Obrazy na stronie
PDF
ePub

genda erunt, cum de exsilio ad patriam redierint. A officio capitis. Quod vero super altarc aureum in

CAPUT VIII.

VERS. 1.Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in cœlo quasi media hora. Cœlum, ut frequenter diximus, Ecclesia vocatur, quæ dum a frequentia rerum corporalium per quædam membra sua secessum intimæ contemplationis petit, quasi silentium Deo parat; quod quia in hac vita non potest esse perfectum, quasi media hora dicitur factum. Et nota quia ibi recapitulationem finivit ubi ait: Post hæc vidi turbam magnam, nunc autem septimo sigillo concludit narrationem. (VERS. 2, 3.) Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei, et datæ sunt illis septem tubæ. Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum. Hoc loco narrationis ordinem præposterat, et interdicit; sicut enim sequentia demonstrabunt, prius ille cum thuribulo veniens ante altare stetit, quam septem tuhas acceperint. Interdicit vero, quia antequam de illis finisset, hunc cum thuribulo medium interseruit. Quid itaque in septem angelis intelligimus nisi sanclam Ecclesiam in suis prædicatoribus, qui sunt æternæ vitæ annuntiatores? Recte etiam septem dicuntur, quia septiformi Spiritu replentur, vel quia universitati credentium præponuntur. In conspectu autem Dei stare perhibentur, qui terrenis cupidiLatibus calcatis divinæ contemplationi inhærent. Quid autem per septem eorum tubas, nisi perfecta Veteris ac Novi Testamenti prædicatio declaratur? juxta illud: Quasi tuba exalta vocem tuam (Isa. LVIII, 1). In eo autem quod sacerdotis officium est altari assistere, et aptatum aromatibus thymiama cremare, agnoscimus quia angelus iste mediator est Dei et hominum, septem angelorum angelus, et ut ita dixerimus septeni sacerdotum pontifex; de quo propheta: Magni consi'ii angelus (Isa. 1x, 6, sec. LXX). Unde aperte colligimus prius hunc venisse, quam sèptem angelos tubas accepisse. Per altare vero electi designantur, in quibus spiritale sacrificium celebratur. Venit ergo angelus per carnem, stetit per divinitatem. Quid quoque per thuribulum nisi humanitas Christi? Et apte aureum dicitur, quia caro a verbo Dei suscepta una cum eo est sapientia, qua dicitur : Accipite sapientiam sicut aurum (Prov. XVI, 16). Potest per thuribulum, quo cremantur aromata, Ecclesia figurari, quæ igne divini amoris succensa quotidie dicit: Dirigatur oratio mea sicut 'incensum, et cætera. (Psal. CXL, 2.) Recte autem singulariter de Christo subjungitur :

de

Et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum super altare aureum, quod est ante thronum ; (VERS. 4) et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo. Sicut fumus ex crematis aroinatibus egreditur, sic virtus compunctionis gignitur ex studio orationis. Sed ut Deo fiant accepta, angelo dantur incensa, id est Redemptori nostro committuntur orationum studia Nec omnino ad Deum potest loqui corpus, nisi

B

C

D

censa offeruntur, ostendit quia non alibi, nisi in corpore Christi, quod totum divini verbi sapientia resplendet, orationum sacrificium ab eo accipitur. Et nota quia thronus, et ante thronum altare, non duas, sed unam Ecclesiam significent; sicut arca Noe, et octo animæ in ea. (VERS. 5.) Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram. Tunc angelus thuribulum accepit, cum Dominus sibi intra uterum Virginis humanam naturam conjunxit; sive de corpore intelligamus, cum primum in Judæa discipulos elegit. Cum autem et angelus, et thuribulum, et altare, unum sint corpus, quia thuribulum de igne altaris dicitur impletum, intelligendum est quasi diceret: Et caput, et corpus non alieno, nisi proprio igne succensum est, id est Spiritu sancto. Misit autem in terram, id est, in hanc gentilitatem perduxit; unde apte subditur et facta sunt tonitrua, et voces, id est prædicationum terrores: et fulgura, hoc est miraculorum signa et terræmotus, id est persecutiones. (VERS. 6.) Et septem angeli præparaverunt se ut tuba canerent. Quid est sanctos doctores ad canendum se præparare, nisi divina eloquia scrutari, ut sciant quid, cui et qualiter loqui debeant? Admonendus itaque lector est ut in sequentibus non plus septem, quam unum angelum intelligat; sed semper in singulis septem cognoscat, cum propter figuratas locutionum causas, quæ non possunt sub uno narrari, in septem distinctos inveniat.

