum versionem, eamque Italam, nemo adduci poterit, ut credat, qui legerit, quantum olim antiquis interpretibus et cumprimis Hilario Pictaviensi locus ille negotii facesserit, quod Latini ante Hieronymum libri, Labores fructuum haberent pro manuum. Salva res erat, atque expedita, si hæc illis innotuisset interpretatio: nec sane erat, cur eximius ille episcopus postquam varia, fuisset opinatus, locum alia ex parte tentaret, et quod testatur Hieronymus epistola in nostra recensione 34, ad Marcellam, assererel, magis stare sententiam, si scribatur, fructus laborum aliquem manducare, et non labores fructuum. Verum illud percipi ex codicum Latinorum collatione omnino non poterat : Latini enim, pergit S. Doctor, de Græci verbi ambiguitate decepti, xxproùs, fructus, magis quam manus interpretati sunt, quam zaproi manus quoque dicantur, quod in Hebræo ponitur CHAPHACH. Erat igitur Italæ editionis, ut aiunt, seu Vulgalæ veteris lectio fructuum; quæ una adeo in libris omnibus obtinebat, ut ab ipag eliau

[ocr errors]

Hieronymo in priore Psalterii emendationo retenta sit. Subrogavit ipse manuum in pleniore altera, quam cum obelis atque asteriscis adornavit. Consequens adeo est, atque evidens, cam quæ codice Veronensi continetur, et manuum præfert, ita nemini obtrudi posse pro Itala, aut Vulgata vetere, ut sit etiam Hieronymiana altera emendatione, Gallicano inquam Psalterio, atque ipsa Vulgata hodierna recentior. Re etiam vera ex iis locus iste est, quibus ab Augustiniana recensione noster dissentit latuit enim ipsum Augustinum ea lectio, saltem quo tempore psalmum illum enarrabat, quem cum Latinorum vulgo legit, ac ferme ita atque Hilarius pertentat. Labores (ait) fructuum tuorum manducabis. O vos, o tu, vos multi qui unus estis, labores fructuum tuorum manducabis. Quasi perverse videtur dicere non intelligentibus: debuit enim dicere, fructum laborum tuorum manducabis.

Porro ejusmodi exempla in Veronensi codice alia multa sunt, atque obvia, quæ proferre singillatim nou vacat, suntque obiter indicata in notis: denique in oculos incurrent si cum Hieronymi epist. ad Sunniam et Fretelam, ubi quædam laudantur Vulgatæ ejus veteris lectiones, contendas. Quod si nonnulla superant tamen in eo libro verba, quæ vetustiorem illam versionem redoleant, ut sunt, amaricare, ignire, atque his similia, ex his illa sunt, quæ recens emendator retinere satius duxit, et S. etiam Augustino commodiorem sensum referre, quamquam minus fortasse Latina, viderentur. Alioqui si conjicere inde licet, Versionem Italam eam esse, quæ propria aliquot ejus verba retineat; Versio Itala hodierna quoque Vulgata nostra dicenda est, quæ magnam partem ex ejus verbis constat, maxime vero Psalterium Romanum, seu prior emendatio Hieronymiana, quæ longe paucioribus locis a vetere lectione abhorret. Nam ita quidem ego existimo, in hac magis quam, in reliquis, sive editis, sive mss. Psalmorum variis ex Græco interpretationibus Italam esse requirendam, atque ea demum posse residua cjus verba dici, in quibus pleraque omnia aliarum Ecclesiarum antiqua Psalteria conveniunt. Unum ex his est Veronense, nostræ hujus Ecclesiæ usibus olim, sæculo ut videtur septimo, sive ætate Cassiodorii accommodatum; eui quidem ego primas defero ob lectionum præstantissimarum delectum, versuum distinctionem, summamque Antiquarii in eo describendo curam. Spero etiam magnam initurum me a doctis gratiam, quod Hieronymianis subnecterim: eoque magis quod locis dumtaxat, quibus a Romano variat, annotatis, magno temporis chartarumque compendio, totum haud multis versibus representarim. Norunt, et me tacente, qui penitiorem Scripturarum eruditionem amant, quanta hinc lucis accessio ad S. Patris industriam fiat, quamque actum præclare, cum lectionum varietates per ferme rei causas, ingeniaque interpretum licet inspicere, tamque vetustis memoriis frui. Sed et alia nobis ejus edendæ Versionis causa fuit, ut eam scilicet ab adversa, qua conflictabatur fortuna, quoad nostrarum saltem partium erat, vendicaremus. In nupera Anastasii editione Romana, Græce ac Latine descriptus liber iste per cola et comata toto contextu Prolegomena, si diis placet, ad Paparum Vitas agebat, novo sibi etiam auctore ascilo: tum altero coactus titulo lectorem fallere, Versio Itala inscribebatur; denique pannis obsitus lectionum ex linguis, quas minime noverat, visus est dedita opera in scenam agi, ad faciendum popello risum, ut cum annotatur; exempli gratia ad psal. CXVII casus muliebris, pro genere feminino. Sed hæc missa faciamus, quæ, ut alia sexcenta, dissimulare eral animus, si per operis propositum licuisset. Psalmis subnectimus præfationes in Paralipomenon et Salomonis libros; de quibus et satis dictum est paulo ante. His postremo ordine Sapientiæ, Ecclesiastici, et Machabæorum libros, quamquam Deuterocanonicos, nec abs Hieronymo recensitos, tantum ut ne integro Scripturarum corpori juxta hodiernum Canonem deesset, adjecimus. Id vero ipsum, ne quem series scripturæ falleret, in fronte ejus partis admonemus.

Pone sequitur Novum Testamentum, quod abs se fuisse Græcæ fidei redditum, in Catalogo suorum operum Sanctus ipse Pater testatur. Quibus verbis, ut ego quidem sentio, quid isthuc rei esset, quidve sibi negotii dederit, apertissime ostendit. Sunt nihilominus, qui Evangelia quidem ab eo fuisse ad Græcam veritatem exacta, consentiant: de reliquis autem libris dubitent; ac porro velint ab aliquo alio Hieronymi exemplum affectante fuisse emendatos. Me etiam ipsum, ut nihil dissimulem, movet, quod hi præfatione careant, quam aliis omnibus a se conversis præfigere S. Interpreti solemne fuit: illa autem quam unice habemus Damaso inscripta, pollicetur, expressis verbis, quatuor tantum Evangelia. Accedit

« PoprzedniaDalej »