Obrazy na stronie
PDF
ePub

quar, a summo tumulari. Ita quidem quod Beatissimæ Dei Genitricis, quæ in editis fundata fuerat, inter aquarum, lacunas et maximos arenarum cumulos, pene submergeretur ecclesia. Subito itaque loci illius planicies hominibus pariter ac divino cultui frugi satis, et idonea asinorum qum (sic. f. equorum). et boum cepit esse presepe. Pascuis namque uberrima, aquis irrigua, confluentibus undique gregibus pastum dabat exoptatum. Quid plura? inter veprium densitatem, et dumosi ruris latitudinem patet ecclesiæ supercilium: cubant ibi pecora, et domus Dei lapides pastores conculcant. Noluit tamen Altissimus, qui naviculam Petri permitit plerumque fluctuam lassari dispendiis, locum Genitrici suæ dicatum solitudinis diu præstare horrore. Considerans tunc demum Dei Filius sacratissimæ Virginis domicilium in pristinam reformari celebritatem, ad depromendam suæ celsitudinis potentiam, superni luminis radio perlustravit ecclesiam. O pium miraculum! O mira Dei pielas! Divinæ siquidem lucis coruscatio, mox ut celitus data est, animalia que de prope pastui vaccabant, privavit obtutibus: plerosque et etiam ex pastoribus, qui sanctæ illius ecclesiæ presepe conscendebant cacumen, velut per successionis seriem ad nos usque defluxit, pedum viduavit offitio.

Aliud miraculum.

Moti repente tantæ virtutis magnitudine qui loco eidem tunc temporis vicinabantur, confluunt protinus, et lacrimantur, ac voto unanimi ecclesiam Dei Genitricis in puteo aquarum quasi submersam toto virium conamine excolunt, extrahunt, omnique aquarum importunitate fugata comoranter in circuitu vigilant, jejuniis se macerant, die noctuque orationi incumbunt. Interea dum populorum frequentaretur accesu, et ubique terrarum facti huius fama volaret, preobtavit sibi quendam amator omnium Deus, per cuius officium, ac laborem ad sumum suæ Genitricis proveheret ecclesiam: hoc est, Petrum Vitalen, commendabilis quidem memoria virum, genere infimum, sed morum egregietate nulli pro certo secundum. Erat enim, ut de eo loquar, serpentinus ingenio, simplicitate columba, in constantia constans, in nequilia nullus: dap. . . . in donis, et veritatis amicus, virtutum custos, et vir vitiorum inimicus, magnanimus men

te, corpore sed modicus. Iste quidem talis vir vita spiritualis spiritus sancti fervore ignitus, et locupletande ecclesie desiderio estuans, locum istum adiit, suisque etiam.

ecclesie patrimoniis distractis ediculas quasdam usui suo pernecessarias circumquaque construxit. Mansit itaque dictus homo Dei et in vinea Christi multa tulit, fecitque diu, sudavit et alsit, plantavit et rigavit, Deus autem incrementum dedit. Magna vero interius loco sepe dicto fiebant prodigia, de quibus quia dicendi oportunitas sese ingerit, tempus invitat, expedire non diferam. Certo siquidem certius erat ecclesiam, de qua sermo habitus est supra sepenumero igne claruisse divino. Volens tamen super hac re Poncius Ugo, Impuriarum Comes rei cerciorari experimento, cuius in his admodum vacillabat animus, extinctis lampadibus, et materiali penitus igne amoto, universa ecclesie obseravit ostia: stansque ipse pre foribus aditum nulli permisit habere. Confluit hue populus, clamat, gemit et lacrimatur, łumine concinnat, devota mente precatur, ut Deus ostendat virtutem qua reprehendat hunc, qui non credit. Jam credulus ipse recedit: repente etenim lumen de cœlo adventasse acclamatum est. Quod audiens jam dictus Comes ineffabili quidem quasi alteratus est jocunditate, et de suis mox facultatibus presenti contulit ecclesie. Ac deinde sub quanta locum habuerit reverentia, mea nequivit expediri eloquentia.

