Obrazy na stronie
PDF
ePub

antistitibus institutos, illarum Ecclesiarum, aut in eo territorio parochus, rector, aut alio quolibet titulo et appellatione gaudens, censeri et haberi, neque animarum in eo territorio contentarum curam exercere amplius possit.

Singulis vero parochialibus Ecclesiis sic erigendis pro congrua rectorum sustentatione eos redditus, qui, ut in supradicta Conventione statutum est, assignandi erunt, iidem Archiepiscopi et Episcopi dotationis locum habituros fore declarabunt.

Hæc omnia cum singuli antistites perfecerint, quod, quam citissime ut præstetur ab ipsis vehementer cupimus et hortamur, eorum quilibet nobis reddendum curet exemplar Decreti authentica forma exaratum erectionis omnium Ecclesiarum parochialium totius diœcesis suæ, adjuncto singularum titulo, invocatione, extensione, terminatione, limitibus, congrua, adnotatisque nominibus civitatum, pagorum et locorum, in quibus singulas parœcias erexerint, ut exemplar ipsum nostro pariter huic Decreto inserere possimus ad supplendam enumerationem parœciarum et locorum, ex quibus unaquæque diœcesis extare debebit, quæ juxta receptam consuetudinem a nobis peragi debuisset.

Seminarium quoque, ut in supra memorata Conventione similiter firmatum est, ad erudiendam in pietate, litteris, omnique ecclesiastica disciplina juventutem, quæ clericalis militiæ est viam ingressura, quibus poterunt modis ac temporalibus adjumentis ad SS. Canonum et Conciliorum sanctiones Archiepiscopi et Episcopi omnes Ecclesiis novæ circumscriptionis præficiendi, quam citissime fieri poterit, curent instituendum; eique sic erecto et instituto eas leges præscribant, tum quod ad scientiarum studia, tum quod ad omnem pietatis et disciplinæ rationem, quæ magis accommodatæ suarum Ecclesiarum utilitatibus, temporumque circumstantiis ipsis in Domino videbuntur.

In id præterea Archiepiscopi el Episcopi ipsi sedulo incumbant, ut metropolitanæ et cathedrales Ecclesiæ, si quæ vel reparatione aliqua indigeant, vel sacris supellectilibus, cæterisque pro decenti pontificalium usu divinique cultus exercitio vel omnino carent, vel non satis instructæ sunt, ad utramque rem ipsis necessaria comparentur.

Metropolitanis et cathedralibus Ecclesiis, ut supra, erectis, finibus singularum diœcesum novæ circumscriptionis designatis, cæterisque statutis, quæ capitulorum, parœciarum et seminariorum erectiones, totamque Gallicanarum Ecclesiarum ordinationem respiciunt, nos, de speciali et expressa Apostolica auctoritate, civitates in archiepiscopales et episcopales, ut præfertur, erectas; itemque memoratas, et singulis Ecclesiis pro diœcesi adscriptas atque attributas provincias, seu regiones, et in iis contentos utriusque sexus habitatores et incolas, tam laicos, quam clericos et presbyteros, novis prædictis Ecclesiis, illarumque futuris præsulibus, pro suis civitate, territorio, diœcesi, clero et populo, perpetuo assignamus et respective in spiritualibus, et in ordine ad religionis officia supponimus atque subjicimus. Quocirca personis, archiepiscopalibus et episcopalibus Ecclesiis sic erectis et institutis, in Archiepiscopos et Episcopos, tam pro hac prima vice, quam aliis futuris vacationibus, Apostolica auctoritate

præficiendis licebit (quemadmodum iisdem de simili auctoritate præcipimus et mandamus) per seipsos, vel per alios eorum nomine, veram, realem, actuale m et corporalem possessionem, seu quasi, regiminis, administrationis et omnimodi juris dioecesani in respectivis prædictis civitatibus, et earum Ecclesiis et diœcesibus ac mensis archiepiscolibus et episcopalibus assignatis, vel assignandis, vigore litterarum Apostolicarum provisionis de eorum personis libere apprehendere, apprehensamque perpetuo retinere.

Proptereaque statim ac novi Archiepiscopi et Episcopi canonice, ut supra, instituendi, suarum Ecclesiarum regimen actu consecuti erunt, omnis antiquorum Archiepiscoporum, Episcoporum, capitulorum, administratorum, ac sub alio quocumque titulo ordinariorum jurisdictio cessare prorsus debebit, facultatesque omnes ipsorum ordinariorum nullius amplius erunt roboris vel momenti.

Demum, quoniam primi Galliarum Reipublicæ Consulis vota et postulata in id etiam intenderint, ut in magnis illis insulis, amplisque Indiarum Occidentalium regionibus, quæ præsenti Gallicanæ Reipublicæ dominationi subjacent, res ecclesiasticæ componantur, et necessitati fidelium, qui magno numero eas incolunt regiones, consulatur, cumque a sanctissimo Domino nostro per suas Apostolicas sub plumbo litteras sub datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem, anno Incarnationis Dominicæ 1801,3 Kal. Decembris, quarum initium: Apostolicum universa, hujusmodi negotio provisum sit; huic propterea operi manum jam apposuimus, ut ipsæ Apostolicæ litteræ debitæ exsecutioni mandentur.

