Obrazy na stronie
PDF
ePub

ARTICULUS II.

DE RELIGIONIS NECESSITATE.

36. De necessitate agitur ethica, seu de obligatione, quæ homini circa religionem incumbit. Necessitas ethica distinguitur contra necessitatem physicam; cum hæc referatur ad rei existentiam, ethica vero respiciat jus, et ad rei obligationem pertineat. Quæritur itaque, 1o utrum religio sit obligatoria? 2o qualis cultus Deo exhiberi debeat, internusne an externus? 3o num qualiscumque religio sit homini indifferens? Unde tres propositiones sequentes :

[ocr errors]

Propositio I, de religionis obligatione.

Propositio II, de cultu præstando.
Propositio III, de indifferentismo.

PROPOSITIO I.

Religio est homini absolute obligatoria.

37. EXPLICATUR. Religio intelligitur aliqua conveniens, quin determinetur qualis; revelatane scilicet esse debeat, an naturalis esse possit. Dicitur homini, hoc est, omni homini, sensu universali. Dicitur obligatoria absolute, hoc est, non relative ad certa adjuncta, a quibus obligatio dependeat; sed essentialiter, ita ut nulla causa obligationem hanc solvere possit, utpote quæ insita hominis naturæ inhæreat.

38. PROBATUR. Religio, seu obsequium hominis erga Deum obligatorium est, si ex parte hominis illud obsequium debetur, et ex parte Dei illud idem requiritur; atqui hæc duo constant; ergo.

39. I. Debetur ex parte hominis, quod patet 1o ex natura rei Superiori seu domino debetur ab inferiore obsequium; atqui nullus magis quam Deus est hominis dominus, quum dominium in hominem obtineat sicut Creator in creaturam, sicut opifex in opus manuum suarum; ergo. Benefactori debetur gratitudo; atqui Deus summus homini benefactor. - Patri debetur reverentia et amor; atqui Deus est eminentissime hominis pater (1). — Regi debetur honor; atqui Deus

(1) Agitur hic de paternitate quæ Deo competit ut Creatori, non de ea quæ illi convenit ut Sanctificatori, per regenerationem baptismalem.

Rex supremus est, Rex regum et Dominus dominantium (i), Rex sæculorum immortalis (2), cui honor, virtus et gloria debetur.

40. 2o Patet ex communi naturæ sensu. Homo naturaliter inclinatur ad religionis officia: quod in instinctu illo cernitur, quo, dum imminent pericula, ad orandum Deum impelli solet: quodque vocare possumus cum Tertulliano, testimonium animæ naturaliter christianæ (3), vel saltem naturaliter religiosa. Plutarchus ait: Si terram obeas, invenire possis urbes muris, litteris, legibus, domibus, opibus, numismate carentes; urbem vero templis diisque destitutam, quæ precibus, jurejurando, oraculis non utatur, non bonorum causa sacrificet, non mala sacris avertere nitatur, nemo unquam vidit (4). — Cicero : Sua cuique civitati religio est. Deum quippe natura venerari novit; nec quisquam est homo, qui lege, quæ hoc præcipiat, careat (5).

41.-3° Patet ex humanæ societatis conditione, quæ sine religione prorsus stare nequit. Unde Plato: Omnis humanæ societatis fundamentum convellit, qui religionem convellit (6).

42. II. Requiritur ex parte Dei. Etenim Deus non potest concedere, ut inferior non præstet superiori obsequium, aut officia a natura imposita non impleat; cum legis naturalis præcepta formalia, vel tollere, vel mutare, nequaquam possit.

43. Corollarium I. Homo tenetur Deum eo modo honorare, vel eo cultu, quo Deus voluerit; nam homo obsequium Deo debet absolutissime, ergo illud debet etiam quoad modum qui Deo placuerit.

44. Coroll. II. Ergo, si Deus aliquam religionem voluerit revelare, hanc homo accipere et servare tenebitur.

45. OBJIC. 1o Deus cultu nostro non eget; ergo nec illum exigit.-R. Conc. antec. nego conseq. et suppositum. Non enim propterea exigit quia eget; sed propterea exigit, quia quales nos creavit et esse destinavit, tales necessario vult nos esse.

46. Inst. 1°. Si vellet nos tales esse, deberet grassantem impietatem impedire : atqui hanc nequaquam impedit; ergo, - R. Neg. illat. et conc. min. neg. cons. Liberum enim ab ho

(1) Apoc. XIX, 16. - (2) I Tim. I, 17. — (3) Apolog. cap. 17. — (4) Contra Collot. Epicur. — (5) in Õrat. pro Flacco. 6) De legibus, lib. 10.

mine libero exigit obsequium; cum impiis autem, qui libere non faciunt ea quæ vult, faciet ipse quæ vult.

47. Inst. 2o Cultus noster est imperfectus; ergo Deo indignus. - R. Dist. antec. Est imperfectus sensu negativo, conc.; sensu positivo, subdist. Per se et objective spectatus, neg; per accidens, ratione actus humani in individuo spectati, transeat. Et neg. conseq. Id enim Deo non est indignum quod, posita creatione hominis liberi, ab eo non requirere nequit : imo si indignum non fuit Deo creare hominem, an indignum erit ut ab homine, tanquam Deus et Creator, agnoscatur et honoretur?

PROPOSITIO II.

Homo tenetur præstare Deo cultum internum et externum.

