Obrazy na stronie
PDF
ePub

imaginem dei fecit illum;1) dehinc, qualiter fecerit, reddit: et finxit deus hominem de limo terrae, et afflavit in faciem eius flatum vitae, et factus est homo in animam vinam. 2) Et utique sic decet narrationem inire, primo praefari, postea prosequi, nominare, deinde describere. Alioquin vavum, si eius rei, cuius nullam praemiserat mentionem, id est materiae, ne ipsum quidem nomen, subito formam et habitum promulgavit, ante enarrat, qualis esset, quam an esset; ostendit figuram deformati, nomen abscondit. At quanto credibilius secundum nos eius rei dispositionem scriptura subiunxit, cuius institutionem simulque nominationem praemisit? Quam denique integer sensus est: in principio deus fecit coelum et terram, terra autem erat invisibilis et rudis, 3) quam deus scilicet fecit, de qua scriptura cum maxime edixerat? Nam et „,autem" ipsum velut fibula coniunctivae particulae ad connexum narrationi appositum est: terra autem. Hoc enim verbo revertitur ad eam, de qua supra dixerat, et alligat sensum. Adeo aufer hinc autem, et soluta compago est, ut tunc possit de alia terra dictum videri: terra erat invisibilis et rudis.

27. Sed tu supercilio capitis et nutu digiti accommodato altius tollens et quasi retro iactans: erat, inquis, quasi semper fuerit, scilicet innata et infecta, et idcirco materia credenda. At ego sine ullo lenocinio pronuntiationis simpliciter respondebo, de omni re posse dici erat, etiam de ea, quae facta, quae nata sit, quae aliquando non fuerit, et quae materia non sit. Omne enim, quod habet esse, unde unde habet, sive per initium sive sine initio, hoc ipso, quod est, etiam erat dicetur. Cui competit prima verbi positio in definitionem, eiusdem etiam declinatio verbi decurret in relationem. Est definitionis caput, erat relationi facit. Hae sunt argutiae et subtilitates haereticorum, simplicitatem communium verborum torquentes in quaestionem. Magna scilicet quaestio est, si erat terra, quae facta est. Sane discutiendum, an ei competat invisibilem et rudem fuisse, quae facta est, an ei, ex qua facta est, ut eiusdem sit erat, cuius et quod erat.

28. Atquin non tantum probabimus istum habitum

1) Gen. 1, 27. 2) Gen. 2, 7.

3) Gen. 1, 1.

huic terrae competisse, sed et illi alii non competisse. Nam si nuda materia deo subiacebat, nullo scilicet elemento obstruente, siquidem nondum quicquam erat praeter ipsam et deum, utique invisibilis esse non poterat, quia etsi tenebras volet in substantiá fuisse materiae, (cui articulo respondere debebimus suo ordine,) etiam homini tenebrae visibiles sunt; hoc enim ipsum, quod sunt tenebrae, videtur, nedum deo. Et utique si invisibilis esset, nullo modo cognosceretur qualitas eius. Unde ergo compertus est Hermogenes informem et confusam et inquietam illam fuisse, quae ut invisibilis latebat? Aut si hoc a deo revelatum est, probare debet. Sie et an rudis dici potuerit, expostulo. Certe enim rude illud est, quod imperfectum est. imperfectum non potest esse, nisi quod factum est; quod enim minus factum est, imperfectum est. Certe, inquis. Ergo materia, quae facta non erat in totum, imperfecta esse non potuit; quae imperfecta non fuit, etiam rudis non fuit. Initium non habens, quia facta non fuit, caruit et rodimento. Initii enim accidens est rudimentum. Terra vero, quae facta est, meruit et rudis dici; statim enim, ut facta est, habuit imperfectae locum aute perfectionem.

