Obrazy na stronie
PDF
ePub

enim mutabitur, quodammodo evanescit, et non est quod erat. Idcirco ad comparationem Creatoris omnis creatura vanitas dici potest, et quidquid in hoc circulo continetur, pro nihilo computari in comparatione æternæ majestatis.

juvenis, in adolescentia tua. Et paulo post subditur : A et semper idem est quod est, et non aliud. Quod Adolescentia enim et voluptas, vana sunt. Qui dum hoc postmodum vanum esse redarguit, quod prius admonuisse videbatur, palam [Ms., patenter] indicat quia illa quasi ex desiderio carnali verba 413 intulit, hæc vero ex judicii veritate subjunxit. Sicut ergo delectationem prius carnalium exprimens, curis postpositis denuntiat bonum esse manducare et bibere, quod tamen postmodum ex judicii ratione reprehendit, cum esse melius dicit ad domum luctus ire quam ad domum convivii: et sicut lætari debere juvenem in adolescentia sua, quasi ex deliberatione carnalium, proponit, et tamen postmodum per definitionem sententiæ adolescentiam et voluptatem vana esse redarguit. Similiter et concionator iste, diversas cogitationum tentationes exponens, alio ait in loco, B et quos videras, non vides; incipiesque videre eos

cum dicit: Unus interitus [est] hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur : similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumentis amplius (Eccle. 111, 10). Qui tamen ex definitione rationis suam postmodum sententiam protulit, dicens : Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper? Nisi ut pergat illuc, ubi est vita (Eccle. vi, 8)? Qui igitur dixit: Nihil habet homo jumentis amplius, ipse rursum definivit quod habeat aliquid sapiens non solum amplius a jumento, sed etiam ab homine stulto, videlicet ut pergat illuc ubi est [Ms., erit] vita. Quibus verbis primum indicat quia hic hominum vita non est, quam esse alibi testatur. Habet ergo homo [hoc] amplius jumentis quod illa post mortem non vivunt, hic vero tunc vivere inchoat, cum per mortem carnis hanc visibilem vitam consummat. Qui etiam longe inferius dicit : Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erit apud inferos, quo tu properas (Eccle. ix, 10). Quoinodo ergo unus interitus est hominis et jumenti, et æqua utriusque conditio? aut quomodo nihil habet homo jumentis amplius, cum jumenta post mortem carnis non vivunt, hominum vero spiritus, pro malis suis operibus, post mortem carnis ad inferos deducti, nec in ipsa morte moriuntur. Sed in utraque tam dispari sententia demonstratur quia concionator verax, et illud ex tentatione carnali intulit, et hoc postmodum ex spiritali veritate definivit. Has vero diversas humanæ mentis opiniones diligenter hujus libri lector intelligat, quid cui conveniat personæ ; et caveat ne in Epicuri dogmata cadat ex hujus libri lectione, si diligentius non discutiat quid ex cujusque personæ tentatione concionator iste dixerit.

VERS. 2.- Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Si juxta Psalmographi sententiam, omnis homo vivens vanitas, quanto magis irrationabiles creaturæ recte dicuntur vanitati subjacere, sicut Apostolus ait: Vanitati enim creatura subjecta est (Rom. viu, 20)? Quidquid enim mutabile est, et non esse poterit quod est, vanitas appellari recte potest: nam Deus solus immutabilis, a Ex sancto Hieronymo, ut pleraque sequentia.

C

D

VERS. 5. Quid superest homini, in omni labore suo, quo laborat sub sole? a Post generalem sententiam ad vanos hominum labores convertit sermonem, qui frustra in istius mundi labore desudant, congregantes divitias perituras, ambientes honores, quibus subito dicitur: Stulte, hac nocte morieris, cujus erunt quæ congregasti?

VERS. 4.-Generatio vadit, et generatio venit, terra autem in sæculum stat. Aliis morientibus, nascuntur alii;

qui ante non erant, sed subito nascuntur. Quid vanius hac vanitate, quam terram manere, quæ hominum causa facta est, et ipsum hominem, terræ dominum, in pulverem repente dissolvi? Signanter dixit, terra in sæculum stat, non in sæcula sæculorum, quia cœlum et terra transibunt, et ecce facta erunt omnia nova.

