Obrazy na stronie
PDF
ePub

terum tenendum in perpetuum damus, laudamus, concedimus et cum hac presenti scriptura tradimus Abbati totique conventui prædicti monasterii præsenti et futuro in parrochiæ de Lagusteria unum hominem Tomem nomine, et in parrochia Sancti Stephani de Calidis Guillermum Sicfredi, et Guillermum Beniamin cum mansis eorum et cum facultatibus et possesionibus suis mobilibus et inmmobilibus hoc modo videlicet quod de cetero exempti, dimissi et liberati ex toto a potestate et proprietate nostra atque nostrorum fiant et efficiantur proprii et solidi homines jam dicti monasterii et Abbatis tociusque eiusdem loci conventus ipsi et qui eis in dictis capitibus mansis eorum succederent et serviant et faciant sepe dicto monasterio et Abbati atque conventui quecumque nobis et nostris facere habent et facere tenentur, nec amplius nobis aut nostris quicquam servitii debiti sive indebiti facere teneantur. Prædictos aulem homines cum mansis et universis rebus eorum mobilibus et immobilibus per proprium et franchum alodium damus atque concedimus prænominato monasterio et Abbati totique conventui eiusdem in perpetuum sine aliqua retentione, sicut melius et salubrius dici et intelligi potest, ad bonum et profectum eiusdem monasterii et Abbatis tociusque conventus; ita tamen quod non liceat eis huiusmodi donationem quam pro tenendo sacerdote stabilimus, vendere, impignorare, afeudare sive aliquo modo alienare, set in perpetuum constet ad servicium prælibati monasterii, sicut dictum est, nulla obstante causa aliquo tempore. Datum Gerundæ per manum Johannis Beraxensis mense novembris sub anno ab Incarnato Domino MCXCIIII.

Signum Ildefonsi Regis Aragonum, Comitis Barchinonæ, et Marchio Provintiæ. Sig+num Dalmacii de Palaciolo.= Sig+num Guillermi de Granata. Signum Arnaldi de Sadaone. Sig+num Raimundi per Dei gratiam Gerundensis Episcopi. Signum+Johannis Beraxensis Domini Regis notarii qui hanc cartam scripsit mense et anno prefixo cum litteris supra positis in XIIII linea ubi dicitur afeudare.

VII.

Donatio ad ecclesiam monasterii Villabertrandi ab Arnaldo, Sacrista ecclesiæ Gerundensis anno MCXX. (Vid. pág. 34).

Ex. arch. eccl. Colleg. Villabertrandi

Sit notum cunctis presentibus atque futuris quoniam ego

Arnallus, Gerundensis ecclesiæ Sacrista, divino tactus amore, non coactus set propria sponte propter Deum et remedium animæ meæ dono, concedo atque trado omnipotenti Deo et ecclesiæ Sanctæ Mariæ Villæbertrandi et Petro, eiusdem loci Abbati suisque successoribus et clericis ibidem Deo servientibus tam præsentibus quam futuris in perpetuum ipsas meas domos in quibus ego maneo quas habeo et teneo per meum alodium intra muros Gerundæ civitatis simul cum ipsa turre et orto qui ibidem est quæ aderent muro eiusdem urbis versus meridiem super portam quæ dicitur Ruphini. Præfatæ autem domus sicut abentur el continentur cum suis quatuor affrontationibus et cum exitibus et regressibus earum et cum solo et cortilio et super positis a ssumo usque deorsum et cum omnibus ad se qualicumque modo pertinentibus et sicut ego melius habeo et teneo, sic de meo jure et potestate transfero eas in jus et possesionem prælibatæ ecclesiæ ad suum francum falodium cum omnibus vocibus quas ibidem habeo et cum omni sua integritate jure perpetuo. Tali modo ut Raimundus quem vocant Cabuscholæ, nepos meus habeat eas per manum Abbatis Villabertrandi post me in vita sua et donet in Pascha II. libras ceræ, et in Natale Domini similiter ecclesiæ Sanctæ Mariæ Sedis Gerundæ, el faciat inde singulos ceros qui ardeant ad ostium cori juxta tribunal. Post mortem vero ipsius Raimundi Abbas Villabertrandi et fratres ipsius loci eligant unum presbiterum qui sit cannonicus Gerundensis ecclesiæ, quem illis melius placuerit, qui abeat eas secundum voluntatem illorum et faciat hoc servicium in prædictis festivitatibus et ita fiat usque in finem seculi. Et nuIli Abbatum vel canonicorum ipsius loci sit unquam licitum prædictas domos dare, vendere vel impugnare vel aliquomodo ab eadem ecclesia alienare, sed semper maneant in do