Certe

29. Siquidem omnia opera sua deus ordine consummavit, incultis primo elementis depalans quodammodo mundum, dehinc exornatis velut dedicans. Nam et lumen non statim splendore solis implevit, et tenebras non statim solatio lunae temperavit, et coelum non statim sideribus stellisque signavit, et maria non statim belluis frequentavit, et ipsam terram non statim varia fecunditate dotavit; sed primo esse ei contulit, dehinc non in vacuum esse supplevit. Sic enim et Esaias, non in vacuum, ait, fecit illam, sed inhabitari.1) Postea ergo quam facta est, futura etiam perfecta; interim erat invisibilis et rudis, rudis quidem hoc quoque ipso, quod invisibilis, ut nec visui perfecta simul et ut de reliquo nondum instructa, invisibilis vero, ut adhuc aquis tanquam muniménto genitalis humoris obducta, qua forma etiam affinis eius caro nostra producitur. Nam et David ita canit: domini est terra et plenitudo eius, orbis terrae, et omnes qui habitant in illa; ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit eam.2) Segregatis enim aquis in ca

[blocks in formation]

vationem sinuum emicantior facta est arida, quae antehac aquis tegebatur. Exinde itaque et visibilis efficitur, dicente deo: congregetur aqua in congregationem unam, et videatur arida. 1) Videatur, inquit, non fiat. Iam enim facta erat, sed invisibilis, usque tunc videri sustinebat. Arida autem, quod erat futura ex divortio humoris, tamen terra. Et vocavit deus aridam terram, 2) non materiam. Sic et perfectionem postea consecuta, desinit rudis haberi, cum pronuntiat deus: fruticet terra herbam foeni seminantem semen secundum genus, et secundum similitudinem, et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. 3) Item: producat terra animam vivam secundum genus, et quadrupedia et repentia et bestias terrae secundum genus.4) Implevit igitur ordinem suum scriptura divina. Quam enim praedixerat invisibilem et rudem, ei et visionem reddidit et perfectionem. Non alia autem materia erat invisibilis et rudis. Ergo 5) materia erit postea visibilis et perfecta. Volo itaque videre materiam; visibilis enim facta est. Volo et perfectam eam recognoscere, ut ex illa etiam foeni herbam et ex illa decerpam lignum fructuosum, et ex illa animalia usui meo famulentur. Sed materia quidem nusquam, terra vero haec, id est coram. Hanc video, hac perfruor, ex quo invisibilis et rudis esse desiit. De qua manifestissime Esaias: haec dicit dominus, qui fecit coelum, iste deus, qui demonstravit terram et fecit illam. 6) Certe eandem demonstravit, quam et fecit. Quomodo demonstravit? utique dicendo: videatur arida; 7) quare videri iubet, nisi quia retro non videbatur? ut sic quoque eam non in vacuum fecisset faciendo visibilem et ita habilem. 8) Et sic per omnia probatur nobis, hanc, quam incolimus, eandem et factam esse a deo et ostensam, nec aliam fuisse rudem et invisibilem, quam quae et facta et ostensa est, atque ita: terra autem erat invisibilis et rudis, 9) ad eam pertinet, quam deus cum coelo separavit.

30. Sic et sequentia coniecturam Hermogenis instruere videbuntur: et tenebrae super abyssum, et spiritus desuper aquas ferebatur,10) quasi et hae confusae substantiae mas

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

salis illius molis argumenta portendant. Atquin singillatim definiens tenebras, abyssum, spiritum dei, aquas, nihil confusum nec in confusione incertum aestimari facit tam divisa relatio certorum et distinctorum elementorum. Hoc quidem amplius, cum situs proprios eis adscribit, tenebras super abyssum, spiritum super aquas, negavit confusionem substantiarum, quarum demonstrando dispositionem demonstravit etiam distinctionem. Vanissimum denique, ut materia, quae informis inducitur, de tot formarum vocabulis informis adseveretur, non edito, quid sit illud corpus confusionis, quod unicum utique credendum est, si informe est. Uniforme etenim, quod informe est, informe autem, quod ex varietate confusum est, unam habeat necesse est speciem, quod non habet speciem, dum ex multis unam habet speciem. Ceterum aut habebat in se species istas materia, de quarum vocabulis intelligenda esset, tenebras dico et abyssum et spiritum et aquas, aut non habebat. Si enim habebat, quomodo inducitur non habens formas? Si non habebat, quomodo agnoscitur?

