Obrazy na stronie
PDF
ePub

nem. Principatus tui tempore multa mala et multa pericula in regno Hyspaniæ contigere. Scandalis itaque regni ecclesiarum scandala non opportet opponi. Unde nobilitatem tuam monemus, ne terminos ecclesiarum qui a gloriosæ memoriæ Regibus, patre et fratre tuo distincta sunt, et per Romanam ecclesiam confirmati personæ vilis paciaris præsumpcione confundi. Nos enim Oscitanæ seu Barbastrensis ecclesiæ parrochiam ita omnino quietam el integram volumus conservari, sicut et illorum scriptis et nostris est privilegiis diffinitum. Si quis vero aliter præsumpserit, indignacionem Apostolicæ Sedis inveniet.

XXXIX.

Pascalis II Papæ ad Regem Aragonum, eiusque regni Principes litteræ pro parrochiis civitatis Ilerde Barbastrensi ecclesiæ perpetuo adjudicandis. (Vid. pág. 127.)

Paschal

Ex arch. eccl. Rot.

aschalis Episcopus servus servorum Dei karissimis filiis P. Aragone Regi, P. Urgellensium Comiti, G. Vice Comiti salutem et Apostolicam benedictionem. Ex multis jam præcedentibus annis quorundam per Hyspaniam ecclesiarum Moabitarum oppresionibus adeo sunt confusæ parrochiæ, ut postquam in Christianorum jus rediere, earum nequeat distinccio inveniri. Oportunum igitur est, ut parochiarum limites qui omnino incerti sunt, per terrarum Principes sapiencium et religiosorum virorum consilio dirimantur. Si quæ vero ecclesiæ in tutiori statu per Dei misericordiam permanentes aliarum videntur pertinencias optinere, justum est, ut restitutis eis quæ videntur justa, restituant. Igitur quia Omnipotens Deus Hylerdensis ecclesiæ membra in Christianorum restituit potestatem, et Apostolica Sedes tam per prædecessorem nostrum sanctæ memoriæ Papam Urbanum, quam per nos apud Barbastrum episcopalem cathedram manere constituit, donec per Dei gratiam ipsa Ylerdæ civitas ad Christianæ fidei redeat principatum, dilectioni vestræ præcipimus, ut eiusdem Ylerdæ parrochiam fratri nostro Barbastrensi Episcopo possidendam, quanto rationabilius et equius visum fuerit distinguatis. Da tum Lateranni II nonas maii.

XL.

Pascalis II Papa litteræ, quibus Stephanum Oscensem Episcopum arguit ob gravia in Barbastrensem ecclesiam admissa facinora. (Vid. pág. 127.)

Ec arch. eccl. Roten.

Paschalis

aschalis Episcopus servus servorum Dei dilecto fratri S. Oscilano Episcopo salutem et Apostolicam benedictionem. Extulisti frater in cœlum os tuum, cum Sedis Apostolicæ statuta condemnans, Barbastrensem populum ne suo Episcopo justa persolveret, instruxisti. Hæc profecto est episcopalis predicacio decimas prohibere, populum ab Episcopo everlere, Romana privilegia conculcare? Adhuc Barbastrensis Episcopi domum invadens, quæ illic habebantur distraxisti, et ab ecclesiæ villula prædam armata manu diebus sollempnibus abegistiSuper his ab eodem Episcopo monitus quippiam reddere contempsisti. Insuper adversus eum Regis animum comovere templasti. Excomunicatum ab eo militem in consorcium subeepisti. Præcipimus ergo in infra menses duos postquam præsentes litteras acceperis supra dicto Episcopo satisfacias, et in posterum ab hac omnino præsumpcione desistas. Alioquin nos te ab episcopali et sacerdotali officio, donec satisfacias, interdicimus.

XLI.

Pascalis II Papæ litteræ de Sede Barbastrensi in Ilerdam transferenda, an. MCX. (Vid pág. 127.)

Pascalis

ascalis Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Raimundo Barbastrensi Episcopo ciusque successoribus canonice substituendis in perpetuum. Spiritu Domini docente didiscimus quia Dominus transfert regna el mutat tempora. Ipse quondam in Hispaniis juxta beneplacitum suum Christianorum regna diffudit, et rursum per Sarracenorum seu Moabitaruin tyrannidem Christianorum peccata juxta sua judicia