VERS. 5.-Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur, u! iterum oriatur. Ipse sol, qui ad lucem mortalibus datus est, ortu suo et occasu quotidie interitum mundi demonstrat, qui per incognitas vias nobis ab occasu ad ortum regreditur, expletoque noctis circulo, de thalamo suo novus exoritur. Hoc autem totum idcirco dicit, ut doceat mutationibus temporum et ortu occasuque siderum, humanam ætatem labi, et interire dum nesciat.

[ocr errors]

414 Vers. 6. Vadit ad Austrum, et gyrat ad Aquilonem, gyrans gyrando vadit spiritus per circulos suos. Ipsum solem spiritum nominavit, quia animet, et inspiret, et vivificet omnia, sicut veris tempore, in quo principium mundi æstimatur esse, singulis annis videmus: obliqua enim linea est zodiaci circuli, et zona [Ms., circuli zona], per quam cursus est solis. Ideo brumali tempore ad australia, devexo tramite vergit sol, et iterum æstivo circulo se tollit ad borealia, ne si uno modo curreret, alia calor, alia frigus consumeret. Aliter vero: Sol Christus Deus omnia vivificat et illuminat spiritalis gratiæ splendore et virtute, in cujus pennis sanitas est: qui credenti in eum [Ms.. in eo] oritur, et infideli cuilibet occidit,

VERS. 7.-Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat, ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant. Dicunt philosophi, aquas dulces quæ in mare influunt, vel ardente desuper sole consumi, vel salsuginis maris esse pabula. Sed [et] Ecclesiastes noster, id est Christus ipsarum conditor aquarum, dicit [Ms., ducit] eas per occultas terræ venas ad capita fontium regredi, et de matrice abysso in sua semper bullire principia. Possumus tamen, sub fluminum et maris nomine, per metaphoram homines [Ms., humanum genus] intelligere,

qui in terram, unde sumpti sunt, redeunt, postquam A Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis homiin primo audierunt peccatore: Terra es, et in terram ibis ; nec tamen terra impletur multitudine mortuo

rum.

-

VERS. 8. - Cunctæ res difficiles, non potest homo eas explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu. Nullatenus valet sermo explicare causas naturasque rerum; nec oculus saturari, ut rei possit dignitatem intueri [Ms., nec oculus, ut rei poscit dignitas, intueri); nec auris, instituente doctore, ad summam rerum notitiam pervenire. Nam modo omnia in ænigmate cernuntur, et ex parte intelliguntur, donec perfecta veniat scientia, que in hoc mortali corpore esse non poterit. Tamen hæc sententia maxime contra eos agit qui, sine labore et discendi studio, sanctarum Scripturarum sibi B notitiam promittunt, æstimantes se sapientes, cum sunt insipientes. VERS. 9, 10. Quid est quod fuit? ipsum, quod futurum est. Quid est quod factum est? ipsum, quod faciendum est. Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere, ecce hoc recens est. De naturis in primordio mundi creatis videtur dicere, et de successione earum, quomodo veniunt, et quomodo transeunt. Verbi gratia: dum homo moritur, homo nascitur. Eadem natura fuit morientis, quæ et nascentis erit. Similiter de avibus, piscibus, serpentibus et omnibus animantibus, intelligendum est, nec non in herbis et arboribus cæterisque rerum naturis, nihil novum invenitur quod ante non esset: nihil periturum, quod postea non fiat [Ms., fiet]. Ideo dicit Scriptura: Requievit Deus die septimo ab omnibus operibus suis, id est, a novarum creatione naturarum cessavit, non a gubernatione, de qua ipsa Veritas ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Unde ex primordialibus creaturarum seminibus totius sæculi tempus naturali cursu peragitur.

