Obrazy na stronie
PDF
ePub

XXIV.

Donatio decimarum facta ecclesiæ Bisuldunensi per Willelmum Comitem, et eius uxorem Adalaisam, an. MXXVII. (Vid. pág. 90).

Ex autogr. in arch. S. Mariæ Bisuldun.

In Dei nomine: ego Willelmus gratia Dei Comes et Marchio

et uxor mea Adalaisa donatores. Magnum nobis et satis licitum esse videtur domum Dei ædificare ubique, et de nostris rebus honorare, atque concedere. Audientes prædicationem, et monita sanctorum Patrum, quia eleemosina a morte liberat animam, cognoscentes nos peccati macula onustos, compuncti -corde de superna cœlorum pietate supplicantes ejus misericordia, ut pius et misericors sit in peccatis nostris. Propterea concedimus, atque tradimus ad domum Sancti Genesii Martiris, et Sancti Michaelis Archangeli, et Sancti Stephani Papæ, et Sanctum Lignum præliosa Crucis Domini nostri Jesu Christi (a), quorum ecclesia sita est in comitatu Bisuldunense infra muros Bisulduno. Donamus nos jam dicti Willelmus Comes, et uxor mea Adalaisa ad ibidem loco decimum nostrum de -hoc quod tenemus ad nostrum dominicum in comitatu Bisuldunense infra fines vel terminos suos, velin antea adquisituri sumus, quod ad dominicum teneremur de ipsa expleta, qui

(a) Prætiosæ huius reliquiæ meminerat idem Willelmus Comes in donatione facta anno 1025, quam habes in Marca Hispanica col. 1040. Vulgo fertur sacrum illum pignus a sæc, IV. S. Damasi dono ecclesiam illam possidere; illud verisimilius est Benedictum VIII, ut Romanis Pontific. in usu erat, Bernardum Comitem Bisuldunensem eo munere ditasse, cum anno 1017. Romam profectus est de erigendo episcopatu Bisuldunensi acturus: cuius rei acta habes in Marca Hisp, eo anno. Rem suadent tom silentium in donationibus usque ad hunc annum, cum tamen de aliis eius eccl, reliquiis mentio passim fiat tum quod in prima donatione post ann. 1017 quæ est illa anni 1025. tanti pignoris memoria habeatur. Unde liquet non ante ann. 1017. Bisuldunenses illus donum accepisse. Rem fusius explanabimus in Itin. litterario, ubi de Comitibus Bisuldunensibus sermo erit,

inde exiit, vel exierit. In primis de nostro fisco de Pompiano de laborato, et de censo, et de præsentalias, et de omnia expleta, quæ inde exiit, vel exierit nostrum decimum. Et de nostro fischo de Orriols, de laborato, et de fcenso, et de præsentalias, et de acaptir de pane, el vino, vel omnia expleta, qui inde exiit, vel exierit nostrum decimum. Et de nostro fischo de Joncarias, de laborato, et de censo, de pane, et vino, et de præsentalias, et de acaptir, et de omnia expleta qui inde nobis exit vel exierit ipsum decimum. Et de nostro alode quod habemus in parrochia Sancti Stephani de Oloto, de laborato, et de censo, de pane et vino, et de præsentalias, et de acaptir, et de omni expleta qui inde exit, vel exierit nobis ipsum nostrum decimum. Et de alode nostro de Molione, de laborato, et de censo, de pane, et vino, et de præsentalias, et de acaptir et de omnia expleta quæ inde exit, vel exierit nobis nostrum decimum. Et de Landars similiter. Et de comitatu supra scripto de omnes placitos nostros de nostraparte ipsum decimum. Et de nestros pascuarios, et de prædicto comitatu de nostra parte ipsum decimum, et de ipso mercato de Bisulduno de nostra parte ipsum decimum. Et in supra dictum comitatum ubicumque habuerimus aliquid præsentatum nostrum decimum. Donamus nos hoc decimum supra nominatum ad jam dicto loco propter remedium anima rum nostrarum, et animæ genitoris mei Domini Bernardi bonæ memoriæ, ut ante tribunal Domini nostri Jesu Christi possimus invenire remedium. Amen. Episcopus (a) vero vel clerici ibidem Deo servientes præsentibus scilicet atque futuris ita obtineant hoc decimum supra scriptum sicut cæteris alodibus et munificentiis, et in Dei nomine habeant firmissimam potestatem. Sane quod si nos donatores aut ullus homo utriusque sexus qui contra hanc donationem, seu mercedem largitionis causa temptaverit, moverit, aut ista omnia ad supradictam domum Sancti Genesii abstrahere voluerit, vel abstraxerit, peccatis nostris anima illius sit obligatum, quæ pro hac re cupimus esse purgatum, et cum Juda Scharioth, qui Dominum tradidit, sentiat se damnatum, et insuper componat in vinculo hæc omnia in duplo ad præ dictum locum, et in antea

