Obrazy na stronie
PDF
ePub

volunt, quod semper sedeant, et ambulare non pos- A ex puteis levantur aquæ, si confracta fuerit, earum sint, nec congaudeant ludis juvenum, qui in plateis solent esse, sed clauso ostio illos fugiant videre. In humilitate autem vocis molentis, de manibus [Hier., de mandibulis] interpretantur, quod cibum labore proprio invenire non valeant, et spiritu coarctato, vox in senili corpore vix tenuis audiatur. Porro consurgere eum ad vocem volucris ostendit, quod frigescente sanguine et humore siccato, quibus materia soporis alitur [Hier., quibus materiis sopor alitur], ad levem sonitum evigilet, noctisque medio, cum gallus cecinerit, festinus exsurgat, nequaquam valens in strato sæpius membra convertere. Obmutescere quoque, sive ut melius habetur in Hebræo, surdescere filias carminis, aures significat, quod gravior seni auditus fiat, et nulla inter voces scire valeat discrimina, nec B a carminibus delectari. Excelsa timebunt et formidabunt in via, id est, ardua ingredi non valebunt, et lassis poplitibus ac tremescente vestigio etiam in plano itinere fluctuantes, offensa gressum [Hier., offensam gressuum] formidabunt.

Florebit amygdalum, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, el circuibunt in platea plangentes. Per metaphoram etiam nunc de membris nostris Ecclesiastis sermo est, quod cum senectus advenerit, capillus incanuerit, intumuerint pedes, libido refriguerit, et homo fuerit dissolutus, tunc revertatur in terram suam æternitatis suæ, ad sepulcrum, exsequiis rite celebratis atque finitis, plangentium in platea circa sepulcrum turba præcedente. Hæc vero nomina, amygdalum, locusta, et capparis, per figuram seni conveniunt; amygdalum pro canitie, locusta pro crurum dolore ac pedum tumore, et capparis pro frigescente libidine, secundum etymologiam Hebraicæ interpretationis, ut diximus, seni conveniunt. Hactenus Ecclesiastes plurima senectutis mala prosecutus, de fine uniuscujusque hominis ait :

-

VERS. 6-8. Antequam rumpatur funis argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super lacum, el revertatur pulvis in terram suam sicut erat, et spiritus redeal ad Dominum qui dedit illum. Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, universa vanitas. Revertitur ad superiora, et post grande hyperbaton (quod ab eo loco interjecerat, in quo ait: Memento creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam veniant dies malitiæ, et antequam tenebrescant sol et 445 luna, et stellæ, etc., in die qua movebuntur custodes domus), nunc cœptam sententiam simili fine concludit dicens : Antequam rumpatur funiculus argenti, hoc vel illud fiat. Funiculus autem argenti, candidam hanc vitam et spiramen, quod nobis e cœlo tribuitur, ostendit : recursus quoque vittæ aureæ, animam significat, quæ illuc recurrit unde descenderat. Porro duo reliqua quæ sequuntur, contritio hydrix super fontem, et confractio rotæ super lacum, per metaphoram mortis ænigmata sunt: quo modo enim hydria quæ conteritur cessat haurire; et rota, per quam de lacu

usus intercipitur : ita et cum funiculus argenti fuerit interruptus, et animæ rivus recurrit ad fontem, interibit homo, utque manifestius sequitur, convertetur pulvis in terram suam unde sumptus est, et spiritus revertetur ad Dominum qui dedit illum. Ex quo satis ridendi sunt qui putant animas cum corporibus seri, et non a Deo, sed a corporum parentibus generari cum enim caro revertatur in terram suam, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum, manifestum est Dominum patrem animarum esse, non homines. Post descriptionem autem interitus humani, pulchre exordium libri sui repetens, ait: Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, omnia vanitas. Cum enim cunctus mortalium labor, de quo in toto volumine disputatum est, huc perveniat, ut revertatur pulvis in terram suam, et anima illuc redeat unde assumpta est, magnæ vanitatis res esse videtur, in sæculi deliciis atque luxuriis carnis tota laborare intentione, quæ citissima morte finiuntur; et homo ad judicium festinat pro omnibus vanitatis suæ erratis. De se ipso quoque subjunxit, quis esset, dicens :