VERS. 11. Jam enim præcessit in sæculis, quæ fuerunt ante nos. Non est priorum memoria, sed nec eorum quidem quæ post futura sunt, erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo. Sicut præterita quæ olim fuerunt, apud nos abscondit oblivio, sic ea quæ nunc nobiscum præsentialiter fiunt, hi qui nasci habent, scire non poterunt. Quia cuncta silentio peribunt, et quasi non fuerint, abscondentur, et complebitur illa sententia: Vanitas vanitatum, omnia vanitas. [Vanitas vanitatum] quia omnia transeunt, et more fluentis aquæ vadunt, et non redibunt. Cui sententiæ totus mundus testis est, et maxime humanum genus.

in

VERS. 12. Ego Ecclesiastes fui rex Israel, Hierusalem. Hucusque præfatio generaliter de hujus sæculi vanitatibus disputat. Hinc ad semetipsum redit, et quis esset, ostendit; vel quomodo experimento omnia cognoverit et docuerit. Ideo consequenter subjunxit :

VERS. 13.

Et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole.

C

D

num, ut distendantur in ea. Dedit vero, dixit, eo locutionis genere quo Apostolus ad Romanos ait : Tradidit eos Deus in reprobum sensum (Rom. 1, 6). Id est, permisit eos, propter præcedentia peccata, in reprobum cadere sensum. Proposuit ergo Ecclesiastes, primo 415 omnium cor suum ad sapientiam requirendam, et ultra licitum se extendens, voluit causas rationesque cognoscere, quare parvuli corriperentur a dæmone, cur naufragia pios impiosque pariter absorberent: utrum hæc et his similia causa [Ms., casu] evenirent, an judicio Dei et providentia. Si non judicio, ubi providentia Dei a? Hæc, inquit, nosse desiderans, intellexi superfluam curam, et sollicitudinem per diversa cruciantem, a Deo hominibus datam, ut scire cupiant quod scire non licitum est. Et hoc propter curiositatem, in quam se sua sponte injecerunt, permisit eos Deus [in eis] laborare eventibus vitæ hujus, in quibus nullam rationem invenire valuerunt.

VERS. 14. Vidi quæ fiunt cuncta sub sole, et ecce universa vanitas, et afflictio spiritus. Aliter [In ms. aliter omitt.] est sensus: Consideravi universa quæ in mundo sunt, et nihil aliud deprehendi quam vanitatem et malitiam, id est miserias spiritus, quibus animus diversis fatigatur cogitationibus. Laborat [Ms., labor] sapiens cognoscere quod humanæ non est datum sapientiæ scire.

VERS. 15. — Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. Sanctorum numerabilis est multitudo, stultorum vero congregatio non est numero digna. Tale quid et Psalmista ait: Dinumerabo eos, id est sanctos, super arenam maris (Psal. cxxxvIII, 18), id est stultos qui arena comparantur. Sicut ad Abraham Dominus dixit: Et erit semen tuum sicut stellæ cæli, et sicut arena maris (Gen. xxi, 17). In stellis intellige sanctos, de quibus Psalmista ait : Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat (Psalm. CXLVI, 4). In arena, peccatores, de quibus dicitur: Perdentur peccatores de

terra.

VERS. 16. In corde meo locutus sum, dicens : ecce magnus effectus sum, et præcessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem, et mens mea contemplata est multa sapienter, et didicit. Legimus et in Regum libris, multæ sapientiæ fuisse Salomonem, et hoc a Deo speciale donum præ cæteris sæculi divitiis vel honoribus postulasse (III Reg. 1). Mundi ergo cordis oculus multam sapientiam et scientiam contuetur. Ideo non ait, multam sapientiam et scientiam sum locutus, sed [multam sapientiam et scientiam] vidit cor meum: non enim possumus eloqui omnia quæ sentimus: latior est enim cordis intelligentia quam oris interpretatio.