(a) Episcopatus huius initia recte Marca Hispanica distinxit col. 426. Eum tamen ad hunc usque annum 1028 perdurasse preseus charta documento est; quin et ad 1048 ut infra cod, anno patefit,

ista donatio firma permaneat. Facta donatio quinto nonas maii anno trigessimo primo regni Rodberti Regis.=+Willelmus Comes gratia Dei.=†Adalaisa qui hanc donationem fecimus. Senofredus sacerdos.-+Oliva Igila.=+Willelmus levila, qui ista carta donatione, vel largitione rogatus scripsit et subscripsit die annoque præfixo.

XXV.

Confirmatio dotalionis monasterii S. Petri Bisuldunensis facta a Mirone Episcopo Gerundensi. an. DCCCCLXXVIII. (Vid. pág. 92).

Ex autogr. in arch. S. Petri Bisuldunen.

Si famulorum meritis debite compellimur compensare lucra

mercedis, quanto jam copiosius pro remediis animarum divinis cultibus terrena debemus impendere et impensa per scripturas legaliter confectas decentissime adfirmare. Quapropter ego Miro nutu Dei Sanctæ Gerundensis ecclesiæ per humilis Episcopus una cum conibencia meorum caterve clericorum laicorumve fidelium elegi quendam ecclesiolam a dominatu omnium ecclesiarum libera quam venerandus habet propriam Beatissimus Apostolorum Princeps Petrus edem nomine sub cuius sanctificata nitet, sita videlicet juxta opidum quem olim Bisuldunem voluit vocitare vetustas. Sed cuius meritum scimus percurrere mundum, huius ubique jure surgere templa decet, et quemadmodum ab ipso Domino Jhesu Christo didicimus quecunque vinclis super terra strincxerit erit ligatum super cœlos fortiter, et quod resolvit in terris arbitrio erit solutum supra cœlis radios: in fine mundi judex erit aevi. Ob tanti igitur Patroni amorem pro remediis animarum meorum parentum meæque, et super omnia pro remedio animæ Domni Soniefredi Comitis ac fratris mei qui mihi copiosa bona dum vixit contulit, quem Deus Omnipotens ad illut perducat regnum quod primus homo perdidit gustando proibito pomo, possit et ad lignum vitæ perducere gustum ut valeat æternos semper carpere fructus ex quibus eternum ducat sine mensibus annum, et sine sole diem, lucem sine nocte perennem in patria, paradisse, tua quam rite beatus dilexit hic Comes, vita dum fuit in ista. Pro remedio igitur animæ predicti Comitis et