VERS. 9, 10. Cumque Ecclesiastes esset sapientissimus, docuit populum, et enarravit quæ fecerat; et investigans composuit parabolas multas, quæsivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos. Nunc etiam his verbis provocat lectorem, allegoriam quærere in libris suis magis quam simplicem historiam: et doctrinam populo prodesse suam, si mystice intelligerentur proverbia, Caliud habentes in medulla, aliud superficie pollicentes. Proverbia quippe non hoc sonare quod scriptum est, et in Evangelio edocemur, quod Dominus populo in parabolis et in proverbiis sit locutus, secreto autem apostolis dissolverit ea (Matth. x1, 15). Ex quo manifestum est et proverbiorum librum non, ut simplices arbitrantur, patentia habere præcepta, sed quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur, ita in cis divinum sensum altius perscrutandum. Post hæc addidit etiam causas naturasque rerum, et Dei dispositionem, et prudentiam, quare unumquodque, vel quo modo factum sit, se voluisse cognoscere.

VERS. 11. Verba sapientium ut stimuli, et quasi D clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. Ne videretur post legem Dei temerarius subito in præceptum erumpere, et sibi vindicare doctrinam, quod [Hier., quam] Moyses non tam sua sponte quam a Deo, jubente primum dehinc inspirante, susceperat, dicit sua verba vere esse sapientium, quæ in similitudinem stimulorum corrigant delinquentes, et pigros mortalium gressus aculeo pungente commoveant, sicque sint firmi, quasi [clavi] in altum solidumque defixi, nee auctoritate unius, sed consilio atque consensu magistrorum omnium proferantur; et ne contemneretur hominum scientia, ait, eam ab uno pastore con · cessam id est, cum plurimi doceant, tamen doctri

næ hujus auctor est Dominus. Simulque notandum A cibum autem, et potum, et delicias transeuntes præ

est quod dicantur verba sapientium pungere, non palpare, nec molli manu attrahere lasciviam, sed errantibus et (ut supra diximus) tardis, pœnitentiæ dolores et vulnus infligere. Si cujus igitur sermo non pungit, sed oblectationem facit audientibus, iste non est sermo sapientis. Verba sapientium ut stimuli, quoniam ad conversionem provocant delinquentem, et firmata sunt, et a consilio sanctorum data, atque ab uno pastore concessa, et solida radice fundata.

VERS. 12. His amplius, fili mi, ne requiras, faciendi plures libros nullus est finis, frequensque meditatio, carnis afflictio est. Exceptis his verbis quæ ab uno pastore sunt data, et a consilio atque consensu sapientium, nihil facias, nihil tibi vindices; majorum 446 sequere vestigia et ab eorum auctoritate ne discrepes, B alioquin quærenti multa, infinitus librorum numerus occurret, qui te pertrahat ad errorem et legentem frustra faciat laborare. Vel certe docet brevitatis studium, et sensum magis sectandum esse quam verba adversus philosophos et sæculi hujus rectores [Hier., doctores], qui suorum dogmatum falsitates conantur asserere varietate ac multitudine sermonum. Et contra, Scriptura divina brevi circulo coarctata est, et quantum dilatatur in sensibus, tantum in sermone constringitur, quod consummatum breviatumque sermonem faciat Dominus super terram, et verbum ejus juxta est in ore nostro et in corde nostro (Deut. xxx, 14). Hunc igitur sensum arbitror nunc præceptum, ne plures libri fiant : quidquid enim dixeris, si ad eum referatur qui in principio erat Verbum apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. 1, 1); unum volumen est, innumerabiles libri; una lex, unum Evangelium nominatur. Quod si diversa et discrepantia disputaveris, et curiositate nimia huc atque illuc animum adduxeris, et [Hier., etiam] in uno libro multi libri sunt, unde dictum est: Ex multiloquio non effugies peccatum (Prov. x, 19). Talibus igitur libris non est finis bonum enim et omnis veritas certo fine concluditur, malitia atque mendacium sine fine sunt; talis siquidem meditatio carnis est afflictio, id est carnalis sensus, ron spiritalis.