VERS. 7.-Et primus angelus tuba cecinit, et facta est grando et ignis mistus sanguine, et missus est in terram, et tertia pars arborum combusta est, et omne fenum viride combustum est. Per grandinem ira omnipotentis Dei exprimitur, juxta illud: Ira Domini sicut grando descendens. Per ignem zelus vel odium designatur; et recte mistus sanguine dicitur, quia juxta Joannis vocem: Qui odit fratrem suum homicida est (I Joan. 1, 15). Ab hoc igne non posse comburi Ecclesiam Dominus per Isaiam pollicetur dicens : Cum ambulaveris per ignem, non combureris, et flamma non ardebit in te (Isa. XLIII, 2). Notandum autem quia cum tertiam partein deperisse dicit, non duas partes in electis remansisse existimare debemus, contra illud Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. xx, 16). Non enim ad qualitatem litteræ, sed ad quantitatem figuræ pertinere videtur numerus iste; quod ipsa immutatio demonstrat, quæ uno loco duas tertias, altero tres, alio unam tertiam in reproborum sortem venisse narrat: et quidem superius in quatuor partes distinxit totum diaboli corpus, nunc in duobus tertiis, post in tribus, deinde in una; sed non est una tertia minor a duabus vel tribus. Nam cum in quatuor partes distinguit diaboli corpus, unam vult intelligi in Ecclesia, in falsis fratribus, et tres foris, id est hæreticos, Judæos et paganos. Cum vero totum corpus in tribus tertiis describit, una intus intelligenda est in pravis fidelibus simplex, altera foris in Judæis atque hæreticis duplex, tertia foris in

intelligendus est, quo prius de supernis sedibus cjectus est; sed quo angelo canente, id est Ecclesia prædicante, ab electis exclusus est. Nam cœlum est Ecclesia, quam Dominus præsidendo inhabitat. Et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum ; hoc est in humanam naturam, quæ ab ortu suo carnalium voluptatum undis præterfluens decurrit ad mortem. (VERS. 11.) Et nomen stellæ dicitur Absinthius. Quia a veritatis dulcedine diabolus resiliens in amaritudinem mendacii commutatus est, jure alsinthii vocabulum sortitus est. Et quia malorum exemplis plurimi pereunt, apte subjungitur : Et multi hominum mortui sunt ex aquis, quoniam amaræ factæ sunt. Quasi enim ex amaris aquis moriuntur