VERS. 17. · Dedi quoque cor meum, ut scirem prudentiam, atque doctrinam, erroresque et stultitiam, et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus. Contraria contrariis intelliguntur, et sapientia

Lege ex sancto Hieronymo in hunc locum: Et si casu, ubi providentia? Si judicio, ubi justitia? ›

prima est stultitia caruisse. Stultitia autem carere A minantium; possedi servos et ancillas, multamque fa

non potest, nisi qui intellexerit eam. Unde et plura sunt in rebus noxia creata, ut, dum vitamus ea, ad sapientiam erudiamur. Æqualis ergo studii fuit Salomoni scire sapientiam, errorem et stultitiam, ut in appetendis aliis, et aliis declinandis, veracius sapientia probaretur. Et agnovi quod in hujusmodi cogitationibus afflictio spiritus et perturbatio animi

esset.

VERS. 18. Eo quod in multa sapientia multa sit indignatio; et qui addit scientiam, addit dolorem. Quanto magis quis sapientiam fuerit consecutus, tanto plus indignatur subjacere [Ms., subjicere] se vitiis, et procul esse a virtutibus quas requirit: dolet ignorantiam, dum quærit scientiam. Intelligit se ex parte agnoscere, et ad plenum intelligendi lumen B rerum occultarum se non posse pervenire videt, ideo addit dolorem, qui addit scientiam.

CAPUT II.

VERS. 1. Dixi in corde meo: Vadam et affluam deliciis, et fruar bonis, et vidi quod hoc quoque esset vanitas. Hic concionatoris modo, communi sententia vulgi loquitur, quam tamen vanam ostendit. Et est sensus: Postquam in multitudine sapientiæ, et adjectione scientiæ, dolorem et laborem esse comprehendi, et nihil aliud nisi cassum laborem et inane certamen, transtuli me ad lætitiam, ut luxu fruerer, et congregarem opes, et ut divitiis abundarem, et perituras voluptates caperem, antequam morerer. Sed et in hoc vanitatem ipse perspexi, dum præterita voluptas præsentem non juvat, et exhausta non satiat. Ideo intellexi carnalem luxuriam esse vanitatem, et adjeci dicens :

416 VERS. 2.-Risum putavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? Hoc est quod in Evangelio legitur: Væ vobis qui ridetis, quia lugebitis (Luc. vi, 25). Decipiuntur vero qui carnalia in hoc sæculo sequuntur desideria, et magis carnaliter vivunt quam spiritualiter, æstimantes perpetuum esse quod velut umbra citissime transibit [Ms., transiet], et labor dolore punietur. Potest hoc et de hæreticis accipi, qui falsis dogmatibus acquiescentes, læta sibi et prospera promittunt, dum sint filii perpetuæ perditionis.

VERS. 3. – Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut transferrem animum meum ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo [Ms., quid] facto opus est sub sole, numero dierum vitæ suæ. Eleganter autem voluptatem ebrietati comparavit, siquidem ebrietas evertit animi vigorem quam [Ms., quem] qui potuerit sapientia commutare, et (ut in quibusdam codicibus habetur) obtinere lætitiam spiritalem, is poterit ad scientiam rei istius pervenire, quid in hac vita appetendum, quidve vitandum sit.

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small]