31. Sed et illud utique captabitur, de coelo solo et de terra ista scripturam significasse, quod eam in principio deus fecerit, de speciebus autem supra dictis nihil tale, et ideo eas, quae factae non significentur, ad infectam materiam pertinere. Respondebimus huic quoque scrupulo. Scriptura divina satis dissereret, si summas ipsas rerum a deo factas commendasset coelum et terram, habentes utique suggestus suos proprios, qui in ipsis summis intelligi possent. Suggestus autem coeli et terrae primo tunc fuerint tenebrae et abyssus et spiritus et aquae. Nam terrae quidem suberat abyssus et tenebrae. Si enim abyssus infra terram, tenebrae autem super abyssum, sine dubio et tenebrae et abyssus infra terram. Coelo vero spiritus et aquae subiacebant, nam si aquae super terram, quae eam texerant, spiritus autem super aquas, pariter et spiritus et aquae super terram. Quae vero super terram, ea utique infra coelum. Et sicut terra abysso et tenebris, ita et coelum spiritui et aquis incubabat, et complectebantur. Et ita novum non est, ut id solum, quod continet, nominetur, qua summale, in isto autem intelligatur, et quod continetur, qua portionale. Ecce, si dicam, civitas exstruxit theatrum et circum, scena autem erat talis et talis, et statuae super

euripum, et obeliscus super omnia ferebatur, quia non et has species edixerim factas a civitate, non erunt ab ea cum circo et theatro? An ideo non adieci factas has quoque species, quia inerant eis, quae facta praedixeram, et inesse, quibus inerant, intelligi poterant? Sed vacet hoc exemplum, ut humanum, aliud de auctoritate scripturae ipsius arripiam. Fecit, inquit, deus hominem de terra, et afflavit in faciem eius flatum vitae, et factus est homo in animam vivam.1) Faciem quidem eius hic nominat, sed nec ipsam factam a deo dixit, costam vero 2) et ossa et carnem et oculos et sudorem et sanguinem 3) postea loquitur, quae nec tune facta a deo deo significavit. Quid respondebit Hermogenes? Numquid et membra hominis ad materiam pertinebunt, quia non nominatim facta referuntur? An et haec in hominis factitatione censentur? Proinde membra erant coeli et terrae abyssus et tenebrae, spiritus et aquae. In corporibus enim membra sunt facta, in corporibus et membra sunt nominata. Nullum elementum non membrum est eius elementi, quo continetur. Omnia autem elementa

coelo aut terra continentur.

32. Haec responderim pro scriptura praesenti, quatenus hic solorum corporum factitationem commendare videtur coeli et terrae. Scivit esse, qui ultro in corporibus et membra cognoscerent, et ideo compendio usa est. Providit tamen et hebetes et insidiosos, qui dissimulato tacito intellectu ipsis quoque membris verbum factitationis significatorium exigerent. Itaque et propter istos singulas species factas docet aliis in locis. Habes sophiam: prior autem abysso genita sum, 4) dicentem, ut credas abyssum quoque genitam, id est factam, quia et filios facimus, licet generemus. Nihil interest facta an nata sit abyssus, dum initium detur illi, quod non daretur, si materiae subiecta esset. De tenebris vero ipse dominus per Esaiam: ego, qui struxi lucem et feci tenebras. 5) De spiritu aeque Amos: qui solidat tonitruum et condit spiritum, et adnuntiat in homines Christum suum, 6) eum spiritum condi

1) Gen. 2, 7. 2) Rhen. in ed. I. cui tam vero; deinde corr. cutem vero; Pamel. et Rig. costam vero. 3) Gen. 2, 21, 23. 3, 5. 19. 4, 10. 4) Prov. 8, 24. 5) Ies. 45, 7. 6) Amos 4, 13. LXX.

« PoprzedniaDalej »