48. PROB. 1° Quoad cultum internum. Homo tenetur Deo exhibere gratitudinem, amorem, etc.; atqui hæc sine cultu interno præstari non possunt.

49. 2° Quoad utrumque. Homo totus, ratione corporis æque ac animæ, multis auctus beneficiis a Deo pendet; ergo homo totus, hoc est, anima et corpore, Deum colere tenetur : anima quidem per cultum internum; corpore vero per externa quædam interioris obsequii signa, quæ cultum externum constituunt.

50. 3° Naturæ humanæ consentaneum est, internos sensus exterioribus significationibus prodere. Ergo.

51. 4° Accedit omnium populorum unanimis consensus, inde a sacrificio Abelis, usque ad oblationes et cantus religiosos barbarorum, in hodierna America et Oceania.

PROPOSITIO III.

Indifferentismus in materia religionis damnandus est. 52. Indifferentismus generatim, est principium vel doctrina statuens indifferentiam in materia religionis. — Distinguitur duplex primus est illorum qui religionem ut rem prorsus indifferentem, et nequaquam necessariam negligunt; hoc indifferentismi genus in Propos. I confutatum est. - Alter est eorum, qui necessitatem quidem alicujus erga Deum cultus fatentur, docent tamen cuivis licere religionem quam

libuerit, pro vario loco, tempore, statu, ætate etc., profiteri. In hoc secundo sensu propositio intelligenda est.

[ocr errors]
[ocr errors]

53. Indifferentismus, secundo modo intellectus, parum differt a Tolerantismo, quem etiam supponit et includit. Tolerantismus enim est doctrina statuens, omnes religiones, quamvis oppositas, esse bonas. Distinguitur autem tolerantismus in laxiorem, qui omnes in orbe existentes religiones æque bonas ac sanctas dicit, utpote quæ solis formulis differant; et in minus laxum seu protestanticum, qui omnes et solas sectas christianas affirmat esse bonas, et ad Ecclesiam Christi pertinere, modo vagum quemdam christianismum retineant, seu, ut aiunt, articulos fundamentales admittant (1).

54. Tolerantismus iste dicitur etiam tolerantia religiosa, vel dogmatica aut theologica; ut distinguatur a civili et politica quæ alia non est, quam legum dispositio, qua publicum cultus exercitium permittitur, aut etiam æqualis protectio promittitur externæ professioni tam erroris quam veritatis.

55. Indifferentismus itaque, quem impugnamus, tolerantiam religiosam istam, et quidem latiorem, includit; et hac formula enuntiari potest: Licet homini indifferenter pro arbitrio quamcumque religionem sequi. Hanc autem doctrinam damnandam asserimus.

56. PROBATUR. Istiusmodi doctrina est in se falsa, Deo blasphema, homini injuriosa et perniciosa, religioni, et hinc societati exitiosa; ergo damnanda est.

57. 1o Falsa; nam supponit, 1) hominem habere jus religionis modum pro arbitrio suo determinandi; atqui hoc falsum est. Etenim hoc jus non habet, neque ex natura rei, neque ex Dei concessione: non ex natura rei, nam summe atque unice ad Deum pertinet determinare quomodo ipse coli voluerit; neque ex concessione: non enim potest Deus illud homini concedere, ut quovis cultu, etiam erroribus, vitiis, impietatibus immixto, divinam Majestatem honoret. — Supponit 2) omnes religiones, etiam inter se oppositas in dogmatibus et morali, esse æque veras et bonas.

(1) Infra, Tract. 3, De Ecclesia, introd. n. 28.

58. 2o Deo blasphema. Id blasphemum est in Deum quod negat ipsius attributa; atqui indifferentismus negat ipsius et veracitatem et sanctitatem, etc.; cum, sectas sibi contrarias æque bonas proclamans, supponat Deo æque placere veritatem et mendacium, bonum et malum; ergo.

59. 3o Homini injuriosa et perniciosa. 1) Injuriosa. Vel enim homo credit omnes religiones esse veras : et est insanus, dum credit contradictoria simul esse vera; atqui tamen id credere tenetur, quicumque dicit omnes sectas esse æque bonas. Admittere enim debet hæc et similia: Christum esse merum hominem, et Christum esse Deum; Romanum Pontificem esse Christi vicarium, et eumdem esse Antichristum, etc. Vel credit unam esse veram : et est hypocrita, reliquas omnes æque approbando. - Vel demum credit nullam esse veram, sed omnes falsas et est impius in Deum, noxius in societatem, et hypocrita si aliquam exerceat. -2) Perniciosa. Nam si vel probabile tantum sit, existere religionem unam ex obligatione suscipiendam, qua sola Deus coli et homo finem suum consequi possit; perniciosa sane res est hanc unam religionem non amplecti, nec eidem ut soli bonæ adhærere; atqui religionem tantum unam veram esse et ex obligatione suscipiendam, non solum probabile sed certum est; ergo.

60. 4o Religioni, et hinc societati exitialis. Nam 1) sine notione Dei nulla concipi potest religio; atqui · indifferentismus tollit notionem Dei, cujus attributa inficiatur; ergo. 2) Sine obligatione officiorum quæ religionem constituunt, nulla concipi potest religio; atqui indifferentismus omnem obligationem officiorum tollit, dum omnia reddit arbitraria; ergo. 3) Tandem sine religione subsistere nequit societas; sed indifferentismus religionem subvertit; ergo et societa

tem.

« PoprzedniaDalej »