Obrazy na stronie
PDF
ePub

hum, ut nisi credatur intelligi nequeat. Cordi docili atque humili Deus lumen infundit et intelligentiam: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. Matth. XI, 25. Perperam dicebat Abailardus Intelligere quæro ut credam; recte vero S. Anselmus : Credo ut intelligam (1). Imo, juxta Septuaginta Interpretes (2), ipsa Scriptura diserte ait: Nisi credideritis, non intelligetis. Isai. VII, 9. — 2o Pietas, ad quam tria referuntur : puritas, humilitas et oratio. Puritas hic, cum cordis, tum intentionis intelligitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, Matt. V,8; Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit...et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. Luc. XI, 36. -Humilitas : Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, Rom. XII, 3; superbia enim temeritatis, pertinaciæ, novitatum et omnium errorum mater est. Oratio; Deus scientiarum Dominus est. I Reg. II, 3. Unde S. Jacobus monet Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter... et dabitur ei... Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre iuminum. Jac. I, 5, 17. Doctissimus P. Suarez, cum primum esset obtusæ mentis, illud per orationem accepit acumen, quod in ejus 23 voluminibus miramur (3). Narrat F. Reginaldus, S. Thomam dicere fuisse solitum, amplius se profecisse ad pedes Crucifixi et sancta oratione, quam libris et studiis. S. Bonaventura ipsi Aquinati interroganti, quanam ex bibliotheca suam hauriret scientiam, ostendens Crucifixi imaginem, Ecce, respondit, bibliotheca mea.

Hoc egregie Vincentius Lirinensis docet Commonit. c. 22: 0 Timothee, o sacerdos, o tractator, o doctor, si te divinum munus idoneum fecerit ingenio, exercitatione, doctrina, esto spiritualis tabernaculi Beseleel, pretiosas divini dogmatis gemmas exsculpe, fideliter coopta, adorna sapienter, adjice splendorem, gratiam, venustatem. Intelligatur te exponente illustrius, quod ante obscurius credebatur. Per te posteritas intellectum gratuletur, quod ante vetustas non intellectum venerabatur. Eadem tamen quæ didicisti doce; ut cum dicas NOVE non dicas NOVA.

(1) Cur Deus homo, cap. 2. (2) Quæ verba ab Augustino, Chrysostomo, Cypriano, aliisque Patribus frequenter citantur. In nostra autem Vulgata sic legimus: Si non credideritis, non permanebitis. — (3) Patrignani, Menologio della C. di G. 25 Sept.

CAPUT SECUNDUM.

DE THEOLOGIE APPARATU.

Articulus I, de apparatu theologico in genere.
Articulus II, de locis theologicis singillatim.
Articulus III, de propositionibus et conclusionibus theologicis.

ARTICULUS I.

DE APPARATU THEOLOGICO IN GENERE.

61. Apparatum theologicum vocamus media omnia quibus theologus ad scientiæ suæ ædificium construendum utitur. Sunt autem hæc quadruplicis generis, nimirum: principia, fontes, instrumenta, subsidia.

62. Principium vario sensu sumitur: in genere, omne a quo aliquid procedit quomodocumque, dicimus esse principium (1). Speciatim vero, principia logica seu scientifica, de quibus hic sermo, sunt veritates inconcussæ ex quibus conclusiones ducuntur. Veritates hujusmodi respectu propositionis, si qua præfixa est ex iis comprobanda, solent argumenta vel probationes vocari, sicut respectu conclusionis sunt principia.

63. Fontes, seu loci theologici, sunt promptuaria quædam vel sedes, et quasi fodinæ, e quibus principia aut argumenta, imo et instrumenta theologica eruuntur. Hujusmodi fontes sunt S. Scriptura, SS. Patres, etc.

64. Instrumenta sunt scripta, monumenta ac documenta varia, quibus authentice continentur principia: v. gr. Symbolum Nicænum, Epistolæ S. Ignatii, antiquæ liturgiæ, etc.

65. Subsidia, seu adjumenta, sunt linguæ ac scientiæ variæ, quæ juvant ad instrumenta genuina facilius secernenda, in(1) S. Thom. I. p. q. 33, a. 1.

telligenda, et ad principia ex iis eruenda : talia sunt philologia, hermeneutica, archæologia sacra.

66. Dividuntur principia theologica dupliciter: 1° alia sunt generalia, alia particularia. Generalia sunt hæc duo: Christianam religionem esse divinam, et eam esse depromendam ex Scriptura et Traditione sub magisterio Ecclesiæ Romano-Catholica.

[ocr errors]

Particularia sunt proprie omnia et sola dogmata fidei, aut ex his deductæ conclusiones, quatenus et ipsæ tanquam præmissæ adhibentur. - 2o Dividuntur principia in constitutiva, directiva, adjuvantia. Constitutiva sunt ipsæ veritates revelatæ, quæ objectum fidei et scientiæ theologica constituunt, et in Scriptura ac Traditione continentur. Directiva sunt veritates, quæ theologum in inquisitione dogmatum tanquam regula dirigunt: hæc continentur in doctrina Ecclesiæ, Conciliorum et Romani Pontificis. - Adjuvantia sunt veritates, quæ theologum in illustranda vel confirmanda fidei doctrina adjuvant hæc in SS. Patribus continentur, nec non in Scholis theologicis, Jurisscientia, Historia et Ratione humana.

