Obrazy na stronie
PDF
ePub

ducae in originem terram et cadaveris nomen, et de isto quoque nomine periturae in nullum inde iam nomen, in omnis iam vocabuli mortem? Hanene ergo vis, sapiens, et visui et contactui et recordatui tuo ereptam persuadere, quod se receptura quandoque sit in integrum de corrupto, in solidum de casso, in plenum de inanito, in aliquid omnino de nihilo, et utique redhibentibus eam ignibus et undis et alvis ferarum et rumis alitum et lactibus piscium et ipsorum temporum propria gula? Adeone autem eadem sperabitur, quae intercidit, ut claudus et lascus et caecus et leprosus et paralyticus revertantur, ut redisse non libeat ad pristinum? An integri, ut iterum talia pati timeant? Quid tum de consequentiis carnis? Rursusne omnia necessaria illi, et inprimis pabula atque potacula, et pulmonibus natandum, et intestinis aestuandum, et pudendis non pudendum, et omnibus membris laborandum? Rursus ulcera et vulnera et febris et podagra et mors redoptanda? Nimirum haec erunt vota carnis recuperandae, iterum cupere de ea evadere. Et nos quidem haec aliquanto honestius pro stili pudore. Ceterum quantum etiam spurciloquii licet illorum in congressibus experiri, tam ethnicorum, quam haereticorum!

5. Igitur quoniam et rudes quique de communibus adhuc sensibus sapiunt, et dubii et simplices per eosdem sensus denuo inquietantur, et ubique primus iste in nos aries temperatur, quo carnis conditio quassatur: necessario et a nobis carnis primum conditio munietur, vituperatione laudatione depulsa. 1) Ita nos rhetoricari quoque provocant haeretici, sicut etiam philosophari. Futile et frivolum istud corpusculum, quod malum denique appellare non horrent, etsi angelorum fuisset operatio, ut Menandro et Marco placet, etsi ignei alicuius exstructio aeque angeli, ut Apelles docet, sufficeret ad auctoritatem carnis, secundae divinitatis patrocinium. Angelos post deum novimus. Iam aune quisquis ille summus deus haeretici cuiusque est, non immerito ab ipso quoque deducerem carnis dignitatem, a quo voluntas producendae ei affuisset; utique enim prohi

1) Sie Rhen. ed. I. et cod. Pithoei; ceteri: Vituperationem laudatione depellas.

TERTULL. IV.

7

buisset fieri, quam fieri scisset, si fieri noluisset. Ita et secundum illos aeque caro dei res. Nihil operis non eius est, qui passus est esse. Bene autem, quod plures et duriores quaeque doctrinae totam hominis figulationem deo nostro cedunt. Quantus hic sit, satis nosti, qui unicum credidisti. Incipiat iam tibi caro placere, cuius artifex tantus est. Sed et mundus, inquis, dei opus est, et tamen praeterit habitus huius mundi, 1) apostolo quoque auctore. Nec idcirco restitutio mundi praeiudicabitur, quia dei opus est. Et utique si universitas irreformabilis post decessum, quid portio? Plane, si portio universitati adaequatur. Ad distantiam enim provocamus. Primo quidem, quod omnia sermone dei facta sunt, et sine illo nihil,2) Caro autem et sermone dei constitit propter formam, ne quid sine sermone. Faciamus enim hominem,3) ante praemisit, et amplius, manu, propter praelationem, ne universitati compararetur. Et finxit, inquit, deus hominem.) Magnae sine dubio differentiae ratio, pro conditione scilicet rerum; minora enim, quae fiebant, eo, cui fiebant, siquidem homini fiebant, cui mox a deo addicta sunt. Merito igitur ut famula iussu et imperio et sola vocali potestate universa processerant. Contra homo, ut dominus eorum, in hoc ab ipso deo exstructus est, ut dominus esse posset, dum fit a domino. Hominem autem memento carnem proprie dici, quae prior vocabulum hominis occupavit: et finxit deus hominem, limum de terra. 5) Iam homo, qui adhuc limus. Et insufflavit in faciem eius flatum vitae, et factus est homo, id est limus, in animam vivam, et posuit deus hominem, quem finxit, in paradiso.6) Adeo homo figmentum primo, dehinc totus. Hoc eo commendarim, uti quicquid omnino homini a deo prospectum atque promissum est, non soli animae, verum et carni scias debitum, ut si non ex consortio generis, certe vel ex privilegio nominis.