VERS. 13, 14. Finem loquendi omnes pariter audiamus : Deum time, et mandata ejus observa : hoc est omnis homo: et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum sit. Aiunt Hebræi, cum inter cætera scripta Salomonis quæ antiquata sunt nec in memoria duraverunt, et hic liber oblitterandus videretur, eo quod vanas assereret Dei creaturas, et totum esse pro nihilo;

a Animadverterit lector eruditus quod Alcuinus in hac sua Expositione commentarium S. Hieronymi in Ecclesiasten fere ad verbum descripserit et in sua transtulerit, raro vero admodum suis propriis luminibus usus fuerit. Sed hic mos fuit sui sæculi, quo studium saere Scripturæ, ut aliarum scientiarum, quidem reformari cœpit, nondum tamen ad eam perfectionem pervenit, ut viri docti, in sacris libris exponendis, propriæ scientiæ facile se permitterent,

C

D

ferret omnibus, ex uno capitulo meruisse auctoritatem ut in divinorum voluminum numero poneretur, quod totam disputationem suam, et omnem catalogum sub hac recapitulatione brevissima coarctaverit, et dixerit, omnem sermonum suorum auditum esse promptissimum, nec aliquid in se habere difficile, ut scilicet Deum timeamus, et ejus præcepta faciamus. Ad hoc enim esse hominem creatum ut, Creatorem suum intelligens, veneretur eum metu, et honore, et opere mandatorum. Siquidem cum judicii tempus advenerit, quidquid a nobis gestum est, stare sub judice, et ancipitem Domini exspectare sententiam, et unumquemque recipere pro opere suo, sive mali quid gesserit, sive boni, judicii æqu¡tate permansura in æternum a.

Albini in Ecclesiasten commentarioli finis.
EJUSDEM AD LECTOREM.
Iste liber vario sensus sermone patescit
Diversos hominum, quid cuinam placeat.
Quem tuus, o juvenis ! tanto moderamine sensus
Perlegat, Epicuri ne ruat in foveam.
Albinus Patrum gradiens per prata piorum,
Carperet ut flores, per pia rura sacros,
Fingere [F., Cingere] serta volens puerorum ce:-
[grua fronte,

Grandia quorum ætas pondera ferre nequit.
447 Has rogo litterulas nostri perdiscite nati,
Et tota æternos mente tenete dies.
Omnia fluxa fluunt seclorum gaudia longe,

Nec redeunt iterum, more fluentis aquæ.
Pectora nec nimium vanis incessite rebus,
Sed confirmate semper amore Dei.
Mors properat horis mox omnibus atque moments,
Ut rapiat nosmet, judicis ad faciem.
Quo constat nostris, certo discrimine, factis
Judicium cunctis, ut liber iste canit.
Quod timeat dives, pauper, juvenisque, senexque,
Tum recipit meritis præmia quisque suis,
Præmia perpetuis semper mansura diebus.

Mox bona quisque bonus, mox mala quisque malus: Impius in tenebras cum dæmone pellitur atras, Cum Christo regnat lucis in arce bonus. Accipite hæc animis paschalia munera lætis, Mittentis memores sitis, et ore pio. Hoc opus, hoc crudum rapuit portator ab igne, Ignivomo coctum nec bene sub camino. Vestra, precor, fili, pietas errata repurget, Dens illud putridus rodere nec valeat; Aut oculus nigro suffusus felle, per auras

Contendat patulas, spargere more suo.

sed doctrinis et expositionibus antiquorum Patrum in Ecclesia approbatorum magis insistere volebant, ut tali ratione omne periculum novitatis, quæ Ecclesiæ semper perniciosa fuit, evitarent. Cæterum doctissimus Vallarsius, Operum S. Hieronymi novissimus editor, tom. III, pag. 381, not., profitetur se commentarium hujus S. Patris in Ecclesiasten, cum hoc Alcuini ex integro contulisse, huicque meliores lectiones passim acceptas referri debere.

ORATIO SALOMONIS,

QUAM HABUIT IN DEDICATIONE TEMPLI (11 Par. vi, 14 seq.).