67. Dividuntur Fontes, seu Loci theologici, in generales et particulares. Generales sunt duo: Auctoritas et Ratio.- Particulares sunt omnino decem, quorum septem ab auctoritate profluunt, tres a ratione.

68. Qui ab auctoritate profluunt loci theologici, sunt sequentes: 1° Scriptura, 2. Traditio, 3° Ecclesia catholica, 4° Concilia, 5 SS. Patres, 6° Theologi et Canonista, 7° Romani Pontifices. Qui vero manant a ratione, sunt: 8° Sana Philosophia, ad quam etiam variæ scientiæ naturales referuntur, 9° Jurisperitia, 10° Historia, tum ecclesiastica tum profana, ad quam refertur ars critica (1).

69. Septem priores loci proprie sunt theologici, tres reliqui sunt peregrini, et ministerialiter tantum theologici. Septem priores ad tria referuntur capita, quæ integram fidei

-

(1) Ex hujusce theologici apparatus conspectu facile cernitur, quam recta sit hæc S. Thomæ sententia: Theologia, inquit, debet omnibus scientiis imperare... et ideo est sicut caput, et principalis, et ordinatrix omnium scientiarum. Prolog. in I Sentent. art. 1 et 3.

regulam constituunt, sunt: Scruptura, Traditio et Ecclesiæ auctoritas.

ARTICULUS II.

DE LOCIS THEOLOGICIS SINGILLATIM.

§ 1. Scriptura.

70. Scriptura sacra, quæ verbum Dei scriptum continet sicut Traditio verbum Dei tradituin, est fons Theologiæ primarius, et proprius theologi liber dici potest.

71. Scriptura sacra sive Biblia, est collectio librorum tum veteris tum novi Testamenti, qui a viris antiquis, inde a Moyse usque ad Apostolos, conscripti, jure merito sacri nominantur. Hi enim libri, uti postea demonstrabitur, non solum humana, sed etiam divina auctoritate gaudent; nec tantum sunt veri, sed infallibiles, quippe qui a scriptoribus non tantum veracibus, sed divinitus inspiratis emanaverint.

nam.

72. Hinc patet, Scripturam posse bifariam sumi. Etenim, prout ejus divinitas vel mente præscinditur vel consideratur, Scriptura spectari poterit, 1° ut liber mere humanus, historicus scilicet et moralis, humanam auctoritatem habens; vel 2o ut liber divinitus inspiratus, habens auctoritatem diviSi consideratur ut liber humanus, argumentum omnino certum desumitur ex factis historicis quæ memorat. Si vero consideratur ut divinus, argumenta omnino infallibilia ducuntur imprimis ex sensu litterali; deinde etiam ex sensu mystico, quando nempe sensus hujusmodi in certo loco Scripturæ inesse, ab ipso Spiritu S. in alio loco, vel per Traditionem declaratur. Ut autem Scripturæ interpretatio recta sit et legitima, fieri debet sub magisterio Ecclesiæ, quæ hanc in Concilio Tridentino regulam ponit, ut nemo contra eum sensum quem ipsa tenet Ecclesia, aut contra unanimem consensum Patrum, Scripturam sacram interpretari audeat (1).

(1) Trid. Sess. 4.

§ 2 Traditio.

73. Traditio, verbum Dei traditum continens, est alter fons ejusdem dignitatis ac Scriptura; nec huic secunda est, nisi numero veritatum, quæ plures in Scriptura depositæ sunt quam in Traditione. Imo, ratione quadam, Scripturæ præstat Traditio, ratione scilicet necessitatis; quandoquidem sine Scriptura quidem absolute fides esse possit, nequaquam vero sine Traditione, qua sublata, neque ipsam Scripturam divinam certo habere possemus (1).

74. Traditio generatim est notitia qualiscumque, oretenus primum aliis communicata. Quatenus spectat ad præsens argumentum, distinguitur duplex: divina, a Deo revelata ; et humana, quæ ab hominibus originem habet. Hic tantum de divina agitur.

75. Traditio divina sumitur triplici præcipue sensu: primo, pro veritate divinitus revelata, nec contenta, saltem expressis verbis, in Scriptura, sed viva voce primitus ab auctore suo proposita, ac deinceps quasi de aure in aurem ad posteros successive perducta: sive postmodum aut in Conciliorum actis, aut in Patrum scriptis, aut in historicorum libris, fuerit authentice consignata, sive non.

76. Secundo sensu, Traditio sumitur pro variis mediis, per quæ hujusmodi veritates ad nos pervenerunt; atque ita scripta Patrum, aliaque ecclesiastica monumenta, nomine Traditionis frequenter veniunt.

77. Tertio sensu, Traditio est omnium illarum veritatum collectio seu complexus; quo sensu hic Traditionem accipimus, eamque ut alteram Revelationis partem juxta Scripturam collocamus. Loco Traditionis in singulari, adhibetur quandoque, et quidem proprie, numerus pluralis; uti in Tridentino, ubi verbum Dei non scriptum dicitur contineri Traditionibus, quæ ipsius Christi ore ab Apostolis acceptæ, aut ab ipsis Apostolis, Spiritu S. dictante, quasi per manus traditæ, ad nos usque pervenerunt (2).

(1) Cf. infra Tract. 4, De regula fidei, cap. 2, prop. 1, argum. 4, p. 163. (2) Sess. 4, Decret. de Canon. Script.

« PoprzedniaDalej »