Obrazy na stronie
PDF
ePub

In prin

principium pro principatu et potestate sumetur.
cipatu enim et in potestate deus fecit coelum et terram.

20. Sed ut nihil aliud significet graeca vox, quam principium, et principium nihil aliud capiat, quam initium, habemus etiam illam initium agnoscere, quae dicit; dominus condidit me 1) in opera sua.2) Si enim per sophiam dei omnia facta sunt, et coelum ergo et terram deus faciens in principio, id est initio, in sophia sua fecit. Denique si principium materiam significaret, non ita scriptura instru- . xisset in principio deus fecit, sed ex principio; non enim in materia, sed ex materia fecisset. De sophia autem potuit dici in principio. In sophia enim primo fecit, in qua cogitando et disponendo iam fecerat; quoniam, etsi ex materia facturus fuisset, ante in sophia cogitando et disponendo iam fecerat; quoniam, etsi erat initium viarum, quia cogitatio et dispositio prima sophiae fit operatio, de cogitatu viam operibus instituens, hanc et inde auctoritatem scripturae mihi vindico, quod et deus qui fecit, et ea quae fecit ostendens, unde fecerit non proinde testatur. Nam cum in omni operatione tria sint principalia, qui facit, et quod fit, et ex quo fit, tria nomina sunt edenda in legitima operis enarratione, persona factoris, species facti, forma materiae. Si materia non edetur, ubi et opera et operae operator eduntur, apparet ex nihilo eum operatum. Proinde enim ederetur ex quo, si ex aliquo fuisset operatus. Denique evangelium ut supplementum instrumenti veteris adhibebo, in quo vel eo magis debuerat ostendi deus ex aliqua materia universa fecisse, quo illic etiam, per quem omnia fecerit, revelatur. In principio erat sermo; (in quo principio scilicet deus fecit coelum et terram;) 3) et sermo erat apud deum, et deus erat sermo; omnia per illum fàcta sunt, et sine illo factum est nihil. 4) Cum igitur et hic. manifestetur et factor, id est deus, et facta, id est omnia, et per quem, id est sermo: nonne et unde omnia facta essent a deo, per sermonem, exegisset ordo profiteri, si ex aliquo facta essent? Ita quod non fuit,, non potuit scriptura profiteri, et non profitendo satis probavit non fuisse, quia profiteretur, si fuisset.

1) Ed. Fran. et Rig. add. initium viarum suarum. 2) Prov. 8, 22. 3) Gen, 1, 1. 4) Io. 1, 1. 3. TERTULL. IV.

2

et

21. Ergo, inquis, si tu ideo praeiudicas ex nihilo facta omnia, quia non sit manifeste relatum de materia praecedenti factum quid, vide, ne diversa pars ideo contendat ex materia omnia facta, quia proinde non aperte significatum. sit, ex nihilo quid factum. Plane retorqueri quaedam facile possunt, non statim et ex aequo admitti, ubi diversitas caussae est. Dico enim, etsi non aperte scriptura pronuntiavit ex nihilo facta omnia, sicut nec ex materia, non tantam fuisse necessitatem aperte significandi de nihilo facta omnia, quanta esset, si ex materia facta fuissent, quoniam, quod fit ex nihilo, eo ipso, dum non ostenditur ex aliquo factum, manifestatur ex nihilo factum, non periclitatur, ne ex aliquo factum existimetur, quando non demonstretur, ex quo sit factum. Quod autem ex aliquo fit, nisi hoc ipsum aperte declaratur, ex aliquo factum, dum illud ex quo factum sit non ostenditur :) periclitabitur primo videri ex nihilo factum, quia non editur, ex quo sit factum; dehinc, etsi ea sit conditione, ut non possit videri non 2) ex aliquo, proinde periclitabitur, ex alio longe factum videri, quam ex quo factum est, dum non proponitur, unde sit factum. Ita, si ex nihilo deus cuncta fecisse non potuit, etsi 3) scriptura non adiecisset, illum ex nihilo fecisse: ex materia eum fecisse omni modo debuit edixisse, si et ex materia fecisset, quia illud in totum 4) habebat intelligi, etsi non significaretur. At istud in dubio, uisi significaretur.