A rubigo, et afflixerit eum inimicus ejus portas obsidens, omnis plaga, universa infirmitas, cuncta devotio, et imprecatio, quæ acciderit omni homini de populo tuo Israel, si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac, tu exandies in cœlo, in loco habitationis tuæ, et repropitiaberis, et facies, ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor ejus, quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum, ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terræ, quan dedisti patribus nostris. Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israel, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum extentum ubique), cum venerit ergo, et oraverit in hoc loco, tu exaudies in cœlo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena, ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere sicut populus tuus Israel, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi. Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos, per viam, quocunque miscris eos, et orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, et contra domum quam ædificavi nomini tuo, tu exaudies in cœlo orationes eorum, et preces eorum, et facies judicium eorum. Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet), et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope, et egerint pœnitentiam in corde suo, in loco captivitatis, et conversi te deprecati fuerint in captivitate sua dicentes: Peccavimus, inique egimus, impie gessimus; et reversi fuerint ad te in universo corde suo, et tota anima sua, in terra inimicorum suorum ad quam captivi ducti fuerint, et oraverint te contra viam terræ suæ, quam dedisti

Domine Deus Israel, non est similis tui Deus in colo desuper, et super terram deorsum; qui custodis pactum et misericordiam servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo; qui custodisti servo tuo David, patri meo, quæ locutus es ei. Ore locutus es, et manibus perfecisti, ut hæc dies probat. Nunc igitur, Domine Deus Israel, conserva famulo tuo David patri meo quæ locutus es ei, dicens : Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel, ita tamen, si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me, sicut tu ambulasti in conspectu meo. Et nunc, Domine Deus Israel, firmentur B verba tua quæ locutus es servo tuo David patri meo. Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? Si enim cœlum et coli cœlorum te capere non possunt, quanto magis domus hæc, quam ædificavi? Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus. Audi hymnum et orationem, quam servus tuus orat coram te hodie, ut sint oculi tui aperti super domum hanc die ac nocte, super domum, de qua dixisti : Erit nomen meum ibi: ut exaudias orationem quam orat ad te servus tuus in loco isto, ut exaudias deprecationem servi tui, et populi tui Israel, quodcunque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in cœlo, et cum audieris, propitius eris. Si peccaverit homo in proximum suum, et habuerit aliquod juramentum quo teneatur astrictus, et venerit propter juramentum coram altari tuo in domum tuam, tu exaudies in cœlo, et facies, et judicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justificansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam. Si fugerit populus tuus Israel inimicos suos, quia peccaturus est tibi; et agentes pœnitentiam, et confitentes nonini tuo venerint, et adoraverint, et deprecati te fuerint in domo hac, exaudi in cœlo, et dimitte peccatum populi tui Israel, et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum. Si clausum fuerit cœlum, et non pluerit propter peccata eorum, et orantes in loco isto pœnitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam, exaudi eos in cœlo, et dimitte peccata servorum tuorum, et populi tui Israel, 448 et ostende eis viam bonam, per quam ambulent, et da pluviam super terram, quam dedisti populo tuo in possessio.em. Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptus aer, aut erugo, aut locusta, vel

C

patribus corum, et civitas, quam elegisti, et templi, quod ædificavi nomini tuo, exaudies in cœio, in firmamento solii tui orationes eorum, et preces eorum; et facies judicium eorum, et propitiaberis populo tuo, qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum quibus prævaricati sunt in te, et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis. Populus enim tuus est, et hæreditas tua, quos eduxisti de terra Ægypti, de medio D fornacis ferreæ, ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui, et populi tui Israel, et exaudies cos in universis pro quibus invocaverint te. Tu enim separasti eos tibi in hæreditatem de universis populis terræ, sicut locutus es per Moysen servum tuum, quando adduxisti Patres nostros de Egypto, Do

mine Deus.

449 OPUSCULUM QUINTUM.

INTERPRETATIONES NOMINUM HEBRAICORUM
PROGENITORUM DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI.

Ex cap. 1 Evangelii S. Matthæi.

MONITUM PRÆVIUM.

Præsens opusculum, in quo Alcuinus nomina He- A gnarus quam facilis sit error dum de vero auctore braica progenitorum Salvatoris nostri Jesu Christi, secundum triplicem sensum, litteralem, allegoricum, et moralem interpretatur, ex veteri cod. ms. bibliothecæ monasterii S. Emmerami, sæculo 1x haud inferiore, descripsimus, et nunc primo vulgamus.

