Obrazy na stronie
PDF
ePub

COMMENTARIVM

CAPVT I

1 Initium Evangelii Iesu Christi, Filii Dei.
Initium

2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.

3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius.

4 Fuit loannes in deserto baptizans, et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem pecca

torum.

5 Et egrediebatur ad eum omnis Iudaeae regio, et Ierosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Iordanis flumine, confitentes peccata sua.

6 Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas, et mel silvestre edebat. Et praedicabat dicens:

7 Venit fortior me post me: cuius non sum dignus procumbens solvere corigiam calceamentorum eius. 8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu sancto.

9 Et factum est: in diebus illis venit lesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est a Ioanne in Iordane.

10 Et statim ascendens de aqua, vidit caelos aper

COMMENTARIVM

1

Initium

CAPVT I

Initium Evangelii Iesu Christi, Filii Dei.

tos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.

11 Et vox facta est de caelis: Tu es filius meus dilectus, in te complacui.

12 Et statim Spiritus expulit eum in desertum. 13 Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.

14 Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam, praedicans Evangelium regni Dei,

15 et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: poenitemini, et credite Evangelio.

16 Et praeteriens secus Mare Galilaeae, vidit Simonem, et Andream fratrem eius, mittentes retia in mare, (erant enim piscatores)

17 et dixit eis Iesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.

18 Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum. 19 Et progressus inde pusillum, vidit Iacobum Zebedaei, et loannem fratrem eius, et ipsos componentes retia in navi:

20 et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum. 21 Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.

22 Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos, quasi potestatem habens, et non sicut Scribae.

23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu

24 dicens: Quid nobis, et tibi Iesu Nazarene : venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei.

25 Et comminatus est ei lesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine.

26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna exiit ab eo.

27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quaenam doctrina haec nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.

28 Et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae.

29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis, et Andreae cum Iacobo, et loanne.

30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa.

31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu cius: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. 32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes:

33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam.

34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.

35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.

36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.

« PoprzedniaDalej »