22. Atque adeo spiritus sanctus hanc scripturae suae rationem constituit, ut, cum quid ex aliquo fit, et quod fit, et unde fit, referat. Fructificet, inquit, terra herbam foeni, seminantem semen secundum genus et secundum similitudinem, et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. Et factum est sic. Et produxit terra herbam foeni seminantem semen secundum genus, et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. Et factum est sic. Et rursus: Et dixit deus: producant aquae repentia animarum vivarum, et vola

1) Sic Rig.; Rhen. aliique: illud dum ex quo factum sit ostenditur. 2) Praeter Rigaltium edd. omnes: videri ex 4) Sic cod. Wouw. et

aliquo. 3) V. etsi addidit Rig. Rig. ceteri: licet ex materia

[ocr errors]

in toto.

tilia volantia super terram per firmamentum coeli. Et factum est sic. Et fecit deus cetos magnos, et omnem animam animalium repentium, quae produxerunt aquae secundum genus ipsorum. Item post haec: Et dixit deus: producat terra animam viventem secundum genus, quadrupedia et repentia et bestias terrae secundum genus ipsorum.1) Si ergo ex iam factis rebus alias res deus proferens ostendit per prophetam, et dicit, quid unde protulerit; (quamquam possimus unde unde illas prolatas existimare, dumne ex nihilo; iam enim facta erant quaedam, ex quibus prolatae videri possent;) si tantam curam instructionis nostrae insumpsit spiritus sanctus, ut sciremus, quid unde processerit: nonne proinde nos et de coelo et de terra compotes reddidisset significando, unde ea esset operatus, si de aliqua materia origo constaret illorum, ut tanto magis ex nihilo ea videretur operatus, quanto nihil adhuc erat factum, ex quo operatus videretur? Itaque sicut ea, quae de aliquo prolata sunt, ostendit, unde prolata sint, ita, quae non ostendit, unde prolata sint, ex nihilo prolata confirmat. Igitur in principio deus fecit coelum et terram.2) Adoro scripturae plenitudinem, qua mihi et factorem manifestat et facta. In evangelio vero amplius et ministrum atque arbitrum factoris3) invenio, sermonem.4) An autem de aliqua subiacenti materia facta sint omnia, nusquam adhuc legi. Scriptum esse doceat Hermogenis officina. Si non est scriptum, timeat vae illud adiicientibus aut detrahentibus destinatum. 5)

23. Sed ex sequentibus argumentatur, quia scriptum sit: terra autem erat invisibilis et incomposita. 6) Nam et terrae nomen redigit in materiam, quia terra sit, quae facta est ex illa; et erat in hoc dirigit, quasi quae semper retro fuerit innata et infecta; invisibilis autem et rudis, quia informem et confusam et inconditam vult fuisse materiam. Has quidem opiniones eius singillatim revincam; sed interim volo sie ei respondere. Putamus his articulis materiam demonstrari. Numquid tamen, quia erat ante omnia, et tale aliquid esse ex ea factum scriptura significat? Atquin

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

3) Ita cod. Divionensis.

5) Apoc. 22, 18 sq.

nihil tale significat. Fuerit licet materia, quantum sibi licet, vel potius Hermogeni, potuit et fuisse, et tamen nihil deus ex illa fecisse, vel quia non decebat deum alicuius eguisse, certe quia nec ostenditur quicquam ex materia fecisse. Sine caussa ergo esset, inquis. Non plane adeo sine caussa. Nam etsi mundus non est factus ex illa, sed haeresis facta est, et quidem hoc impudentior, quod non ex materia facta est haeresis, sed materiam ipsam potius haeresis fecit.