gentibus et ipsa simplex. Cum vero unam corporis A facula propter malitiæ fervorem. Casus iste non ille partem eodem ternario tertiatoque numero figurat, duas omnino ex tribus tertiis partes constituens, et occultos simul, et apertos intelligi vult hæreticos. Restat una tertia intus et foris, que omnium in se retinet formas. Cum vero in duabus tertiis, unam simplicem vult intelligi intus in malis Christianis ; alteram triplicem foris in Judæis, hæreticis atque paganis. Et sciendum quia hoc est terra quod arbores, id est malorum summa in duabus tertiis comprehensa, quarum una simplex, altera triplex est : terra enim sunt peccatores, quia terrena quærentes; et arbores quia instabilitate nutantes, de quibus per Judam dicitur : Hi sunt arbores autumnales, înfructuosæ, eradicatæ, bis mortuæ (Jud., 12). Missa itaque grandine, et igne cum sanguine, duæ tertix B homines, cum perversorum dogmatibus, vel opecomburuntur; una illibata servatur, quia exaggerante ira superni judicis, societas antiqui hostis dum prædicatione sanctorum non colligitur, odii sui flammis succenditur. Congregatio vero Christi ipso malorum odio exercetur, sed non consumitur. Quod autem subditur: Omne fenum viride combustum est, repetitio sententiae videtur. In duabus scilicet tertiis omne fenum viride combustum est, id est memorata malorum pars odii sui flammis consumpta. Viriditas enim feni hoc loco propter illecebras ponitur carnis; Juxta illud: Omnis caro fenum, et reliqua. (Isa. XL, 6.) Unde contra turbæ, quæ a Domino pascuntur, super fenum sedere memorantur; id est voluptates carnis premendo subigere.

VERS. 8. Et secundus angelus tuba cecinit, et tanquam mons magnus igne ardens missus est in mare. Et facta est tertia pars maris sanguis, (VERs. 9) et mortua est in eo tertia pars creaturæ, quæ habent animas, et tertia pars navium interiit. Mons magnus diabolus dicitur, sive quia similis illi esse voluit, de quo dicitur: Erit in novissimis diebus præparatus mons (Isa. 11, 2); sive quia in novissimo extolletur supra onne quod dicitur, aut quod colitur Deus. Ardens autem, quia malitia sua atque invidia torquetur, quia angelo tuba canente, id est Ecclesia prædicante a sanclis ejectus, in nare, hoc est in incredulos, mittitur; non quo in eis ante non erat, sed quia ab istis ejectus, amplius illis incipit dominari. Videtur autem in una tertia, quæ in sanguinem versa est, genus mortis quo duæ tertiæ intereunt figurari; ut in una mors, in duabus numerus morientium assignetur. Aqua in sanguinem versa, sapientia carnalis est, quæ animas occidit: unde Apostolus: Sapere secundum carnem mors est (Rom. viii, 6); quæ sapientia, et malam credulitatem, et pravam operationem significat. Nam pro pravo dogmate dicitur: Littera occidit (II Cor. 1, 6); pro pravo opere: Libera me de sanguinibus (Psal. L, 16).

[blocks in formation]

C

D

rationum exemplis carnales illecti spiritaliter pe

reunt.

VERS. 12. Et quartus angelus tuba cecinit, et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunæ, et tertia pars stellarum, ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et nox similiter. Per solem, et lunam, et stellas Ecclesia figuratur, quorum obscuritas proprie ad hæreticorum perfidiam refertur. Et quamvis duæ partes sint ex tribus tertiis confectæ, una scilicet diei per solem, altera noctis per lunam atque stellas; unam tamen duæ faciunt, aut una in duabus subdividitur. Ad hoc scilicet ut apertum ejus errorem per diem, et occultum designet per noctem; publicas videlicet hæreticorum conflictationes, et obstrusas machinationes. Ideo autem non dicitur, percussa est tertia pars et obscurata, sed percussa ut obscuraretur congruo tempore, quia tunc veraciter obscurantur hæretici, cum aperte ab Ecclesia separantur. Nam prius quasi occulte vulnerantur. Percutiuntur autem ex lumine fidei et divini verbi claritate. Quæ perditio non ad Deum redi · genda est, sed sic intelligenda, sicut de indurato corde Pharaonis. (VERS. 13.) Et vidi, et audivi vocem unius aquilæ volantis per medium cœlum, el dicentis voce magna: Væ, væ, væ habitantibus terram. De cæteris vocibus tubarum trium angelorum, qui erant tuba canituri, tam Joannes, quam aquila, quamque angeli, Ecclesix figuram gerunt: quæ bene una aquila dicitur, quia in unitate fidei consistit, et calcatis terrenis voluptatibus ad cœlestia sublevatur. Ipsa ergo in Joanne se ipsam videt. Ipsa in aquila volat; ipsa in tribus angelis postremo tempore mala ventura denuntiat. Et nota quia in spiritali visione hoc est videre quod audire. In eo autem quod non de præcedentibus vocibus, sed sequentium angelorum dicitur lugere, ostenditur Ecclesia venturas plagas diverse calamitatis diversis temporibus lugere et prædicare; lugere scilicet in aquila, prædicare in angelis. Per medium itaque cœlum volare dicitur, quia hinc inde orbem terrarum possidet, cujus prædicatio idcirco vox magna vocatur, quia in toto mundo personuit.