visitavit. Unde factum est ut episcopalis cathedra quæ Ylerdæ fuerat, in montana transiret, in opidum videlicet quod Rota dicitur. Inde rursum imminutis Moabitarum viribus proprius Ylerdam in Barbastræ oppidum transferretur, spes etiam Chri stianis certior per Dei gratiam nostro tempore facta est ut Ylerdam urbem Domino præstante recipient. Et nos igitur Do mini Dei nostri judicia prosequentes præsenti decreto consti➡ tuimus episcopalem cathedram quæ hactenus Rotæ vel Barbastræ habita est, ad Ylerde urbem in posterum referendam, cum eam Omnipotens Dominus Christianorum restituerit potestali. Conservatis nimirum montanis terminis, sicut a te vel a tuis prædecessoribus apud Rolam et Barbastram habiti ac possesi sunt, cum vallibus Belsæ et Gestau, cum abbatia Alaonis ae monasterio Sancti Martiņi de Cavallera, sicut in alodium Rotensi ecclesiæ a Regibus impetrata sunt. De alijs vero monasteriis infra eandem parrochiam sitis debita tibi tuisque successoribus reverencia persolvatur, sicut tuis hactenus prædecessoribus perdesoluta est. Confirmamus itaque vobis ecelesias de Balaguer et Tamared et terras quæ jam in Christianorum redacta sunt dicionem vel ecclesias, cum restitutæ fuerint in Fraga et Zeidi et Ontinnana. Omnes quoque decimas seu ceteras res ecclesiastici juris ad Ylerde circunstanciam pertinentes, omnes eiusdem diocesis fines qui in Christianorum redacti sunt vel fuerint potestatem, tuæ tuorumque successorum dispositioni, sicut superioribus temporibus per bonæ memoriæ Urbani II prædecessoris nostri, per nostrum quoque privilegium constitutum est, subiacere præcipimus, salva in omnibus Apostolicae Sedis auctoritate. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat vestram ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, set omnia integra conserventur tam tuis quam successorum tuorum clericorum ac pauperum usibus profutura. Si qua ergo ecclesiastica, sæcularisve persona hanc nostræ constitucionis paginam sciens contra cam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfaccione, congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo Corpore el Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ulcioni subiaceat. Cunelis autem eidem ecclesiæ justa TOMO XV.

19

servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Scriptum per manum Johannis Scrinarii regionarii ac notarii sacri Palacii.

Ego Paschalis Episcopus Catholicæ Ecclesiæ ss. Datum Romæ in porticu Beati Petri per manum Johannis Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diachoni Cardinalis ac Bibliotecarii VI nonas mai, indicione III, Incarnationis anno MCX pontificatus autem Domini Paschalis II Papæ anno XI+ Loco sigilli= Verbo Domini cœli firmati sunt.

XLII.

Petrus Sancius, Rex Aragonum donat almuniam de Saharra ecclesiæ S. Mariæ de Tolva. an. MC. (Vid. pág. 128).

In

n Dei nomine: ego Petrus Sancii Dei gratia Rex. Placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate, et propter remissionem omnium peccatorum meorum dono et offero Domino Deo et Sancta Maria de Tolba in illam almuniam de Saharra quæ est in illo termino de Falces, talem partem qualem ego ibi habebam, et mihi ibi pertinebat in omnibus suis terminis ab integrum illo die, quando ista carta fuit facta ut firmiter permaneat ad servicium Dei et Sanctæ Mariæ, et ad illuminandum prædictæ ecclesiæ per cuncta secula. †.

Facta carta era MCXXXVIII in mense augusto, regnante Domino nostro Jhesu Christo et sub eius imperio. Ego enim Petrus Sancii, Dei gratia regnante me in Aragone et in Pampilona et in Superarbi et Ripacurcia, Episcopo Dompno Stephano in Oscha, Episcopo Dompno Poncio in Barbastro, et Dompno Petro, Episcopo in Pampilona, Adefonsus frater meus in Biele, senior Forti Ortiz in Quelga, et in Monteroio,

Ego Sancius scriptor sub jussione Domini mei Regis hanc cartam scripsi et hoc signum feci.

XLIII.

Charta consecrationis ecclesiæ S. Maria de Tolva: an.
MCXXX. (Vid. pág. 128).]

Ego Petrus Dei gratia Barbastrensis et Rotensis ecclesiae

Episcopus cum consilio clericorum meorum Jhesu annuente ecclesiam Sanctæ Mariæ Tolbensis dedicavi, ad quam dedicationem Dompnum Ollegarium, Terraconensem Archiepiscopum invitavi, qui peticionibus nostris obaudiens, libenter advenit, et nobis cum Deo gratias prædictam dedicationem honorifice peregit. Qua dedicatione peracta cum præfato Archiepiscopo et Raimundo, Ausonensi Episcopo qui in eadem dedicatione adiutor et consecrator similiter fuit, atque Archidiachonibus ac Sancti Vincencii canonicis de dignitate et statu ipsius Sanctæ Mariæ ecclesiæ tractare convenienter disposui, ut sicut ceteræ ecclesiæ in die dedicationis suæ secundum statuta sacrorum canonum cimiterio et baptisterio honorantur ac legitime corroborantur, hæc pari modo a nobis corroboraretur et dote, cimiterio, hac baptisterio honoraretur. Decimas quoque sui juris vel quorumcumque aliorum quas usque in diem dedicationis accipere consueverat vel illarum possesionum quæ a quibuslibet fidelibus personis presenti consecracionis vel subsequenti altera die pro dote prædictæ - Tolbensi ecclesiæ concessæ vel donatæ fuerint, liberas et ingenuas habeat, et deinceps ecclesiastico jure possideat et accipiat. Si quid vero deinde ampliare quocumque modo in termino de Falcibus vel adquirere potuerit, decimam Beali Justi ecclesia habeat. Quod verbum Archiepiscopus et Ausonensis Episcopus dignum esse laudaverunt, et ut fieret annuerunt, cum quibus ego annuens præcibus Archidiachonorum et canonicorum hoc sponte laudavi, et ut ita facerem coram omnibus mandavi. Postea vero cum Dompno Arnaldo, Oscensi Episcopo, karissimo nostro, veniens Rolam de hac re cum eo provide consilium habui, qui ut superius prætifulatum est, laudavit et utile et valde bonum esse præfixit. Igitur auctoritate Dei et nostra et Oscensis Episcopi in Rotensi Capitulo coram fratribus nostris ecclesiam Tolbensem, veluti prænotatum est,

« PoprzedniaDalej »