Obrazy na stronie
PDF
ePub

cimiterio ac baptisterio ampliavi, et hoc tale moderamine ut qui illius ecclesiæ Tolbensis hereditario jure homines sunt, in præfata ecclesia Tolbensi semper baptizentur ac sepeliantur. Alii vero homines nostri episcopatus sive nobiles seu ignobiles habeant licentiam sepeliendi in ecclesia Tolbensi si voluerint, facta primitus donatione rerum suarum parrochialibus ecclesiis suis, et sicut Domnus Ildefonsus Rex ecclesiam Tolbensem cum omnibus quæ in præsenti habebat, et in futuro ubicumque juste adquirere posset, liberam et ingenuam per scripturam fecit et proprio signo firmavit, ita cgo ipsam eandem libertatem ex parte Dei Omnipotentis et nosíra corroboro et laudo. Insuper dono totum quartum et quicquid est juris Episcopi Falcensis ecclesiæ, excepta cœna et præcaria, Deo et eius Genitrici et Beato Vincencio Rotensi, et canonicis ibidem Deo servientibus pro meorum remissione delietorum, el perpetuo firmo, ita quod nulli Episcoporum liceat hanc donacionem irrumpere, sed semper firma valeat permanere. Facia carta kalendis marcii anno Incarnacionis Domini M.C.XXX. era M.C.LX.VIII. Sig+num Arnaldi Oscensis Episcopi. Signum Guillermi Bonifilii, Rolensis Prioris.= Signum Forlonis Prioris. Signum Peiri Archidiachoni:= Signum Guillermi Petri. Signum Guillermi Sacristæ.= Signum Garsiæ Camerarii.=Signum Stephani.=Signum Garsiæ Barbastri. Sig+num Raimundi Ennechonis. Sig†num Garsia Castellazoli. Signum Martini Galindonis.= Signum Berirandi Capellani. Signum Ennechonis Helemosinarii. Signum Ramon Oriol Archidiachoni.=Cœieri fratres visores et auditores fuerunt. Ego Petrus, Barbastrensis Episcopus laudo et confirmo hanc cariam et hoc facio. Ollegarius Archiepiscopus confirmo. Ego Nicholaus, Rotensis ecclesiæ diachonus et canonicus per iussionem Domini Petri Episcopi hanc cartam scripsi et hoc signum feci.

XLIV.

Acta consecrationis ecclesiæ Rotensis. an. DCCCCLVII. (Vid. pág. 137.)

Ex archiv. eccl. Roten.

In nomine Dei Omnipotentis Patris, et in nomine Jhesu

Christi, Filii eius, et Spiritus Sancli: ego Ragimendus De gralia Comes simulque et coniux mea Æresindis opitulantem clementiam Comitissa expuncxit nobis Deus et Trina Maiestas ut hedificaremus domum in honorem Domini nostri Jhesu Christi et Salvatoris in civitate quæ vocitatur Rota, vt sit Sedis episcopalis secundum metropolitanae Sedis Nabonensis ab Emerico Archiepiscopo et patri nostro insertum aique concessum est. Et ideo anno DCCCCLVII veniente beato Episcopo intercedentes nosmedipsos superius nominatos ad locum venerabilem consecranduin, cuius basilica ab Hodesindo Presule vocabulum sumpsit Sancti Vincentii Martiris atque Levite: ad cuius dedicationem christiani et devolissimi populi religione katholica concurrentes ob devotione sua vel parentum decessorum facinus absolvendum, vel pro remedium animarum suarum, ei incolomitate futura compuncli de rebus suis donaria adstante clero cum devolissimum populum prædicti Sancti Vincentii Martiris et Levite et ad servientes illius qui ibidem serviunt sub iussione Episcoporum quorum nomina inseria tenentur. Ego Ragimundus simulque et uxor mea Æresindis pro dotalis titulo donamus ad ipsa ecclesia iam dicta uno casale ante ipsam domum Sancti Vincentii, et una terra Adebuni capiente semente ex VI modiatas, et alia terra in loco ubi dicitur ad ipsum Siscare in litus Ysavana usque ad Penna. Et ipsa vinea plana subtus civitate Rola quæ mihi Ragimundo advenit ex parte parentum meorum. Donamus et in ornainentis ecclesiæ I calicem de argento, el una cruce de argento et I signo de meiallo et III libros, missale, lectionario atque antiphonario et il vestimentos. Hæc omnia donamus ut ad diem judicii ac tremende Maiestatis merces nobis exinde crescai, quia qui bene ministrat, gradum bonum sibi adquirit. Et est manifestum ut ab hodierno die et tempore iam