miliam habui; armenta quoque et magnos ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem; coacervavi mihi argentum, et aurum, et substantias regum et provinciarum; feci mihi cantores, et cantatrices et delicias filiorum hominum, scyphos et urceolos in ministerio ad vina fundenda : et supergressus sum opibus omnes, qui fuerunt ante me in Hierusalem. Sapientia quoque perseveravit mecum. Et omnia quæ desideraverunt oculi mei, non negavi eis; nec prohibui cor meum, quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in iis quæ præparaveram; et hanc ratus sum partem meam, si uterer labore meo. Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus mex, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem, et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque et stultitiam. Quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem factorem suum? Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. Sapientis oculi in capite ejus, stultus in tenebris ambulat. Et didici quod unus utriusque esset interitus. Videtur mihi utilius esse legentibus hæc omnia quæ Ecclesiastes de sua gloria subinfert, brevi cuncta sermone comprehendere, et quasi in unum corpus sensum redigere, ut possint facilius intelligi quæ dicuntur. Igitur ea quæ putantur in sæculo bona, quasi rex et potens habui. Ædificavi mihi palatia, vitibus colles montesque consevi, et ne quid deesset de luxu vel voluptate [Ms., ad luxum et voluptatem], hortos mihi pomariaque plantavi, diversi generis arbores instituens, quas collectæ aquæ in piscinas desuper irrigarent, ut longus viror [Ms., longius vigor] humore perpeti nutriretur. Servorum quoque sive emptorum sive ancillarum sive vernaculorum mihi fuit innumera multitudo, et quadrupedum greges multi, boum scilicet et ovium, quantum nullus alter ante me rex habuit in Hierusalem. Nec non et thesauri argenti et auri innumerabiles condebantur, quos diversorum regum et gentium tributa contulerunt. Unde et accidit ut ex nimiis opibus ad majores delicias provocarer, et musicorum chori mihi tibiali voce [Apud Hier., tibia, lyra, voce] concinerent, ut uterque sexus in conviviis mihi ministraret. Sed quanto ista crescebant, tanto sapientia deerat. Nam in quamcunque voluptatem cupido traxisset me, infrenis per præceps ferebar, putabamque hunc esse fructum laborum meorum, si ipse in luxuriæ [Ms., luxuria] libidine consumerer. Tandem in me reversus, et quasi de gravi somno evigilans aspexi, et manus meas, et opera mea plena vanitatis, plena sordium, plena spiritu erroris intuitus sum. Nihil enim quod in mundo putatur bonum, bonum potui reperire. Reputans igitur quæ essent sapientiæ bona, et quæ stultitiæ mala, consequenter in laudem illius hominis erupi, qui post vitia se refrenans, virtutum possit esse sectator. Magna quippe distantia est inter sapientiam et stultitiam, et quantum dies distat a nocte, tantum virtutes a vitiis separantur. Videtur

est [Ms., æstimo] de spiritali labore, in quo dielus ac noctibus vir sapiens in lege Domini meditatur, et Scripturarum sanctarum desudat interpretatione, et libros componit multos, ut memoriam sui posteris [Ms., suis posteris] relinquat, et nihilominus labores illius in manus stultorum perveniunt, qui frequenter secundum perversitatem cordis sui, ex sanctorum Patrum dictis, hæreticæ pravitatis semina capiunt, et alienos labores calumniantur.

mihi itaque qui sapientiam sequitur, oculos ad cœlum A disse, Regum libri testantur, qui Roboam insipienti semper erigere, et in sublime os habere erectum, filio labores suos reliquit. Sed melius intelligendum eaque quæ super verticem sunt, contemplari : qui vero stultitiæ et vitiis deditus 417 sit, versari in tenebris et in rerum ignorantia volutari. Cumque hæc ita se habeant, inter sapientem et stultum ea distantia est, quod alter diei, alter tenebris comparetur: ille oculos ad coelum levat, iste in terram deprimit. Repente autem mihi cogitatio ista subrepsit, quare sapiens et stultus communi pereant interitu; cur eadem plaga, eodem eventu, eadem morte premantur; cur eædem sint utrique angustia. Sunt vero qui hæc verba Ecclesiastis ab eo loco ubi ait : Magnificavi opera mea, usque ad hunc locum in que ait: Sapientis oculi in capite ejus, de Christo interpretari conantur. Sed quibusdam in locis laboriosa B est interpretatio, nisi forte de membris illius intelligi possint. Ideo nos historiali tantummodo intelligentia in hoc loco contenti sumus, maxime quia nobis non est propositum omnia dicere quæ a diversis inveniuntur auctoribus dicta, sed ea commatico sermone, quæ ad sensum planiorem pertinere videntur, paucis perstringere verbis.