De illius auctore versus qui eidem subjiciuntur, nos dubitare haud permittunt; Alcuinus enim, solito sibi more, ibi canit, nomen suum pandit, ac scriptum hocce regi, Carolo Magno utique, muneris loco offert. Nullus etiam dubito quin eamdem commentatiunculam præfixa, ut solebat, epistola dedicatoria, eidem regi inscripserit, quæ tamen in codice nostro desideratur, nec alibi uspiam comparuit.

cujusdam vetusti operis, debitis characteribus aptisve testimoniis destituti, sententia statuenda est. Quamvis igitur commentationem de nominibus Hebraicis patriarcharum, seu progenitorum Christi genuinis opusculis Alcuini accensendam esse sentiam quo minus tamen idem de reliquo, qui in eode codice sequitur, commentario statui possit, obstat primo, clausula ejusdem commentationis, seu carmen illi subjectum, quo insinuari videtur, totum Alcuini laborem illa interpretatione fuisse absolutum. Obstat secundo quod apud Balæum, centuria 11 Script. Britanniæ; et in Bibliotheca Menarsiana sola commentatio de Genealogia Christi, non vero integer aliquis commentarius in Evangelium Matthæi inter Alcuini opuscula recenseatur. Obstat tertio silentium tum ipsius Vitæ Alcuini scriptoris, tum virorum eruditorum qui in conquirendis vulgandisque opusculis Alcuini summam diligentiam impenderunt.

Concordat hoc scriptum cum homilia in Nativitate B. Mariæ Virginis, inter homilias æstivales Ven. Beda tom. VII Oper., edit. Basileensis anni 1563, pag. 183 (Patrologic tomo XCIV), et inter Opera Alcaini a Quercetano edita, pag. 1197, quod scriptores Hist. lit. Franciæ, tom. IV, pag. 341, inter B 450 At enim, ais, Alcuinum in totum Evange scripta Alcuino supposita rejecerunt, eo quod nullum illis pro Alcuino argumentum suppeteret, nondum viso carmine, nunc primum vulgando. Utrum vero similiter concordet cum illo opusculo quod Alcuinum de Genealogia humanitatis Christi scripsisse memorat Joan. Alberius Fabricius, lib. 1 Bibliothecæ Latina, pag. 136, decidi haud potest, donec hoc ipsum aliquando reperiatur, et prodeat ex Bibliotheca Menarsiana, uli pag. 157 recensetur.

Porro in laudato cod. ms. S. Emmerami Ratisbonæ, post illas nominum Hebraicorum interpretationes (interjecto tamen unius paginæ spatio vacuo) continuatur commentarius in integrum Evangelium S. Matthæi, hoc modo: Christi autem generatio sic erat. Sicut prædixit, deinceps dicturus erit. Cum esset disponsata [desponsata] mater Jesu Maria Joseph. Cur hic sponsum dicit, cum superius virum nominavit? Et quomodo dicitur vir, cum eam non cognovit ? Quia consuetudo est Scripturæ nominare sponsum virum, et sponsås mulieres appellari; sicut legimus in Geneseos de filiis Noc et uxores [Sic ms. Leg., uxoribus] eorum. Aliter: Cum esset disponsata. Cur Maria disponsata fuit? Quid necesse fuit ut disponsaretur? Pro duabus causis; ut Mariæ origo per virum Joseph ostenderetur; et ne discordaret a scriplura legis, quæ dicit, Nemo copuletur in conjugium, nisi in sua tribu, etc. Et ita porro per integrum Evangelium; quod opus Alcuino in præfato codice nostro, manu recentiori sæc. xv et in antiquiore catalogo bibliothecæ nostræ, anno 1300 confecto, aseribitur, his verbis: Albinus super Matthæum. Quapropter haud temere quispiam existimare posset, non has tantum, quas hic edimus, interpretationes, sed integrum quoque hunc commentarium genuinum esse Alcuini fetum. Et sane, quisnam alius breve solum hujus laboris initium ab Alcuino mutuare voluisset, et non potius idem quoque de suo addidisset? Stylus quoque a stylo Alcuini non abhorret, quamvis non ita elaboratus, comptus expolitusque sit, ut in commentariis suis in S. Joannis Evangelium: quod fortassis inde evenit quod Alcuinus eidem ultimam manum non adhibuerit, sed variis aliis laboribus, senio morbisque impeditus, imperfectum reliquerit. Nolim tamen de hac re judicium præcipitare, optime