dicta ecclesia et servientes illius habeant, teneant atque possideant, jureque perpetuo vindicent ac defendant, et indissolubile funiculum hereditatis possideant cum stipulatione subnicxa. Si quis sane, quod fieri minime credimus esse venturum, quod si nos supranominati, aut aliquis de heredibus nostris aut quilibet homo subposita persona de supra dicta donaria iam dictum locum venerabilem temptaverit, in primis iram Dei et Sancti Vincenti Martir et Levita incurrat, et super hoc quod repetit in quadruplo restituat, et ista donatio firma permaneat in omni robore et firmitate. Facta carta donationis in die kalendas decembrias anno III regnante Leutario Rege.

Sigtnum Ragimundi Comitis. Sig+num Eresindis Comitissa qui hanc donariam fecerunt et testes rogaverunt ut eam firmarent. Sig+num Bernardi.=Signum Galindoni. Testes Chintus Abbas. Sig+num Baroni clerici. Sig+num Aponi. Sig+num Dachoni. Dedicatio Baselize Sancti Vincentii Martiris die kalendas decembrias.=Oriolus presbiter hanc donationem scripsit et subscripsit sub die et anno quod

supra.

XLV.

Urbani Papæ II litteræ confirmatoriæ Sedis Barbastrensis, an. MXCIX. (Vid. pág. 141).

Ex arch. in eccl. Rotens.

Urbanus

rbanus Episcopus servus servorum Dei dilecto fratri Poncio Barbastrensi Episcopo salutem et Apostolicam benedictionem. Miseracionibus Domini multiplices gratiarum debemus acciones quod nostris temporibus ecclesia propagatur, Sarracenorum dominacio diminuitur, antiqus episcopalium Sedium honor præstante Domino restauratur. Inter quas Ylerdæ urbis parrochia Petri Aragonensium Regis studio maiori jam ex parte Christianorum est reddita potestati. Unde el nos eiusdem Regis postulationibus annuentes apud Barbastram, quod precipuum oppidum Yllerdæ adjacet, episcopalem Sedem manere statuimus. Omnes eliam eiusdem Barbastre termini vel fines ad Ilerde diocesim pertinentes qui in Christianorum redacti sunt vel fuerint potestatem, tuæ tuorumque

successorum dispositioni episcopali jure subjacere præcipimus cum oppido Alchezare. Quod ut perpetuo firmum inviolatumquc permaneat, Omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti auctoritate firmamus.

XLVI.

Ranimirus Rex Aragonum concedit Rotensi ecclesiæ ecclesiam Barbastrensem an. MCXXXV. (Vid. pág. 142.)