A res autem robusti, et inter tentationum ventos quadam stabilitate radicati. Quid hoc omne viride, vel omnem arborem locustæ lædere prohibentur? A toto pars intelligenda est, quæ ab illa læsione servatur. Homines itaque signum Dei in frontibus non habentes, sunt qui ea fide quæ per dilectionem operatur, non pollent. (VERS. 5.) Et datum est illis ne occiderent eos, sed ut cruciarent adhuc mensibus quinque. Si reprobi sunt qui signum non habent, quomodo ab eorum interfectione locustæ prohibentur? An forte qui signum Dei non habent, vivunt? Quapropter ad superiorem sententiam fit subauditio. Dicatur ergo : Datum est eis ne occiderent eos, sed ut cruciarentur mensibus quinque; id est ut hæretici non possint signatos decipere; sed cruciando in præsenti vita probare, quæ quinque sensibus corporis regitur, quibus apte congruit quod sequitur :

B

CAPUT IX. VERS. 1, 2.Et quintus angelus tuba cecinit, et vidi stellam cecidisse de cœlo in terram, et data est illi clavis putei abyssi : et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnæ. Quid utem per angelum et stellam designatur, jam dictum est. Per abyssum iniquorum corda signantur errorum tenebris obscurata: per puteum abyssi, prædicatores errorum debent intelligi. Si enim os abyssi puteus est, recte illi signantur per puteum, per quos malorum iniquitas venena sui cordis effundit. Per clavem putei potestas temporalis exprimitur, qua antiquus adversarius ad perversa dogmata reproborum ora resolvit; quæ dogmata recte fumo comparantur, quia lumen veritatis sibi in caliginem vertunt, et claritatem fidei etiam in aliis obscurare videntur. Fornax autem magna, Antichristi est persecutio, de qua fumus egreditur, id est perversa doctrina, quæ pereuntium animas in caliginem vertat. Sed quomodo fumus iste similis dicitur fumo fornacis magnæ? cum Dominus de illa tribulatione dicat : Erit tunc tribulatio magna, et reliqua (Matth. xxiv, 21). Sciendum ergo quia non propter tormenta vel falsa dogmata immanior omnibus illa dicitur, in quibus ista similis est, sed propter miraculorum signa per que magis decipiet. Et obscuratus est sol et aer de fumo putei. Ecce quintus angelus jam factum dicit in sole et acre, quod quartus in sole, luna et stellis futurum prædixerat. (VERS. 3.) Et de fumo exierunt locustæ in terram. Digne per locustas hæretici designantur. Sicut enim ille nec perfecte ut aves volantes, nec gradatim passibus pergentes, sed saltus dantes terræ sata videntur corrodere; sic isti nec plena scientiæ volatum, nec perfectæ operationis gressum habentes, sed solis elationum saltibus moti, inaudita prædicando pravorum animas necant. De fumo igitur locustæ excunt, cum ex hæreticis hæretici nascuntur.

