Obrazy na stronie
PDF
ePub

13 Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? et quomodo omnes parabolas cognoscetis?

14 Qui seminat, verbum seminat.

15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.

16 Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud:

17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.

18 Et alii sunt, qui in spinis seminantur: hi sunt, qui verbum audiunt,

19 et aerumnae saeculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.

20 Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.

21 Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut. sub modio ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur?

22 Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.

23 Si quis habet aures audiendi, audiat.

24 Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua

mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adiicietur vobis.

25 Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.

26 Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram,

27 et dormiat, et exurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.

28 Vltro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. 29 Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.

30 Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolae comparabimus illud?

31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra:

32 et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit maius omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare.

33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire:

34 sine parabola autem non loquebatur eis. seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

35 Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra.

36 Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliae naves erant cum illo.

37 Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.

[ocr errors]

38 Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus?

39 Et exurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna.

40 Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? Et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei?

COMMENTARIVM

v. 1. Haec gesta sunt in Galilaea post dies festos scenopegiae actos anno XXVII aer. vulg., imo, prout argumentum primae parabolae, quae infra narratur, credere suadet, dies tunc ibant quibus sementis fieri in illis regionibus solet. Lege quae supra dicta sunt de Marc. III, 22 et Lib. II de Evangel. Ann. LIV. Ad mare. Christus igitur tunc morabatur in urbe ad lacum Tiberiadis posita, quae Capharnaum fuisse putanda est; in ea namque is degere solebat proptereaque civitatem suam (1) appellatam eam legimus. Qua de re diximus in Lib. II de Evangel. Ann. XXXVIII.

v. 3. Parabolam Christus ipse mox interpretabitur vv. 10 seqq. Huius autem parabolae ac ceterarum, quae sunt in hoc Evangelii capite, commune argumentum est regnum caelorum (2).

v. 5. Statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae, ita neque radices satis altas. Vigoris enim inter ger

(2) Vv. 26. 30. Conf. Matth. XIII, 11, Marc. IV, 11; Luc. VIII, 10.

men et radicem dispertiendi quidquid radici nimis exiguae deest, totum germini accrescens efficit ut planta citius pullulet.

v. 6. Non habebat radicem, quae tantum humoris e terra attraheret quantum germini alendo esset satis. Solemus namque negare omnino id, quod ex parte solum esset negandum, quum loquimur de effectu qui idem est sive id, quod negatur, omnino desit sive ex parte.

v. 8. Non modo in Israelitarum regionibus, sed et in aliis sementis cum centesimo redibat; imo alicubi cum centesimo et quinquagesimo.

v. 10. Quum, sicut Matthaeus testatur, ceteras quoque parabolas, quae sunt in vv. 26-32, populo Christus narraverit (1), utque illas absolvit, dimissis turbis venerit domum (2), Marcus autem certiores nos faciat Christum, quas parabolas populo narrabat, solitum fuisse seorsum (3) discipulis interpretari, eamque ipsam, quae in proxime superioribus versibus descripta est, explicatam discipulis id rogantibus fuisse a Christo cum esset singularis, hoc est solus, sequitur ut huius ipsius parabolae interpretationem Christus habuerit post narratas ceteras parabolas quae sunt in vv. 26-32, proptereaque, si ad ordinem temporis spectes, versus 10-20 versui 34 sint postponendi.-Singularis redditum est pro adverbio xaτapovas Hi, qui cum eo erant duodecim. Graecum exemplar sic habet: Qui circa eum erant cum duodecim.

solitatim.

v. 11. Mysterium regni Dei, doctrinam videlicet in hisce parabolis veluti sub quodam velamine absconditam. - Qui foris sunt. Quum hos Christus discipulis suis, quos alloquitur, opponat, facile intelligimus his verbis designari homines qui de numero discipulorum Christi non sunt, non quidem omnes, etiam eos qui de Christo nihil umquam audierunt, sed, sicut ipsa res nos credere iubet, eque Christi verbis statim insequentibus colligimus, eos tantum qui de illo numero esse nolunt; nam, si id vellent, facerent ipsi quoque quod Christi discipuli tunc fecerunt, rogarentque ut parabolarum sensus

(1) Matth. XIII, 34.

(2) Ib. 36.

(3) Marc. IV, 34.

ipsis patefiat. Eadem haec ipsa verba Paulus pluries usurpavit in eumdem hunc sensum accepta. Lege I Cor. V, 12. 13; II Cor. IV, 16; Col. IV, 5; I Thess. IV, 11. In parabolis omnia funt, quaecumque ad eos mysterium regni Dei docendos spectant, utpote haud dignos qui apertiore doctrina a Christo instituantur, quum huic fidem detrectent. Verum etiam simplicius eadem haec Christi verba explicari atque intelligi possunt. Etenim illud fiunt redditum est pro graeco yvetat, graecum autem y9x aeque ac latinum fieri in Scripturis sacris subinde usurpantur pro verbis siva esse, nam respondent hebraico, quod et esse et fieri significat. Christus itaque ait ea, quae suis parabolis de mysterio regni Dei docebat, illis, qui foris sunt, in parabolis omnia esse, id est hoc quasi velamine obtecta atque incomperta manere. Quem sensum hisce verbis subesse tum oppositio confirmat horum et superiorum verborum Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, tum sententia subiecta verbis continuo insequentibus, tum denique Matthaeus, apud quem pro iisdem illis ipsis verbis legimus: Illis autem non est datum (1).

v. 12. Primam huius versus sententiam, ut ea est in graeco exemplari, ita ad verbum reddere licet: Vt aspicientes aspiciant, et non videant. - Hae loquutiones videntes videant, audientes audiant, sunt tritus ille hebraismus quo alicui modo verbi finiti praeponitur eiusdem huius ipsius verbi gerundium,

-audiendo au האזן יאזינו, videndo videbunt ראוה יראו ut

ita

dient. Particulam iva ut cave in eum sensum accipias ac si
idem valeret atque ideo ut, finemque significaret ob quem il-
lis, qui foris sunt, in parabolis omnia funt; sed huius rei
modum aut effectum ea significat, adhibita namque est pro
ut, quod apparet etiam ex Matthaei Evangelio, in quo pro
ut est or quod sive quia, atque sic legimus: Quia videntes
non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt (2).
Quum ergo illa particula ut nequaquam finem indicet ob quem
Christus ludaeos docens parabolis utebatur, neque a postre-
mis huius versus verbis difficultas nobis ulla esse potest, vel-

(1) Matth. XIII, 11.

« PoprzedniaDalej »