Sub Christi nomine et eius gratia et imperio, Rannimirus

Rex, gloriosi Regis Sanciiffilius cunctis primoribus, magnatibus et populis eius regno constitutis. Notum vobis omnibus præsentibus scio, et futuros pleniter nosse cupio, qualiter gloriosus Rex Sancius, pater meus Barbastrensem civitatem a Paganorum dominio liberatam episcopatui Rotensi addiderit temporibus Salomonis Episcopi. Hoc enim eiusque posteritati Romana auctoritate concessum esse, manifestis probatur indiciis, ut quicquid a Paganorum erueret potestate, cuicumque vellet daret ecclesiæ, proprioque ordinaret arbitrio. Deinde inter Raimundum Dalmacium, Rotensem Episcopum et Garsia, Jaccensem Episcopum pro eiusdem ecclesiæ terminis ortam contentionem proprio discussit judicio, ipsosque pro se et suis successoribus de episcopatus sui terminis fecit concordare, et concordiam scriptis firmare. Patre vero meo defuncto frater meus Petrus regni adeptus culmina, patris mei per omnia sequens vestigia, Poncio, Rotensi Episcopo Barbastrensem cum suis terminis dedit ecclesiam, ipsumque primum Barbastrensem vocavit Pontificem, episcopalem Sedem in eandem mutans civitatem, usquequo Dominus Illerdam manibus reddat Christianorum. Et ne hoc statutum esse vel a regni sui successoribus aliqua posset destrui occasione, eundem Barbastrensem Episcopum ad Romanam dirigens Sedem, quod ipse pio statuerat animo, Urbani Papæ fecit firmare privilegio. Eodem vero Papa defuncto, Paschalis Secundus Romanam adeptus Sedem, eiusdem Regis annuens petitionibus, præde cessoris sui decretum et concordiam inter Episcopos de terminis sui episcopatus factam, Apostolica auctoritate proprioque firmavit scripto. Rege itaque de hac instabili vita ad cœli

Sedem transmutato, frater meus Adefonsus regni suscepit jura. Ipso namque ad regnum electo, Raimundus bonæ memorie Episcopus, regio assensu et populorum acclamatione in Barbastrensi ecclesia ad episcopalem electus est dignitatem, præsente Stephano, Oscilano Episcopo ipsius electionem cum reliquis ordinante. Sicque idem gloriosus Præsul multis diebus eandem rexit ecclesiam. Sed quia plus cœlesti quam terreno voluit Regi militare, invidia diaboli quæ primum hominem a proprio dejecit solo, eiusdem Regis animum contra eum injuste comovens, quorundam perversorum hominum malitia, eum a propria expulit Sede. Illo vero contra vim et injuriam sibi illatam Deum et Romanam interpellante Sedem, tandem ex hac luce subtractus, cui humana defuere auxilia, divina post eius obitum affuere consilia. Invictissimus namque Rex Adefonsus animadvertens quanta hoc egerat perversitate, el recognoscens se graviter in Dei famulum peccasse, tandem perfidiæ suæ finem imponens, quod ei injuste abstulerat eius successori juste recteque reddere decrevit. Oscensem namque et Rotensem Episcopos super illius ecclesiæ controversiam coram multis expectabilibus et reverentissimis personis, scilicet Auxensi Archiepiscopo, et Tolosano, et Ausonensi, Cæsaraugustano etiam, et Tirassonensi, et Nagarensi Episcopis, Abbatibus quoque, et nobilissimis regni sui viris quamplurimis in eadem Barbastrensi civitate ad judicium convenire præcepit. Statutis vero judicibus de judicio diu multumque decertantibus, tandem communi utriusque partis acclamatione ipsi ambo Pontifices cum suis fautoribus eiusdem Regis adiere curiam, eumque in Pampilonensi civitate reperere, suas rationes ante expositas in ipsius præsentia refferentes. Ubi Rotensis Episcopus per Apostolica privilegia, per regalia statuta, per Pontificum utriusque diocesis certas definitiones, Barbastrensem Sedem decessoribus suis et successoribus eorum in perpetuum irrefragabiliter esse datam ostendit. Quod Oscensis Episcopus contradicere minime potuit; et diligenter etiam inquisitus a Rege a proprietate juris prænominata Sedis unde prius quærelas moverat, nullas auctoritates ostendere valuit, sed omnino defecit. Quod ut gloriossisimus Rex audivit, ea quæ Romani Pontifices privilegiis confirmaverant, quæ prædecessores sui gloriosi Aragonum Reges immobiliter constituerant, quæ etiam Pontifices utriusque diocesis regio consilio inter se definierant, illibata

« PoprzedniaDalej »