minium et jus et possesionem præphatæ ecclesiæ, et in unum et ospicium et servicium Abbatis et canonicorum ipsius loci secundum suam voluntatem, servata conditione quæ superius scripta est. Si quis hanc cartam meæ spontaneæ donacionis infringere temptaverit, nil valeat, sed iram omnipotentis Dei incurrat et insuper vinculo excomunicationis subjaceat donec resipiscat, hac carta firma persistente. Quæ facta est idus aprilis anno XIII. regni Ludovici Regis.

Arnallus Johannis presbiter et Sacrista suscribo qui hanc cartam fieri jussi, firmavi, firmarique rogavi. Raymundus presbiter suscribo. Signum Arnalli canonici. Sig+num Petri canonici. Berengarius Dei gratia Gerundensis ecelesiæ Episcopus. Petrus Levita qui hanc cartam donationis scripsi sub die et†anno quo supra.

VIII.

Notitia reliquiarum ecclesiæ S. Petri Rodensis. (Vid. pág. 39).

Ex pergam. ms. sæc. XV. in arch. S. Petri Roden.

Non

on inmerito hunc venerabilem sanctumque monasterium indulgentiis, privilegiis ac prærogativis Summorum Pontificum clarere vidimus, cum in eo tot tantisque Sanctorum corpora ac reliquiæ persistant. Sunt etenim in primis decem et octo martirum corpora videlicet, Torcati, Acci, Cisephoni, Vergii, Secundi, Abulæ, Indaletii, Urci, Cecilii, Eiberti, Esicii, Carcesi, Eufrasi, Eliturgi, Concordii, Lucii, Modorandii et Petri exorcista, gloriossisimi martires qui quidem Petrus filius fuit Beata Perpetuæ et cuiusdam nomine Quocus-liberi: qui Quocus-liberi patrem habuit vocalum Barbarum, qui ob filii amorem urbem condidit quam a nomine filii appellare voluit Quocus-liberi, quæ vulgariter Colliure nuncupatur. Item est etiam caput et brachium Beati Petri. Omnia ista corpora Sanetorum et reliquiæ sunt et requiescunt in quodam pulcra spelunca quæ est infra altari Beati Pauli, Narbonensis Episcopi quod est subtus altare maiori Beati Petri Apostoli. Item cathena Beati Petri Apostoli cum qua fuit ligatus ab Herode in Jerusalem et ipsius cultellus. Item quedam capa pulcherrima cum stola et manipulo Beati Thomæ Martiris, Canturiensis Ar

chiepiscopi. Item quædam ampulla in qua est sanguis passionis imaginis Domini. Item de Ligno Domini, de Sepulchro, de Sudario Domini nostri Jesuchristi. Item lapis de columna ubi Christus fuit ligatus et verberatus. Item unum os integrum brachii Sancti Justi, et unus nodus dorsi, et dimidia costa eiusdem. Unus nodus integer Sancti Castori. Os Sancti Agricolæ, aliud Sancti Martini, aliud Sancti Geraldi. Item magnum os cum carne Sancti Florentii, os Sancti Tirci, aliud Sancti Felicis. Item ossa Sancti Stephani Protomartiris, el de lapide cum quo fuit lapidatus. Item unus magnus dens molaris Sancti Valerii. Item ossa Beatorum Apostolorum Petri et Pauli, et Sancli Andreæ, et Sancti Mathiæ, et Sancti Bartholomæi. Item Sancti Laurentii, Sancti Vincentii, Sancti Eleuterii, Sancti Felicis Martiris, Sancti Semne, Sancti Nicolai Episcopi, Sancti Marciani, Sancti Blasii. Item reliquiæ Sanctorum Apostolorum Philippi et Jacobi. De panno Sancti Martini. Item Sanctæ Marcellinæ virginis, Sanctæ Justinæ virginis. Unus digitus Beatæ Mariæ Magdalenæ cum carne. De tunica Sancti Ambrosi. De petra alba de qua Dominus noster ascendit super asinam. De terra rubea ubi stetit, quando dixit Pax vobis. De oleo Sanctæ Catherinæ et Sanctæ Demeriæ, et multæ lapides ipsorum sepulchrorum, et multa alia ossa Sanctorum, et multi pulveres et ampullæ quorum Sanctorum nomina ignoramus.