Et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terræ. Potestas scorpionum in cauda est extrema corporis. Sic temporalitas a semetipsa deficiens a tergo relinquitur; quasi enim retro est omne quod transit, ante vero quod permanet. Locuste ergo ut scorpiones terræ nocendi potestatem accipiunt, quia hæretici temporalibus fulti potestatibus, per ea tantum quæ retro sunt nocent. (VERS. 4.) Et præceptum est illis ne læderent senum terræ, neque omne viride, neque omnem arborem, nisi tantum homines qui non habent signum Dei in frontibus suis. Superior sensus repetitur, ubi angelus ab ortu solis ascendens, quatuor angelis qui nunc in locustis intelliguntur præcepit, ne nocerent terræ, et mari, neque arboribus. Nam per fenum, quod non hominum, sed animalium cibus est, parvuli in Christo designantur, de qualibus Apostolus: Animalis homo non percipit ea quæ sunt spiritus Dei (I Сor, 1, 14). Per virentia vero, ex quibus plurima in victum hominum solent, in fide proficientes, et ad paradisi virentia desideranda quodammodo aptiores. Per arbo

C

Et cruciatus eorum, ut cruciatus scorpii cum percutit hominem. Ut videlicet electi posteriora contemnentes, et ad ea quæ ante sunt semetipsos extendenles, ex eo ab aliis affligi credantur, quod ipsi per contemplum sæculi respuisse videntur ; id est vel potestate sæculari vel malæ credulitatis errore. (Vers. 6.) Et in diebus illis quærent homines mortem, et non invenient, cupient mori, et fugiet mors ab eis. Dies isti ab adventu Domini usque ad finem sæculi decurrunt. Mortem quippe electi quærunt, cum secreta conversatione Deo inhærere cupiunt : sed fugit mors ab eis, quia eos aut regiminis insolubile vinculum, aut inferioris gradus astringit. (VERS. 7.) Et similitadines locustarum, similes equis paratis in prælium, et super capita eorum tanquam coronæ similes auro. Propter velocem discursum, recte hæretici in equis exprimuntur. Parati autem sunt in prælium adversus eos de quibus in Habacuc dicitur: Misisti in mare equos tuos turbantes aquas multas (Habac. 1, 15). Sed quia Domino favente non superant, ideo non coronas, sed quasi coronas habere dicuntur. Ac si diceretur: Nec coronæ nec ex auro, sed quoddam falsitatis figmentum erant. Et facies earum sicut facies hominum, (VERS. 8) et habebant capillos mulierum. Facies locustarum similis faciei humane, simulatio est rationis. Capilli vero mulierum, sunt effeminati mores hæreticorum. Aliter, per facies hominum, D viri; per capillos mulierum, ipse sexus potest intelligi. Nam et feminarum favor hæreticis fuit. Et dentes earum ut leonum erant. Dentes leonum naturalem solent afferre pudorem, in quibus hæreticorum fetor ostenditur. Quod autem sequitur: (VERS. 9) Et habebant loricas sicut loricas ferreas; obfirmata contra veritatem et dura ipsorum corda demonstrat, ne sagitta veritatis penetrentur. Et vox alarum sicut curruum, vox equorum multorum currentium in bellum. Per alas lecustarum, elatam hæreticorum scientiam intelligimus, quarum vox bene curruum multorum equorum et simul in bellum currentium similis esse dicitur et dogmatibus hæretici semetipsos dividunt, et uniti contra Ecclesiam dimicant. (VERS. 10.) Et habebant caudas similes scorpionum, et aculei in cau

COMMENT. IN APOCAL.