pro salute tam animarum quam corporum meorum fidelium in ac terra degentium qui in illo cœnobio aliquo præstiterint benefitium, seu pro statu celsitudinis sive salute Domni Olibani Comitis suæque coniugis, suorumque filiorum quorum vitas Omnipotens Deus multis protelare dignetur temporibus ut vivant Deo felices longo fæliciter ævo, et post huius vitæ excursum celeste mereantur perfruere regnum, in quo detineant magnarum gaudia rerum, gaudia quæ nullus vivens decernit ocellus, nec aliquis vigili poterit comprendere corde, quod Deus in terris voluit promittere Sanctis, et residens celos voluit concedere justis. Ob præfata igitur ratione in pra-libata ecclesia conatus sum fieri cœnobium quem per scripturam donationis tradidi ecclesia Beatissimis Apostolorum Principis Petri ad proprium, ut sub eius defensione atque munimine consistat in perpetuum et quinos solidos per singulos annos Abbas qui præerit prefato cœnobio, eidem ecclesiæ Sancti Petri Romæ persolvat in censum. Advectus est igitur in eodem cœnobio Deo disponente corpus venerandi martiris nomine Primi, pro cuius intercessionibus omnipotens Deus multis in eodem loco dignatus est fieri virtutibus, et laudatur glorificaturque Omnipotens Deus ab omni populo qui talem illis contulere dignatus est Patrono. Oportet enim tantorum Sanctorum patrocinia quærere, et de rebus transitoriis eorum ditare Basilicis, ut annuente Deo per eorum intercessiones ab omnibus liberemur adversis, et in eternam beatitudinem eorum mereamur adipisci consorciis. Proinde igitur ego prelibatus Episcopus dono in subsidium monachorum egenorumque a prefatum cenobium alodes meos quos fratres mei post eorum obitum mihi relinquere jure hereditario, et illi eos aquisiere de nefandissimis transgressoribus qui scandala vel conturbationes nefarias in quantum potuere in contrarietate eorum in predicto comitatu Bisuldunense conati sunt agere. Et ob hanc causam res eorum legaliter in fisco transiere quemadmodum insertum est in legibus mundanis de his qui contra Principem vel gentem aut patriam refugiunt et insolenter existunt. Sunt autem hi alodes in comitatu Bisuldunense in villa quæ dicunt Maliano vel in terminio de Laurenciano atque in Valle alta vel ad ipsa Lagurnagra, et in monte quæ vocitant Malareto. Terminatur vero hæc omnia superius scripta a parte orientis in rio quæ dicitur Agemalo, et a parte vero meridiana infrontat in ipsa via quæ est ad ipsa Devesa, et

pergit ad castro Bisulduno; et a parte occidentale infrontat in ipsa Petramala; el a parte vero circi infrontat in Montecalvo, vel in monte quæ dicitur Malareto. Infra predictas afrontationes dono ego prelibatus Episcopus ad prefatum cœnobium casas casalibus, curtes curtalibus, ortos ortalibus, vineas vinealibus, terras cultas vel incultas arboribus pomiferis vel inpomiferis, omnia et in omnibus quicquid dici vel nomi❤ nari potest, quantum alodem Soniofredus sacer vel transgresor infra predictas affrontationes habuit vel retinuit pro qua-.. licunque voce. Et ipsa casa quod adquisivit de Trasegoncia cum ipso orto et cum ipsos arbores qui ibidem sunt similiter dono ad prefatum cœnobium. Et ipsum alodem quod adqui➡› sivi de Eldovara similiter, et ipsos plantarios quæ dicunt Cleirano ad ipsos medianos qui fuerunt de Soniofredo sacer quod ille donavit a Soniefredo Comite, et ille dimisit a Mirone Episcopo. Et affrontat de oriente in via qui discurrit a Juviniano, et de meridie in terminio Tuspino, et de occiduo in alode de Emerico vel eres suos, et de circi in ipso torrente vel in terminio Campaniano. Et dono ad prefatum cœnobium alodes quos abeo in predicto comitatu in locum que dicunt Porrarias. In jam dicto loco dono ad prefatum cœnobium ecclesiam in honore Sancti Andreæ sitam cum decimis et primitiis et oblationes fidelium et cum omnibus que habere videtur sicut condam Sesemundus illam retinuit. Et dono ego præli→ batus Episcopus ad prefatum cœnobium in jam dicto loco casas casalibus, curtes curtalibus, ortos ortalibus, terras cultas vel incultas, vineas vinealibus arboribus pomiferis vel inpomiferis, molendinis et molendinaribus, silvis et aquis necnon et pascuis, omnia et in omnibus quantum ibidem habeo vel condam Sesemundus ibidem habuit vel retinuit pro qualicumque voce et advenit mihi hæc omnia per scripturam em-.· ptionis. Et dono ad prefatum cœnobium ipsum pascuarium qui de prefato alode exigitur ab omni integrietate. Terminatur vero predictus alodus a parte orientis in Avellana curba vel in Longania, et de meridie in rivulo Lizerca, et de parte occidentis infrontat in Porrerolas vel in alode Sancti Johannis. De parte vero circi infrontat in terminio de Bolosso, et pergit usque ad ipso buxo. Et in ipso bago dono ad prefatum cœnobium manso uno, qui affrontat de omnibusque partibus in alode de Teudemundo vel heredibus suis. Et in ipso monte de Tregurano in locum que dicunt Pontirono dono ad prefa

« PoprzedniaDalej »