Aliud miraculum.

Contigit preterea post parvi temporis elapsum hominem quemdam de Turricella spiritu vexari maligno. Suma itaque cum devotione coram altari Bmæ. Virginis jam dictus homo adducitur, et multa precum instantia hunc a gloriosa Virgine liberari propinqui eius expostulant. Concurrit populorum universitas, et eum tanta corporis molestia fatigari miratur. Quis etenim illius miserias, modumque passionis sufficienter edisserat. ¿Crines nimirum suos dilaniat, vultum exulcerat, spumas ore effundit, et circunstantium minatur internecionem. Conveniunt festine sacerdotes, et aqua hunc exorcidata respersum dominicæ crucis signo premuniunt. Mox fugit ille crucem, fugit, abnegat ille videre: horret signa crucis, nil signa crucis valuere. Cum sic sæviret, cum sic languendo periret, quidam de coram positis an se cogno

sceret ab eo quæsivit; meus est, inquit, et scio quis sis, quoniam ad mulierem viduam frequenter ingrederis. Subito ille rubore respersus recesit a demoniaco: accedensque ad presbiterum penitentia ab eo suscepta, reversus est ad hominem, et ait: nosti me? Nescio, inquit, te. Paucis autem evolutis diebus accessit ad eum presbiter, et cur, inquit, demon ab hoc corpore non egredereris? Ait demon: non egrediar hinc donec Maria veniat. Et ubi est, inquit, Maria? Ait demon: navis quædam est in mar', que inter fluctuum volumina quasi in extremis laborat. Facta itaque oratione ab his qui navi sunt, hoc est a Gaucerando de Salis et a ceteris, salulari eis remedio a Maria est subventum, et liberata est navis. Ecce, inquit, Maria prope est, et ab hoc corpore me precipit egredi. Asistente itaque circum innumera hominum multitudine, qui vexabatur a demone liberatus est, et eum tolentes propinqui eius reversi sunt ad propria. Veniens autem non multo post Gaucerandus de Salis pro liberatione navis a demone precognita, obtulit huic ecclesie mansum unum in villa de Pontons, quem nostra in hoc instanti possidet ecclesia. Exiit itaque sermo iste inter populos, et de remotissimis regionibus cum muneribus suis venientes locum Dei Genitricis frequentare ceperunt. Hoc siquidem modo jam dicta cepit ecclesia propagari, et per fidelium oblationes ubertim ampliari, fovente eam, ac regente Petro Vitali jam dicto. Verumtamem cum multa fieret ab orantibus oblatio, et magna de suis facultatibus exhiberent ei subsidia, irruebant satellites de Turricella utpote palatini canes qui res ecclesiæ, que vota sunt fidelium, pretia peccatorum patrimonia pauperum in usus deflecterent Assiriorum : et quod tollebatur sacerdotibus, comedebant Assirii. His aliisque modis castrum de Turricella ecclesiam istam servitutis jugo perperam obprimebat. Perpendens denique Pontius Guilelmi de Turricella illius castri dominus miraculorum eam frequentia sublimari, necnon etiam a Petro Vitali providentissima gubernatione extolli ab hac rapina quievit, et injuria. Proinde sumpta libertatis occasione Petrus Vitalis accitis ad se universi huius provincie magnatibus, sive etiam et principibus, videlicet Berengarius Dalmatii Dei providentia Gerundensis ecclesie Episcopo, Pontio Guilelmi de Turricella, P. eius filio, Pontio Ugone Comite, Dalmatio de Petra incisa, Bernardo de Vultrera, Bernardo de Monels, Olle

