Obrazy na stronie
PDF
ePub

7 lesus autem cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea, et Iudaea secuta est eum,

8 et ab Ierosolymis, et ab Idumaea, et trans Iordanem: et qui circa Tyrum, et Sidonem, multitudo magna, audientes, quae faciebat, venerunt ad eum..

9 Et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum.

10 multos enim sanabat ita ut irruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas.

11 Et spiritus immundi, cum illum videbant procidebant ei: et clamabant dicentes:

12 Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.

13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse: et venerunt ad eum.

14 Et fecit ut essent duodecim cum illo: et ut mitteret eos praedicare.

15 Et dedit illis potestatem curandi infirmitates, et eiiciendi daemonia.

16 Et imposuit Simoni nomen Petrus:

17 et Iacobum Zebedaei, et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui:

18 et Andream, et Philippum, et Bartholomaeum, et Matthaeum, et Thomam, et Iacobum Alphaei, et Thaddaeum, et Simonem Cananaeum,

19 et Iudam Iscariotem, qui et tradidit illum. 20 Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.

21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum, dicebant enim: Quoniam in furorem versus est.

22 Et Scribae, qui ab Ierosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe daemoniorum eiicit daemonia.

23 Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest satanas satanam eiicere?

24 Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.

25 Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.

26 Et si satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet.

27 Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum eius diripiet.

28 Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiae, quibus blasphemaverint :

29 qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti.

30 Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet. 31 Et veniunt mater eius et fratres : et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,

32 et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua, et fratres tui foris quaerunt te.

33 Et respondens eis, ait: Quae est mater mea, et fratres mei?

34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: Ecce mater mea, et fratres mei.

35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater mea est.

COMMENTARIVM

v. 1. Ea, quae nunc narrantur, discimus ex Luca (1),

non eodem quo superiora, sed in alio sabbato gesta esse, attamen, sicut apparet ex tota serie historiae, quum Christus etiamtum esset Capharnaumi.

v. 2. Observabant, maligne, insidiose, ut est vis graeci verbi παρετήρουν. Qui observabant, erant scribae et Pharisaei (2).

[ocr errors]

v. 4. Christus non ita interrogat velut si, qui priora negarent, consequens esset eos putandos esse affirmare posteriora, sed ita ut absurdae criminationi, quod ipse hominem sabbato sanitati prodigialiter restituendo peccaret, aliud absurdum opponat, sicut agere solemus cum iis qui absurda loquuntur; velut diceret: Si sabbato bene facere haud licet, licebit ne ergo. male facere? At illi tacebant. Neutrum enim dicere ausi fuissent, utpote qui probe sentirent primum contra ipsos esse, alterum absonum. Ita silentio suo ipsi sese refutabant; idque Christus eos interrogans voluisse putandus est.

v. 5. Cum ira, contristatus. Nota Christum humanis affectibus praeditum, ita et verum hominem.

v. 6. Ne legas: Exeuntes... cum Herodianis, sed: cum Herodianis consilium faciebant. Capharnaum posita erat in Galilaea, quae regio pars erat tetrarchiae Herodis Antipae; quare sine huius auctoritate nihil in Christum moliri Pharisaei poterant. Non omnes Iudaei aequo animo ferebant Herodem in

(1) Luc. VI, 6.

ipsorum regionibus dominatum gerere; qui ab eius partibus stabant, appellatione Herodianorum signabantur. Christus nihil fuerat operatus quo sabbati sanctitatem vel in speciem violaret; solummodo enim hominem iusserat manum extendere v. 5.

v. 7. Quod multa turba a Galilaea et Iudaea Capharnaum ad Iesum confluxisset, id Lucas quoque memoriae prodidit (1). v. 8. Idumaea a meridie ludaeae obtendebatur, distabat autem Capharnaumo multo magis quam ceterae regiones in his versibus commemoratae. Trans Iordanem пeрav тOU 'Iоpdαπέραν του Ιορδα νου, sicut alibi (2), dictum est pro απο του περαν του Ιορδάνου de trans Iordanem, quemadmodum habet intérpres latinus in Matth. IV, 25, hoc est de regione trans Iordanem posita; quae regio Peraea nomen habuit. Eorum, qui de Tyro et Sidone, Phoeniciae urbibus, ad Iesum magno numero convenerunt per illud tempus, Lucas quoque meminit (3).