IX.

Tassii et ejus uxoris donatio monasterii S. Petri Rodensis. an. DCCCCXLV. (Vid. pág. 43)

Ex autogr. in arch. S. Petri Roden.

Scripturarum

cripturarum series declarat, ut quicunque enim vult eternum evadere supplicium de rebus istis transitoriis debet sibi præparare viam salutis eternæ. Ab hoc igitur ergo in Dei nomine ego Tassius et uxor mea Hisblanda consideramus pondus peccatorum nostrorum vel pertimescimus eterni Judicis iram ut ante tribunal Christi veniam mereamur adipi sci de peccatis nostris propter remedium animas nostras et propter remedium animæ genitori meo Heldesindi vel ge

nitrice mea Levogode et uxori meæ qui fuit condam nomine Amalvigia, et propter remedium animæ filio meo nomine Sperandeo vel filia mea nomine Levogodo, et propter remedium animæ filio meo nomine Heldesindo vel filios et filias quos mihi Deus dederit, sic concedimus vel condonamus ad monasterium qui est fundatus in onore Dei et Beatissimi Petri qui est clavigerus hetereus. Et est jam dictus monasterius situs in pago Petralatense in monte quæ dicitur Rodas. Sic donamus vel tradimus alodem nostrum qui est incomitatu Petralatense infra terminos de villa Kabannas, ubi dicunt ad ipsa isola de Sancto Saturnino; et afrontat ipsa isola de parte orientis in ipso volono vel per ipsas holiastras qui sunt latus ipsum domum Sancti Saturnini; et de parte meridie affrontat in ipso volono vel in ipsa isola de Wadaldo Episcopo, vel in ipsa riba qui est ultra fluvium Sambuga; de parte hoccidentis affrontat in ipsa riba qui est ultra fluvium Sambuga, et de parte vero circi affrontat in ipsa isola de Sperandeo vel de suos heredes vel in ipsa ripa. Et in jam diclo commitatu Petralatense in alio loco ubi dicunt ad ipsas artigas latus ipsa vinea velia de Sancto Petro Apostolo sic donamus vel tradimus domos, curtes, hortos, hortalibus, aquis aquarum, vieductibus vel reductibus. Et affrontat ipsos domos cum ipsas curtes, et cum ipsos hortos, et cum ipsas vineas, et cum ipsas terras, et cum ipso hermo qui ibidem est. De parte horientis affrontat in ipso torrente qui exinde discurrit ad castrum Miralias, et de parte meridie affrontat in ipsos domos vel in ipso semitario qui discurrit de Sancto Petro ad ipsum villare qui fuit de condam Oderici; et de parte occidentis affrontat in vinea de Bligdario vel de Bellone, et de parte vero circi affrontat in ipsa terra herma de Hennegone vel inculta. Quantum infra islas affrontationes includunt quod superius.

. ipsa isola quam de ipsas artigas quæ nobis advenit ex conparatione tam cultum quam incultum, aquis aquarum, viaductibus vel reductibus omnia.

donamus vel tradimus ad domum Sancti Petri qui est clavige rus hetthereus propter remedium animas nostras, sicut superius resonat, quantum ibidem hereditare debemus per ex conparatione exceptus ipsa parte de ipsos conplantationes, sicut in illorum scripturam hemptionis resonat. Ea scilicet ratione ipsos alodes cum omnia superius scripta sic donamus

« PoprzedniaDalej »