6. Persequar itaque propositum, si tamen tantum possim carni vindicare, quantum contulit ille, qui eam fecit, iam tune gloriantem, quod illa pusillitas, limus, in manus dei, quaecunque sunt, pervenit, satis beatus, etsi solum

[blocks in formation]

modo contactus. Quid enim, si nullo amplius opere statim figmentum de contactu dei constitisset? Adeo magna res agebatur, qua ista materia exstruebatur. Itaque totiens honoratur, quotiens manus dei patitur, dum tangitur, dum decerpitur, dum deducitur, dum effingitur. Recogita totum illi deum occupatum ac deditum, mano, sensu, opere, consilio, sapientia, providentia, et ipsa in primis affectione, quae lineamenta ducebat. Quodcunque enim limus exprimebatur, Christus cogitabatur homo futurus, quod et limus et caro, sermo, quod et terra tunc. Sic enim praefatio patris ad filium: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et fecit hominem deus, id utique, quod finxit, ad imaginem dei fecit illum, 1) scilicet Christi. Et sermo enim deus, qui in effigie dei constitutus non rapinam existimavit parem esse deo.2) Ita limus ille iam tunc imaginem induens Christi futuri in carne, non tantum dei opus erat, sed et pignus. Quo nunc facit ad infuscandam originem carnis nomen terrae ventilare, ut sordentis, ut iacentis elementi? cum, etsi alia materia excludendo homini competisset, artificis fastigium recogitari oporteret, qui illam et eligendo dignam iudicasset et tractando fecisset. Phidiae manus lovem Olympium ex ebore molitur et adoratur; nec iam bestiae et quidem insulsissimae dens est, et summum seculi numen elephantus. Sed quia Phidias tantus, 3) deus vivus, deus verus quamcunque materiae vilitatem non de sua operatione purgasset et ab omni infirmitate sanasset? An hoc supererit, ut honestius homo deum, quam hominem deus finxerit? Nunc etsi scandalum limus, alia iam res est. Carnem iam teneo, non terram, licet et caro audiat: terra es, et in terram ibis. 4) Origo recensetur, non substantia revocatur. Datum est, esse aliquid origine generosius et demutatione felicius. Nam et aurum terra, quia de terra, hactenus tamen terra. Ex quo aurum, longe alia materia, splendidior atque nobilior de obsole

1) Gen. 1, 26. 2) Rhen. ed. I. par in deo; sed in margine: parem esse deo; Gelenius: paria deo. Quae vv. Rhen, refragantibus codicibus ita mutavit, ut et ipse et ceteri edd. scriberent: pariari deo. Phil. 2, 6. 3) Ita Rhen. ed. I. Ceteri: sed summum sec. numen, non quia eleph., sed quia Ph. tantus etc. 4) Gen. 3, 19.

[ocr errors]

tiore matrice. Ita et deo licuit carnis aurum de limi, quibus putas, sordibus excusato censu eliquasse.