Putamus tandem per Apostolicas hic præinsertas litteras, nostrumque Decretum ita provisum cuicumque rei, quæ ad Gallicanarum Ecclesiarum statum in omne reliquum tempus componendum conducat, ut omnibus dubiis, quæstionibusque aditus sit occlusus. Quod si forte acciderit, ut aliquæ excitentur controversiæ, aut super intelligentia, sensu, exsecutione tum prædictarum litterarum, tum Decreti nostri dubium aliquod exoriatur, quoniam sanctissimo Domino nostro visum est in iisdem litteris ad controversias hujusmodi dijudicandas, et ad ea generatim perficienda omnia, quæ per seipsam S. S. efficere posset, amplissimis nos facultatibus instruere, declaramus, ea dubia quæstionesque, nullis excitatis contentionibus, quæ Ecclesiæ non minus, quam Reipublicæ tranquillitatem perturbare possent, confestim ad nos deferri debere, ut eas explicare, dissolvere, componere, et respective interpretari, de præfata Apostolica auctoritate possimus.

Hæc autem omnia tam in præfatis Apostolicis litteris, quam in præsenti Decreto contenta, ab iis, ad quos spectat, inviolabiliter observari volumus: non obstantibus quibuscumque in contrarium facientibus etiam speciali et individua mentione dignis, cæterisque quæ Sanctitas sua in dictis litteris voluit non obstare. In quorum fidem præsentes manu nostra signatas, secretarii nostræ legationis Apostolicæ subscriptione, nostroque sigillo muniri mandavimus. Datum Parisiis, ex ædibus nostræ residentiæ, die 9 Aprilis 1802.

Loco + Sigilli.

J. B. card. CAPRARA, Legatus.

JOSEPHUS ANT. SALA, legationis Apostolicæ secretarius.

Sanctissimi Domini nostri Pii Papæ VII litteræ Apostolicæ quibus Eminentissimus et Reverendissimus Dominus cardinalis Caprara Legatus a latere constituitur.

Pius, Episcopus, servus servorum Dei, dilecto Filio nostro Joanni Baptista, tituli sancti Honuphrii, sanctæ Romanæ Ecclesiæ presbytero cardinali Caprara nuncupato, Archiepiscopo, Episcopo Esino, ad carissimum in Christo Filium nostrum Napoleonem Bonaparte, primum Galliarum Reipublicæ Consulem, Gallicanamque nationem, nostro et Apostolicæ Sedis Legato a latere, salutem et Apostolicam benedictionem.

Dextera Altissimi, quæ semper in ostensione virtutis magnificata est, renovavit etiam temporibus hisce nostris magnalia sua. Illud siquidem est operata ut tot inter impetus, ac procellarum jactationes, quibus universa Gallia tamdiu est agitata, longe maxima nationis illius pars religionis, quam a majoribus acceperat, et ab incunabulis hauserat, retinentissima fuerit, in eaque conservanda avorum suorum gloriam, a quibus tot bona accepit Ecclesia, ad memoriam sæculorum omnium sit æmulata. Propterea nec desivimus, nec desituri unquam erimus in omni spiritus nostri humilitate gratias agere misericordiarum Deo, qui tot inter angustias quibus undique premimur, tantasque curarum moles quas, cum semper, tum iis potissimum temporibus necessario habere debet sarcina supremi Episcopatus, quæ infirmitati nostræ, inscrutabili Dei judicio est imposita, ad consolandos nos Divinitatis suæ lumine, rationem nobis suppeditare est dignatus, qua catholica religio ad liberum ministeriorum suorum exercitium in regionibus illis revocata, ad pristinam cultus sui puritatem, sanctitatemque possit reflorescere. Paterna charitas, qua nos Gallicanam nationem semper complexi fuimus, et ardentia illa studia quibus urgemur ut opus tam bene susceptum, auxiliante Deo, ad majorem ejus gloriam per imbecillitatem nostram feliciter conficiatur, nos vehementer sollicitos habet, rationesque omnes excogitare cogit, quæ ad hoc tantum bonum constituendum conferunt, cum quo salus tam multarum animarum quas Christus Dominus sanguine suo redemit est omnino conjuncta. Propterea cum ad id consequendum illud maxime tum nobis tum gubernio ipsi Gallicano prodesse posse videatur, si nostrum atque Apostolicæ Sedis Legatum constituamus, qui in Galliam se conferens et spiritualibus fidelium illorum necessitatibus præsto sit, et ea bona properet quæ ex Conventione inter nos et gubernium Reipublicæ Gallicanæ inita exspectari debent, auditis venerabilibus fratribus nostris sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalibus quos, quemadmodum deliberatio tantæ rei postulabat, omnes convocandos censuimus, unanimi eorumdem consilio et assensu, te, CONCORDAT. TOME II. j