[ocr errors]

dis earum. Potestas earum nocere hominibus mensibus A nisi tuo judicio, quod in capite constat, quodque pro quinque. De caudis scorpionum jam dictum est. Et te et in te clamat: Data est mihi omnis potestas in nota quod Apostolus aculeum peccatum dicit. De cœlo et in terra (Matth. xxvi, 18). quinque mensibus in superiori jam dictum est. Sed illic de bonis, hic de malis dicit, quia illos cruciant, sed non occidunt; istos autem non cruciant, sed nocendo perimunt, aut doctrina perversa, aut temporali potentia. (VERS. 11.) Et habebant super se regem ungelum abyssi, cui nomen Hebraice Abbaddon, Græce Apollyon, et Latine nomen habet Exterminans. Antiquus hostis non adeo perversorum rex dicitur, quia creavit, aut regit, sed quia Deo juste permittente tyrannidem dominationis exercet. Et nota quia, ut jam dictum est, ipsi sunt abyssus. Igitur quia fallaciter sibi Christi nomen per damnatum hominem nititur usurpare, propterea trium linguarum voca- B bulis profertur, quibus [Cod., quarum] Redemptoris nomen a Pilato expressum in titulo fuisse evangelica testatur auctoritas. Sed quia beatus Hieronymus in Hebræorum nominum interpretatione non Abbaddon, sed Labbaddon dicit, constat quia scriptorum vitio primam litteram amisit, et apte diabolus exterminans dicitur, quia multi per eum ab electorum termino eliminantur, et ad perpetuæ mortis exsilium deducuntur.

VERS. 15. Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, mensem et annum, ul occiderent tertiam partem hominum. Horum angelorum solutio novissimæ persecutionis initium designat. Parati dicit, quia diabolus semper defectum exspectat bonorum. In hora, die, mense et anno, quatuor tempora, id est triennium, et sex menses, quibus illa persecutio crassabit, per metalemsin intelligimus. Tertia pars hominum, quæ occidi narratur, in prælatis et subditis; id est in suasoribus ct suasis constat, quia mortui mortuos occident. (Vers. 16.) Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia audivi numerum eorum. Hic numerus sic ad errorum prædicatores specialiter refertur, ut tamen seductæ plebes in seductoribus intelligantur, qui contra electorum numerum veniens duplex simul et bis millies multiplicatus ostenditur. Nam de elec:is dicitur, Currus Dei decem millia (Psal. LXVII, de istis vero, vicies millies dena millia. Duplex itaque est, quia ex malignis spiritibus et reprobis hominibus constat. Restat ergo ut contra geminum malum dimicet simplex bonum. (VERS. 17.) Et ita vidi equos in visione, et qui sedebant super eos habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas. Equi isti, id est errorum prædicatores, in quibus et seducti intelliguntur, sessores dæmones habent, non ad regimen, sed ad præcipitium. Loricarum nomine C impiorum tormenta figurantur dura, et nulla prece evacuanda. Hyacinthinas autem fumeas debemus intelligere, ex igne enim fumus egreditur. Hoc etiam ipse color hyacinthinus indicat, qui speciem aeris

VERS. 12. Væ unum abiit. Id est narratione præcessit, vel in operatione præteriti temporis impletum est. Ecce veniunt duo væ post hæc, id est narratione, vel opere in futuro implenda. (VERS. 13.) Post hæc et sextus angelus tuba cecinit, et audivi vocem unius ex cornibus altaris aurei quod est ante oculos Dei (VERS. 14) dicentem sexto angelo, qui habebat tubam: Solve quatuor angelos qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. Altare Ecclesia est; aureum vero, quia superna sapientia illustratur. Et nota quia ante Dei oculos est altare, quoniam oculi Domini super justos. Cornua altaris sunt sancti prædicatores. Per unum vero cornu princeps intelligitur prædicatorum, id est Christus. Hic dicit sexto angelo tuba canenti, id est Ecclesiæ prædicat ut solvat quatuor angelos, quia potestatem ei ligandi et solvendi et in cœlis et in terra tribuit; secundum illud: Quæcunque ligaveris (Matth. xvi, 19), et cœtera. In quatuor autem angelis universum reprolorum corpus cognoscimus, quod ex malignis spiritibus D et pravis hominibus constat; natura quidem discretum, sed iniquitate conjunctum. Quaternarius enim pro universitate poni solet; unde in fine sæculi a quatuor cœli ventis electi per angelos assumi perhibentur. Per Euphraten, qui in mala significatione poni solet, designatur mundani regni potentia, Christo Ecclesiæque contraria: in qua ideo antiquus hostis cum corpore suo alligatus dicitur, quia quantum nocere vult non permittitur. Dicatur ergo; Solve quatuor angelos qui alligati sunt in flumine magno Euphrate; ac si Ecclesiæ diceretur; Et in angelis homines, et in hominibus angelos solve. Et attende quantum persecutionis angustias æquanimiter ferre debeas, quas adversarii inferre non valent,