7. Sed dilutior videatur auctoritas carnis, quia non et ipsam proprie manus divina tractavit, sicuti limum. Quando in hoc tractavit limum, ut postmodum caro fieret ex limo, carnis utique negotium gessit. Sed adhuc velim diseas, quando et quomodo caro floruerit ex limo. Neque enim, ut quidam volunt, illae pelliceae tunicae, quas Adam et Eva paradisum exuti induerunt, ipsae erunt carnis ex limo reformatio, cum aliquanto prius et Adam substantiae suae traducem in feminae iam carne recognoverit, (hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea,) 1) et ipsa delibatio masculi in feminam carne suppleta sit, limo, opinor supplenda, si Adam adhuc limus. Obliteratus igitur et devoratus est limus in carnem, Quando? cum factus est homo in animam vivam de dei flatu, vapore scilicet idoneo torrere quodammodo limum in aliam qualitatem, quasi in testam, ita in carnem. Sic et figulo licet argillam temperato ignis afflatu in materiam robustiorem recorporare et aliam ex alia fingere speciem, aptiorem pristina et sui iam generis ac nominis. Nam etsi scriptum est: numquid argilla dicet figulo,2) id est homo deo? etsi apostolus in testaceis ait vasculis, tamen et argilla homo, quia limus ante et testa caro, quia ex limo per afflatus divini vaporem, quam postea pelliceae tunicae, id est cutes superductae, vestierunt. Usque adeo, si detraxeris cutem, nudaveris Ita quod hodie spolium efficitur, si detrahatur, hoc fuit indumentum, cum superstruebatur. Hinc et apostolus 3) circumcisionem despoliationem carnis appellans, tunicam cutem affirmavit. Haec cum ita sint, habes et li-. mum de manu dei gloriosum et carnem de afflatu dei gloriosiorem, quo pariter caro et limi rudimenta deposuit et animae ornamenta suscepit. Non es diligentior deo, uti tu quidem Scythicas et Indicas gemmas et rubentis maris grana candentia non plumbo, non aere, non ferro, ne argento quoque oblaquees, 4) sed electissimo et insuper operosissimo descrobes auro, vinis item et unguentis pretiosis

carnem.

1) Gen. 2, 23. 2) Rom. 9, 20. iectura Rhenani; ed. I. oblaqueasset.

3) Col. 2, 11.

4) Con

simis quibusque vasculorum prius congruentiam cures, proinde perfectae ferruginis gladiis vaginarum adaeques dignitatem: deus vero animae suae umbram, spiritus sui auram, oris sui operam vilissimo alicui commiserit capulo, et indigne collocando utique damnaverit. Collocavit autem, an potius inseruit et immiscuit carni? tanta quidem concretione, ut incertum haberi possit, utrumne caro animam, an carnem anima circumferat, utrumne animae caro, an anima pareat carni. Sed et magis animam invehi atque dominari credendum est, ut magis deo proximam; hoc quoque ad gloriam carnis exuberat, quod proximam deo et continet et ipsius dominationis compotem praestal. Quem enim naturae usum, quem mundi fructum, quem elementorum saporem non per carnem anima depascitur? quidni? per quam omni instrumento sensuum fulta est, visu, auditu, gustu, odoratu, contactu? per quam divina potestate respersa est, nihil non sermone perficiens vel tacite praemisso? Et sermo enim de organo carnis est. Artes per carnem, studia, ingenia per carnem, opera, negotia, officia per carnem, atque adeo totum vivere animae carnis est, ut non vivere animae nihil aliud sit, quam a carne divertere. Sic etiam ipsum mori carnis est, cuius et vivere. Porro si universa per carnem subiacent animae, carni quoque subiaceant per quod utaris necesse est. Ita caro, dum ministra et famula animae deputatur, consors et cohaeres invenitur; si temporalium, cur non et aeternorum?

8. Et haec quidem velut de publica forma humanae conditionis suffragia carni procuraverim. Videamus nunc de propria etiam Christiani nominis forma, quanta huic substantiae frivolae ac sordidae apud deum praerogativa sit, etsi sufficeret illi, quod nulla omnino anima salutem possit adipisci, nisi, dum est in carne, crediderit; adeo caro salutis est cardo. Denique cum anima deo allegitur, ipsa est, quae efficit, ut anima allegi possit. Scilicet caro abluitur, ut anima emaculetur; caro ungitur, ut anima consecretur; caro signatur, ut et anima muniatur; caro manus impositione adumbratur, ut et anima spiritu illuminetur; caro corpore et sanguine Christi vescitur, ut et anima de deo saginetur. Non possunt ergo separari in mercede, quas opera coniungit. Nam et sacrificia deo grata, conflictationes dico animae, ieiunia et seras et aridas escas et

« PoprzedniaDalej »