[ocr errors]

dilecte Fili noster, delegimus, cujus fidei, religioni, ac exploratæ prudentiæ tantum ac tam grave hoc munus committeremus, illud persuasi, te, pro ea virtute ac singulari sapientia qua præstas, ac præsertim pro eo amore ac studio quod semper in cæteris muneribus quæ tibi a Sede Apostolica concredita sunt administrandis erga catholicam Ecclesiam ostendisti, desiderio atque exspectationi nostræ esse cumulatissime responsurum. Te igitur in nostrum et Apostolicæ Sedis Legatum ad primum Galliarum Reipublicæ Consulem vigore præsentium eligimus, constituimus, et deputamus, circumspectioni tuæ mandantes, ut munus hujusmodi pro tua in Deum pietate, in nos et hanc sanctam Sedem reverentia, in Christianam Rempublicam studio, alacri animo suscipias, ac sedulo diligenterque, Deo juvante, exsequaris, donec id pro necessitate temporum opportunum judicabitur. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem, anno Incarnationis Dominicæ millesimo octingentesimo primo, nono Kalendas Septembris, Pontificatus nostri anno secundo.

[blocks in formation]

Dilecto Filio nostro Joanni Baptista, tituli S. Honuphrii, S. R. E. presbytero cardinali Caprara nuncupato, Archiepiscopo, Episcopo Æsino, ad carissimum in Christo Filium nostrum Napoleonem Bonaparte, primum Galliarum Reipublicæ Consulem, nostro et Apostolicæ Sedis a latere Legato.

PIUS PP. VII.

Dilecte Fili noster, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum pro tua religione, doctrina, ac explorata nobis in rebus gerendis prudentia, te Legatum nostrum a latere in Galliam mittere decreverimus ad ecclesiasticas res componendas juxta ea, quæ per acta Conventionis inter nos et Rempublicam Gallicanam initæ constituta sunt; quo facilius tantam rem cum Ecclesiæ gloria, Galliarumque tranquillitate explicare, conficere, expedire valeas, auctoritate nostra Apostolica omnes et singulas facultates tibi concedimus, quibus de

jure, usu, stylo, consuetudine, privilegio, aut alias quomodolibet Apostolicæ Sedis a latere Legati frui consueverunt; signanter absolvendi, dispensandi, commutandi, condonandi, relaxandi, juxta locorum, temporum, ac personarum circumstantias, pro tuo arbitrio et prudentia, atque tua onerata conscientia, et cum ea salubri moderatione, quam in Domino noveris expedire. Insuper potestatem facimus tibi alios, qui tibi magis in Domino idonei videbuntur, subdelegandi, ut iisdem facultatibus uti possint, si quando id utile ac necessarium ad Ecclesiæ atque animarum bonum judicaveris; qua quidem potestatis amplitudine ita tu ad Ecclesiæ bonum atque animarum salutem usurum speramus, ut in rebus dubiis illud continuo memoria teneas, quod S. Innocentius I prædecessor noster ad Felicem Episcopum Nucerinum scribebat : « Mirari non « possumus, dilectionem tuam sequi instituta majorum, omniaque quæ possunt << aliquam recipere dubitationem ad nos quasi ad caput, atque ad apicem Epi« scopatus referre, ut consulta videlicet Sedes Apostolica ex ipsis rebus dubiis <«< certum aliquid, faciendumque pronuntiet ». Siquidem solemne semper in Ecclesia fuit, quod idem Pontifex in Epistola ad Concilium Melevitanum memorat, Apostolicam Sedem consulere « super anxiis rebus quæ sit tenenda sen<< tentia », ac tibi Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem, sub Annulo Piscatoris die 4 Septembris 1801, Pontificatus nostri anno secundo.

Litteræ Credentiales pro Domino cardinali Legato carissimo in Christo Filio nostro Napoleoni Bonaparte, primo Consuli Reipublicæ Gallicanæ.

PIUS PP. VII.

Carissime in Christo Fili noster, salutem et Apostolicam benedictionem. Deferet tibi has litteras dilectus Filius noster Joannes Baptista, tituli S. Honuphrii, S. R. E. presbyter cardinalis Caprara nuncupatus, Archiepiscopus, Episcopus Esinus, quem nos libentissimo animo nostrum et hujus Apostolicæ Sedis Legatum a latere ad te mittimus. Hæ ut testes erunt amplissimi muneris quod nos ei gerendum demandavimus, ita etiam probabunt tibi magis magisque paternam eam charitatem, qua te complectimur, eaque studia quibus properamus ampliori, ac testatiori quo possumus modo omnia componere, et conficere quæ per acta Conventionis nostræ ad catholicæ religionis bonum, internæque tranquillitatis conservationem in Gallia, inter nos sunt constituta. Eum nos virum nihil est quod commendemus amori tuo: cum enim is pro sua integritate, fide ac prudentia sit præcipue expetitus a te, eamque ob causam eo

« PoprzedniaDalej »