tenet.

18);

Et capita equorum erant ut capita leonum. Capita equorum auctores errorum, qui et fortes sunt ad conterendos infirmos, et fetoribus pleni. Unde rece subditur et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur. (VERS. 18.) Ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum, de igne, et fumo, et sulphure, quæ procedebant de ore ipsorum. Scilicet quia ma lorum prædicatio suis sequacibus æterna supplicia præparat, quæ per eam tropice figurantur; ab eo quod procurat, illud quod procuratur. (VERS. 19.) Potestas equorum in ore eorum est, et in caudis eorum. In ore, doctorum scientia; in cauda vero postponenda, temporalis potentia designatur. In ore ergo et in cauda potestas eorum est, quia perversa suadendo prædicant; sed temporalibus potestatibus fulti, per ea quæ retro sunt exaltantur. Nam caudæ eorum similes serpentibus, habentes capita, et his nocent. Hic e contrario per caudas, iniqui doctores; per capita vero, ipsa sæcularis potentia designatur. Et apte falsi prædicatores similes serpentibus, quia illius voce mala suadent, cujus sibilo delectata est Eva. Et quia potentium favore fulti multos violenter ad illicita pertrahunt, recte capita habere dicuntur, quæ juxta aliam interpretationem capita draconum vocantur.

Et ut ostenderet gentiles etiam ad hoc corpus per- A neque videre possunt, neque audire, neque ambulare. tinere, subjunxit: (VERS. 20) Et cæteri homines, qui non sunt, neque pœnitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent dæmonia, et simulacra aurea et argentea et ærea et lapidea et lignea, quæ

CAPUT X.

(VERS. 21.) Et non egerunt pœnitentiam ab homicidiis suis, neque a fornicatione sua, neque a furtis suis. Ac si diceretur: et hi tales ad supradictum numerum pertinere videntur.

LIBER QUINTUS,

Cum per cæteras prophetias quam multa quæ mediatori nostro conveniant in terrenis rebus, et pauca in cœlestibus reperiamus, Joannes in hac adventum ejus sæpius per angelum designavit. Ut quid? nisi ut uberiorem aliis hanc prophetiam ostendat. Unde nunc dicitur: (VERS. 1) Et audivi alium angelum fortem descendentem de cœlo amictum nube. Et jure angelus dicitur, quia æternæ vitæ novus hominibus nuntius apparuit, de quo legimus: Magni consilii angelus fortis autem, quia aerias potestates moriendo vicisse probatur; unde est illud: Dominus potens in prælio (Psal. xx11, 8). Quod dicit alium non est rei diversitas, sed consuetudo recapitulationis, alium angelum vidit, quia aliam visionem repetivit. Nube amictus apparuit angelus, quia carne indutus inter homines visus est Dominus; cujus de cœlis descensio, ipsa carnis assumptio. Et iris erat in capite ejus. Caput Christi, ut dicit Apostolus, ipsa est divinitas. Iris autem arcus vocatur, per quam mundi reconciliatio, quæ per incarnati Verbi dispensationem facta est, figuratur; cujus mysterium supra dictum est. Et nota quod descripto novissimo certamine, ac prætermisso septimo sigillo, sub quo et finis consummationis, et Domini secundus speratur adventus, ad initium incarnationis Christi, unde modo dictum est, redit, et prædicationem ejus describit. Hac narratione finita, ad ea quæ paulisper omiserat redit. Meminerimus autem cum hanc narrationem ad finem usque perduxerit, debere finem ordini conciso subjungi; locus enim ille, quo in sequentibus dicitur væ secundum abiit, ad hunc subauditionem habet, quo præcedentis libri termino de nequissimorum equorum ac gentium perditione tractavimus. Et nota quia in hac narratione non solite agens, ambas narrationes non uno fine, sed duobus determiuat, quia et ordinem prætermissum, et recapitulationem singillatim distinguit, sicut post paululum apparebit