24. Revertor nunc ad singulos articulos, per quos putavit significatam esse materiam, et primo de nominibus expostulabo. Horum enim alterum legimus, quod est terrae, alterum non invenimus, quod est materiae. Quaero ergo, cum materiae nominatio non exstet in scriptura, quomodo ei etiam terrae appellatio accommodetur in alio iam genere substantiae nota? Quo magis materiae quoque nominatio exstitisse debuerat, consecuta etiam terrae appellationem, ut scirem terram commune cum materia esse nomen, ne illud ei soli substantiae vindicarem, cuius et proprium, in qua magis notum est, vel ne illud in quamcunque aliam speciem, nec utique omni materiae, communicare possem, si vellem. Cum enim non exstat proprium vocabulum eius rei, cui commune vocabulum adscribitur, quanto non comparet, cui adscribatur, cuicunque alii poterit adscribi. Ita Hermogenes, etsi materiam ostenderet nominatam, deberet eandem probare terram quoque cognominatam, ut ita utrumque illi vocabulum vindicaret.

25. Vult igitur duas proponi terras in ista scriptura, unam, quam in principio deus fecit, aliam, materiam, ex qua fecit, de qua dictum sit: terra autem erat invisibilis et rudis.1) Utique si quaeram ex duabus, cui nomen terrae accommodari debeat, id dicetur, 2) hanc, quae facta sit, ex illa, ex qua facta est, vocabulum derivasse, quia veri similius sit ab origine sobolem potius, quam originem a sobole vocitari. Hoc si ita est, alia nobis obvolvitur quaestio, an competat, terram hanc, quam deus fecit, ex illa, ex qua

1) Gen. 1, 2. 2) Rhen. ed. I. ex duabus, quae cui nomen terrae adcommodari id dicetur; deinde ed. e cod. Gorz. adcommodare debeat, dicetur. Sed relativum quae e v. quaeram temere repetitum est.

fecit, cognomentum derivasse. Audio enim apud Hermogenem ceterosque materiarios haereticos terram quidem illam informem et invisibilem et rudem fuisse, hanc vero nostram proinde et formam et conspectum et cultum à deo consecutam, aliud ergo factam, quam erat ea, ex qua facta est. Porro aliud facta, non potuit cum ea de nomine1) sociari, a cuius conditione desciverat. Si nomen proprium materiae illius fuit terra, haec, quae non est materia, aliud scilicet facta, terrae quoque non capit nomen alienum et statu suo extraneum. Sed materia facta, id est terra, habuit cum sua origine consortium nominis, sicut et generis. Non adeo. Nam et testam, licet ex argilla confectam, iam non argillam vocabo, sed testam, et electrum, licet ex auro et argento foederatum, nec argentum tamen nec aurum appellabo, sed electrum, 2) a cuius habitu quod divertit, pariter et a vocatu eius recedit appellationis, sicut et conditionis proprietate. Quam autem transierit de statu terrae illius, id est materiae, ista terra, vel eo palam est, quod haec apud Genesin testimonium boni accepit: et vidit deus, quia bonum,3) illa autem apud Hermogenem in originem et caussam malorum deputatur. Postremo si ideo haec terra, quia et illa, cur nor et materia haec quoque, quia et illa? Imo iam et coelum et omnia, si ex materia constant, et terrae et materiae vocari debuerunt. Satis ista de terrae nomine, in quo materiam intelligi voluit, quod nomen unius elementi omnes sciunt, natura primum, dehinc scriptura docente, nisi si et Sileno illi apud Midam regem adseveranti de alio orbe credendum est, auctore Theopompo. Sed et deos multos idem refert.

26. Nobis autem unus deus et una est terra, quam in principio deus fecit. Cuius ordinem incipiens scriptura decurrere, primo factam eam edicit; dehinc qualitatem ipsius edisserit, sicut et coelum primo factum professa: in principio deus fecit coelum; 4) dehinc dispositionem eius superinducit: et separavit inter aquam, quae erat infra firmamentum, et quae erat super firmamentum, et vocavit deus firmamentum coelum, 5) ipsum quod in primordio fecerat. Proinde et de homine: et fecit deus hominem, ad

1) Rig. cum ea denominatione sociari. Prax. c. 27. 3) Gen. 1, 31. 4) Gen. 1, 1.

2) Cf. adv 5) Gen. 1, 7 sq.

« PoprzedniaDalej »