gario, Archiepiscopo, Berengario, Gerunde Archilevita, et Sancti Felicis Abbate, Gaucerando de Salis, aliisque quampluribus, quorum nomina longum erat inserere, prelibatam ecclesiam ab eis expetiit liberari, et ab omni servitutis jugo extorrem et alienam effici: exponens eis quod libertati accepta cannonicis eam dicaret institutionibus, primusque etiam omnium regularibus ipse se subponeret disciplinis. Nullas igitur moras innectens ante dictus Pontifex comunicato omnium, qui ibi aderant, concilio, habitaque ab eis plena coniventia ab omni omnium servitute et maligna dominatione liberam subscripti attestatione, ac punctorum subpositione asignavit et alienam. Tunc memoratus Episcopus ecclesiastica huic ecclesie jura, puta (prout) canonum habet institutio, in solidum deputavit. Exequtis tandem que libertati ecclesie necessaria fore videbantur, predictus vir Petrus Vitalis cannonicam in conspectu omnium professus vitam, abiectoque seculari habitu, superpellicio, quod religionis nota est et signum, cepit vestiri continuo: providentesque etiam iusta ecclesie dignitatem nomen ei dignitatis imponere debere communi voce et appellatione generali Priorem huius ecclesie ipsum esse acclamaverunt. Promotus ille in huius gradum dignitatis cepit professionis suæ, ac propositi socios colligere, qui nichil habentes de comuni viverent, de comuni induerentur. Istos siquidem cannonicis confirmavit institutis, divinis emancipit obsequiis, ecclesiasticis edocuit disciplinis, 'quibus prefuit, et profuit, quibus stipendia necessaria exhibuit. Quia autem pro merito strenuitatis illius laus omnis inferior est, ut de eo ad unum eloquar ecclesiam istam ipse construxit, quoniam principium eius extitit, ab eo originem duxit. Nos etenim ad quos eius tronus transivit et dignitas, nichil eius respectu superaddimus, nichil boni agimus: nos numerus sumus, labores eius consumere nati. Electio quidem eius facta est VIII. kalendas augusti XIIII, regni Ledovici, et a die illa circa ecclesiastica negotia ita proinde gessit, quod ad depositionis suæ diem que celebratur III. nonas marcii anno XI. regni Ledovici regis Junioris, XII. in hac ecclesia admiserit cannonicos, qui regularem observarent ordinem, et divinis perpetuo incuberent exequutionibus.

Aliud miraculum.

Procedente interea tempore dum predictus Prior iam dicta preesset ecclesiæ, altum quidem a gloriosa Virgine constat esse factum miraculum. Contigit namque flumen Ticeris, quod villam preterfluit de Turricella, nimia aquarum carentia funditus exsicari, et molendina quæ fluminis impetu movebantur, nulla prorsus dominis suis impendebant beneficia. Conturbati igitur et conterriti homines de Turricella super fluminis absentia magnam etenim inde sentiebant jacturam, unde maximum eis solebat provenire emolumentum, concurrentes ante altare gloriosæ Virginis votum voverunt quod si aqua ulterius ad molendina reflueret, molendinorum decimas huic offerrent eclesiæ. Cum itaque redirent qui venerant, tanta fuit pluviarum exuberantia quod alveus Ticeris, qui siccis poterat transire pedibus, repentina aquarum effusione ad sumum usque impleretur. Sicque Dei dispensatione actum est, ut molendina quæ prius fixa manebant, ipsa eadem die fortiori quam ante impetu moverentur. Moluerunt itaque molendina, et de decimis eorum usque adhuc nostra lætatur ecclesia.

Aliud miraculum.

Poterunt præter hæc et alia miracula quæ in hac ecclesia veritas habet facta fuisse, hac mee imperfectionis explicari paginola. Verum ne audientium aures potius videar impedire quam expediam, et euntem multa loquendo detineam verborum jacturis diem, que eminentiorum videntur in se habere veritatem sub illa assignare officio opere pretium duxi. Unum tamen in huius ecclesie coquina divino contigit instinctu fieri miraculum, cuius sane celsitudo non permitit teneri silentio. Quadam siquidem die cum familia huius ecclesie juxta prunas, ut consuetudo est, resideret, factum est forte fortuitu, ut muliercula quedam que ibi aderat, super carbones ignis pedem imponeret. Ubi cum nimia pedis exustione compulsa, piam Dei Genitricem ad suffragandum sibi exoraret, Sarracenus quidam qui secus aderat, clamosa cepit eam voce

« PoprzedniaDalej »