Obrazy na stronie
PDF
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][graphic][merged small][ocr errors][merged small]
[graphic]

J^Juaecumque de Marco evangelista deque eius Evangelio in quaestionem vocari solent, atque ante hoc commentarium, quod nunc in lucem prodit, essent exponenda, quum ea, praecipua certe, in Libro I de Evangeliis cap. II plene disputaverim, non est cur in hoc loco iterare velim. Sicui ea discere libet, Tes<H in illo libro. Ipsum commentarium eo solummodo spectat, neque enim scribenti mihi aliud propositum fuit, ut historia, quam Marcus scripsit, ceteraque in eius Evangelium relata, amotis quibus premuntur diflicultatibus, iisque declaratis quae aliqua obscuritas involvere videtur, quaestionibus demum quascumque ipsa exhibent dissolutis, quam minimum praeferant quod legentes remoretur. Ne ergo quis illa a me exspectet, quae qui cupiunt, affatim habent in aliorum commentariis quo satis sibi cumulate faciant, pleniorem inquam doctrinarum quibus nos Christus instituit expositionem, mysteriorum, sive quae iu eius rebus

IV

gestis latent, sive quae laterepie creduntur, investigationes, praecepta morum vitaeque ad virtutem informandae quae ex eius aliorumve factis dictisque a Marco in Evangelium relatis argumentatione vel meditatione colliguntur, aliave huiusmodi. Aliquammulta eorum, quae in hoc Evangelio leguntur, quum iam omni ex parte, vel saltem prout res ferebat, enarrare in Libris II et III de Evangeliis atque illustrare studuerim, ea denuo in hoc commentario pertractanda mihi esse haudquaquam duxi, sed satis habui paucis perstringere, indicatis tamen illorum librorum capitibus in quibus ipsa disputata sunt. Commentario appendices duas adieci; adiiciendi autem caussa haec fuit. Quod in Libro I de Evangeliis cap. II. quaest. I affirmavi, non unum aetate apostolorum sed duos viros eminuisse eodem nomine Marco, alterum Petri discipulum, allerum Pauli socium et comitem, atque utrumque in illius aetatis historia commemorari, id Benedictus Welte vir clarissimus quum argumentis non satis firmis inniti tum veterum testimonio refelli existimans, sententiam meam oppugnavit in Scriptis trimestribus Tubingensium. Quum igitur, quae viro clarissimo responderem, ea praesto mihi essent, occasio, ut id facerem, huius commentarii in Marcum editio visa est. Hinc prima appendix. Alteram, in qua est de anno quo Paulus

« PoprzedniaDalej »