Et facies ejus sicut sol. Facies angeli incarnatio est Christi, qua a mortalibus est cognitus; de qua Psalmista: Ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 4). Hæc facies soli non propter claritatem, qua incomparabiliter major est, comparatur, sed quia ut sol ortum habuit nascendo, occasum moriendo, et rursus ortum resurgendo. Unde Salomon: Oritur sol et occidit, et cætera. (Eccle. 1, 5.) Possunt et sancti per faciem intelligi. Et pes ejus tanquam columna ignis. Pedes angeli sunt prædicatores, quibus incarnata Dei

sapientia totum mundum ut ita dixerim perambulavit; qui bene columnæ et igni comparantur, quoniam et superpositum ædificium ecclesiæ portant, et Spiritu sancto accensi auditorum corda ad amorem Dei prædicando inflammant. (VERS. 2.) Et habebat in manu libellum apertum. Manus angeli operatio est nostræ salutis, id est incarnatio Christi. Libellus apertus declarata B gratia est Novi Testamenti. Et nota quia nisi prius facies angeli refulsisset, libellum apertum in manu non teneret, quia in ejus dispensatione omnis Scripturarum summa revelata est. Et posuit pedem suum dexterum super mare, sinistrum vero super terram. Hac sententia distinctio prædicatorum ac temporum ostenditur: quasi pes dexter fortiores sunt, quos nec prospera levant, nec adversa dejiciunt, dicentes: Sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus (Psal. cxxxVIII, 12). Hi super mare ponuntur, id est ad perferendas malorum persecutiones. Sinister vero pes, minoris virtutis sunt, qui dum pacis tempore mittuntur, quasi in terræ soliditate ponuntur. Sicut enim rex contra fortiores dirigit, ita et Christus.

C

D

VERS. 3. Et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Sicut leonis clamor timorem incutit bestiis, sic Christus per sanctos prædicatores minando timorem incutit bestialibus hominibus: juxta illud: Leo rugit, quis non timebit (Amos 111, 8)? Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. Hoc significant septem tonitrua, quod vox leonis, id est verbi prædicationem; ut illud: Vex tonitrui tui in rota (Psal. LXXVI, 19). Et nota quia post leonis vocem, locuta dicuntur tonitrua, quia quod Dominus docuit, hoc etiam Spiritus septiformis docuit apostolos prædicare: unde Filii tonitrui dicuntur. Suas autem voces locuta sunt, quia ron Judæorum fabulas, non philosophorum nænias sancta doctrina in suis dogmatibus recipit. Sed valde nobis perplexa quæstio generatur in eo quod subditur: (VERS. 4) Et quæ locuta sunt septem tonitrua scripturus eram, el audivi vocem de cœlo dicentem: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere. Si enim sancta prædicatio scripta non fuisset, ad nos unde venisset? Videtur ergo hoc loco quamdam descriptionem intelligi debere. Nam sciendum quia ideo aliquid nos sub sigillo claudimus ne cunctis pateat, sed congruo tempore quibus credimus solvatur; quod autem palam scribimus, ad cunctorum notitiam deducimus. Jubemur ergo eloquiorum Dei sacramenta non omnibus indiscrete propalare; sed ad mensuram, et quasi de sub sigillo, prout idoneos ad accipiendum vide

« PoprzedniaDalej »