v. 11. Qui contendunt energumenos in Evangeliis commemoratos non alio malo affectos fuisse quam certo quodam morbo de genere ceterorum morborum, eos rogamus ut caussam nobis aperiant cur illi tantum, qui huiuscemodi morbo laborabant, nossent Iesum esse Filium Dei.

v. 12. Filius Dei. Nemo non videt ut spiritus immundi Christum ita appellaverint non eo sensu quo omnes filii Dei nominamur et sumus (4), sed ut unus Christus hanc appellationem sibi propriam habet. Etenim primo neque mos erat quemquam communi illa appellatione designare, neque, cur praeter morem ea Christus designaretur, caussa ulla tunc erat; quin imo ab re fuisset Christum filium Dei, sicut unum multorum, propterea appellare quia talia faceret quibus se ceteris excellentiorem potentioremque ostendebat. Deinde in graecis Evangelii exemplaribus non est vios tov Oɛov (figlio di Dio), sed ò vios TOV Dεov (il figlio di Dio). Tum, si daemones hanc appellationem sensu illo universali et communi adhibuissent, cur Christus vehementer comminabatur ne ipsum manifestarent? num ali(1) Luc. V, 17.

(2) Matth. IV, 25.
(3) Luc. VI, 17.
(4) I Io. III, 1.

Protestantium commentum minime tibi arrideatde quodam Evangelio primigenio, ex quo Matthaeus, Marcus, et Lucas sua exscripserint.

v. 13. Et egressus est. Nondum Capharnaumo Christus dis

cesserat.

v. 14. Et cum praeteriret, per urbem videlicet; nam intra urbem Matthaeus, cuius historia statim narratur, telonium habuisse putandus est. Non est dubitandum hunc publicanum, quem Marcus et Lucas (1) Levi nominant, alium non esse quam Matthaeum. Lege Lib. I de Evangel. c. I. nn. 1-10. -Matthaei pater quinam fuerit, unus Marcus nos docuit. De illius nomine Alphaeo lege quae scripsimus in Libro III de Evangel. Diss. IX. c. III. n. 9. Quum Iacobi apostoli pater et ipse Alphaeus vocaretur (2), recentiores Graeci omnes Iacobum et Matthaeum fratres fuisse putant.

v. 15. Sicut Lucas narrat, fecit ei convivium magnum Levi in domo sua (3). - Publicani erant qui in provinciis tributa et vectigalia exigenda populoque romano solvenda redimebant. Nemo ergo suspicetur aliquod officium ex iis, quae in iudaica republica erant, hic designari. Iudaea iam ab annis amplius viginti provinciae Syriae fuerat attributa ab Augusto, mox ut Archelaum Herodis filium, ludaeae ethnaṛcham, exsilio mulctaverat. De Christi discipulis Marcus duo narrat, eos et multos fuisse et magistrum sequi solitos. Magnum fuisse eorum numerum vel hinc intelligas quod circa medium hunc ipsum annum XXVII aerae vulg. Christus ex illis apostolos duodecim elegerit (4), deinde autumno insequentis anni XXVIII alios duos et septuaginta (5), quo die autem post Christi adscensum ad caelum Mathias in Iudae locum suffectus est, fere centum viginti (6) convenerant.

n. 5.

[ocr errors]

v. 16. De Pharisaeis est in Lib. III de Evangel. Diss. XLIV. Marcus, quum aliquid narraturus est, quod ut clareat,

(1) Luc. V, 27.

(2) Matth. X, 3; Marc. III, 18; Luc. VI, 15; Act. I, 13.

(3) Luc. V, 29.

(4) Marc. III, 14; Luc. VI, 13.

(5) Luc. X, 1.

« PoprzedniaDalej »