C

D

lium sancti Matthæi commentatum fuisse, luculentum testimonium exstat sancti Anselmi Lucensis, qui in tractatu contra Guibertum antipapam ex lib. 11 Albini super Matthæum bina loca affert ad demonstrandum, inquit Canisius (Vet. Monument., edit. D. Basnagii, tom. III, part. I, pag. 389-491) facultates Ecclesiæ non esse in potestate regis aut Cæsaris. Scripsit igitur Alcuinus super Måtthæum; idemque opus, in plures libros divisum, adhuc exstabat ætate sancti Anselmi Lucensis, hoc est, ad finem sæc. xi. Et hoc quidem judicium est celeberrimorum scriptorum Hist. litt. Franc., tom. VI, pag. x. At enim viros alias doctissimos in hoc suo judicio fuisse deceptos, certissimum habeo. Primo namque prædicta loca Alcuini non reperiuntur in tractatu sancti Anselmi contra Guibertum, sed in collectaneis eidem tractatui subjectis, quæ num Anselmi Lucensis sint, dubitat ipse Canisius, lectorem his verbis monens: In ms. codice quo usi sumus subjiciebantur sequentes sententiæ ab ipso, ut videtur, Anselmo ex variis auctoribus collectæ. Secundo, loca illa, in illis collectaneis ex Alcuino allata, inte. gra ac verbo tenus leguntur libro 11 Commentarii ejusdem in Joannem, cap. 11, vers. 14-17. Hinc vero manifestum est ex incuria scriptoris eorumdem Collectaneorum exaratum fuisse: Albinus in lib. 11 super Matthæum, cum scribere debuisset : Albinus in lib. I super Joannem. Quapropter testimonium hocce, ex sancto Anselmo Lucensi allatum, nullius momenti est pro commentario quodam in Evangelium sancti Matthæi Alcuino vindicando. Nos ergo rem dubiam relinquentes ab eodem ex codice nostro edendo hic abstinemus; neque etiam eidem inter dubia nunc quidem locum dari volumus, donec ope alterius codicis, suo tempore fortassis reperiundi, a mendis plurimis, quæ sane lectoribus nauseam multoties moveant, purgatus, emendatior, quod optamus, prodire possit. Interea hoc loco non nisi interpretationes nominum progenitorum Christi ex laudato codice, cum additamentis et lectionibus variantibus prædictæ homiliæ de Nativitate B. Mariæ virginis, quæ textui, uncis conclusa, inseruimus, vel inter notas subjecimus.

LIBER GENERATIONIS JESU CHRISTI

FILII DAVID, FILII ABRAHAM, ETC.

[a Beatus Matthæus evangelista, dilectissimi, non A generis, et vasa ejus diripuit. In Juda confessio, qui immerito, inter cætera cœlestium secretorum animalia, facie hominis describitur: quia longe ab antiquis Patribus exordium Evangelii sumens, lucidius cæteris genealogiam Dominicæ humanitatis prænotavit. Sed sciendum est quia horum omnium nomina allegorici et moralis sensus pleniter in se contineant intellectus.]

INTERPRETATIO LITTERALIS.

[ocr errors]

Abraham, pater multarum [gentium]. Isaac, gaudium. Jacob, supplantator. Judas confessio [inter. pretatur]. Phares divisio. Zara, oriens. Esrom sagittam videns. Thamar, palma [dicitur]. Aram, electus. Aminadab, populus spontaneus. Naasson, augur fortis. Salmon, sensibilis [accipitur]. Booz, in ipso fortitudo. Raab, latitudo. Obed, serviens. Ruth, festinans [subauditur]. Jesse, incensum Edit., incen lium]. David, manu fortis, vel desiderabilis. Salomon, pacificus. Urias, lux mea Deus. Bersabee, filius juramenti [subintelligitur]. Roboam, latitudo populi. Abia, Pater Dominus. Asa, attollens. Josaphat, Dominus judicavit [exprimitur]. Joram, excelsus. Amasias, populus elevatus [Ed. om. Amasias, etc.]. Ozias, robustus Domini. Joathan, perfectus. Achaz, apprehensus [Beda, apprehendens] [dicitur]. Ezechias, fortis Dominus. Manasses, obliviosus. Amon, fidelis. Josia, salus Domini [interpretatur]. Jechonias, præparatio Domini. Salathiel, petitio mea Deus. Zorobabel, iste magister. Abiuth, pater meus iste [subauditur]. Eliachim, Dei resurrectio. Azor, adjutus. Sadoc, justus. Jochim [Leg. Achim], frater meus [subintelligitur]. Heliuth, Deus meus. Eleazar, Deus meus adjutor. Mathan, donum. Jacob subplantator [exprimitur]. Joseph, appositus, sive auctus. Maria, illuminatrix, sive stella maris. Jesus, Salvator. Christus, unctus [interpretatur].

451 INTERPRETATIO ALLEGORICA. Per hos enim [Edit., igitur] patriarchas Christus [Dominus Deus noster] veniebat in mundum; et horum omnium in seipso allegorice gerebat officium; et in horum interpretatione nominum nostram designare voluit salutem. In Abraham ille pater est omnium credentium, ad quem omnibus clamare licitum est, et dicere: Abba Pater (Rom. VIII, 15)! In Isaac gaudium omnium fidelium, de quo angelus cecinit: Ecce annuntio vobis gaudium magnum, quod erit omni populo (Luc. 11, 10). In Jacob supplantator, quia ipse subnervavit et contrivit diabolum vastatorem humani

a Ex homilia de Nativitate beatæ Mariæ virginis, apud ven. Bedam.

b Edit. In Booz fortitudo in ipso est, quia a nemine fortitudinem accepit, de quo dictum est: Do

B

C

D

:

ut

dixit [Edit., quia ipse dixit]: Confitebor tibi, Domine, Pater cæli et terræ (Matth. x1, 25). In Phares divisio, qui segregat oves ab hædis (Matth. xxv, 33), [id est, bonos a malis, electos a reprobis]. In Zara oriens ad nostram salutem, sicut dictum est: Timentibus nomen Domini orietur sol justitiæ [Edit., sicut scriptum est: Visitavit nos oriens ex alto] (Malach. iv, 2). In Esrom sagitta salutis Domini, sicut dictum est: Sagittæ potentis acutæ (Psal. cxix, 4). dite, ego vici mundum (Joan., xvi, 33)]. In Aram eleIn Thamar palma victoriæ, [sicut ipse dixit: Confictus, de quo Pater loquitur: Ecce puer meus, quem elegi, electus meus, dedi spiritum meum super eum.. sponte posuit animam suam pro salute nostra, (Isai. XLII, 1). In Aminadab populus spontaneus, quia nos efficeret sibi populum spontaneum, Deoque acceptabilem. In Naasson augur, id est, propheta, fortis, cum dicit: Cum venerit Filius hominis in majestate sua; tunc sedebit in sede majestatis sur (Matth. xxv, 31), ut judicet orbem in æquitate. In Salmone sensibilis, id est intellectualis, [de quo scriptum est : Ipse autem, ut vidit cogitationes eorum (Luc. x1, 17), et iterum Dominus novit cogitationes hominum (Psal. XCIII, 11). Et Scrutans corda, et renes Deus (Psal. VII, 10)]. Qui dixit Judæis : Quid cogitatis in cordibus vestris (Luc. v, 22); qui præterita et futura, ut præsentia agnoscit. In Booz robur virtutis ejus exprimitur, ut ait : Omnia traham ad meipsum (Joan. XII, 22) b. In Raab latitudo imperii in Ecclesia designatur. In Obeth serviens, quia non venit ministrari, sed ministrare, sicut Apostolus dixit: Formam servi accipiens. In Ruth festinans ad salutem. nostram [qui festinanter vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, dicens in Evangelio: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum (Matth. iv, 17) ]. In Jesse incensum [Edit., incendium] agnoscitur, qui ait: Ignem veni mittere in terram [et quid volo, nisi ut ardeat (Luc. XII, 49)]? Et item Joannes dixit de eo: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Matth. 111, 14). In David desiderabilis, quia dictum est: Speciosus forma præ filiis hominum (Psal. XLIV, 5). [In eodem manu fortis, quando flagellum de funiculis in manu tenens, immensam vendentium et ementium multitudinem ejecit de templo (Joan. 11, 15)]. Item fortis bellator, dum diabolum vincebat, et humiliavit [Edit., vicit et contrivit] calumniatorem nostrum. In Salomone pacificus, sicut dixit : Pacem meam do vobis, pacem

minus fortis et potens; Dominus potens in prælio (Psa!. XXIII, 8). >

Euit. In Raab latitudo potentiæ ejus exprimi tur, quem totus non capit. orbis, et cujus regni nous erit finis..

« PoprzedniaDalej »