[ocr errors]

VERS. 15, 16. Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient : moritur doctus similiter ut indoctus. Hæc enim diligentius considerans dixi: Sapiens et stultus, justus et impius, æquali morte moriuntur [Hier., sorte morientur], et omnia in hoc sæculo mala eventu simili sustinebunt. Sicut enim impius tribulationes patitur, ita etiam et justus: nec quemlibet in hoc sæculo sua adjuvabit justitia, sed omnia incerta sunt, pro quo quid cui eveniat. Si ita est, dixi in corde meo: Quid mihi ergo prodest quod secutus sum sapientiam, et plus cæteris lahoravi, si meus occasus et stulti æqualis erit? Sed rursum cogitans, diligentiusque considerans, non similem sapientem et stultum habere in futuro memoriam quando consunimatio veniet universitatis; et nequaquam pari exitu injustus et justus judicabitur, quia hic ad refrigeria, ille pergit ad pœnam : ideo priorem sententiam meam damnavi, et me stulte locutum esse intellexi, et errasse, qui [Ms., quia] antea sic senseram.

VERS. 17-19. Idcirco tæduit me vitæ meæ, videntem mala esse universa sub sole, et cuncta vanitatem atque afflictionem. Rursum detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi; habiturus hæredem post me, quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribas meis, in quibus desudavi et sollicitus fui; et est quidquam tam vanum? Videtur quidem de divitiis et opibus retractare, quia secundum Evangelium repentina morte subtracti, quali moriamur hærede, rescimus utrum sapiens an stultus sit, qui nostro labore est fruiturus. Et hoc Salomoni malum acci

VERS. 20-23. Unde cessavi, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole: nam cum alius laborat in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, nomini olioso quæsita dimittit; et hoc ergo vanitas et magnum malum. Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus cst? Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit; et hæc, nonne vanitas ? Hic ut supra de incerto hærede loquitur, utrum stultus an sapiens futurus sit, qui labore alterius fruiturus sit : et in eumdem circulum res revertitur ut labores morientium delicia sint viventium. Maxime tamen de labore sapientia disputat, in quo studiosi [Ms., studiose] vel rerum spiritalium vel visi ilium, die ac nocte laborant, ignorantes in quorum manus perveniant opuscula sua, utrum sapientes de litteris disputent suis, vel etiam stulti et otiosi. Est quidquam tam vanum? quia nec noctibus, nec diebus cessat a labore, et nescit ad quem profeC ctum futuro tempore labores evenient sui.

D

418 VERS. 24-26. Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis? Et hoc de manu Dei est. Quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego? Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et lætitiam : peccatori autem dedit afflictionem et curum superfluam, ut addat et congreget et tradat ei, qui placuit Deo : sed et hoc vanitas, et cassa sollicitudo mentis. Aliud est ex consideratione rationis, aliud est ex infirmantis vulgi tentatione disputare. Hic quid indoctum vulgus sentia videtur definire. Ubi vero ait: Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convirii, ex rationis discretione ostendit se loqui. Dicamus tamen secundum consequentiam superioris disputationis. Postquam universa tractavi, et nihil in istius mundi labore perpetuum intellexi, posterioremque generationem prioris frui laboribus, tum mihi visum est, hoc in rebus esse justissimum, et quasi Dei donum, ut suo quis labore frueretur, bibens et comedens, et pro tempore parcens [Al., pascens] opibus congregatis. Et hoc siquidem Dei donum [Ms., munus] est, talem justo dari viro mentem, ut ea, quæ curis vigiliisque quæsivit, ipse consumat. Sicut e contrario iræ Dei est, ut peccator diebus ac noctibus opes congreget, et nequaquam eis utens, derelinquat his qui in conspectu Dei justi sunt. Sed et hoc, inquit, diligenter inspiciens, et videns omnia morte finiri, vanissimum judicavi. Hæc interim supce

litteram, ne videamur penitus simplicem præterire A illum locum in quo ait: tempus belli, et tempus pacis,

sensum; et dum spiritales divitias sequimur, historiæ contemnere paupertatem. Bonum est itaque veros cibos et veram sumere potionem, quos de agni carne et sanguine in divinis voluminibus invenimus, de quibus dicitur in Cantico canticorum: Comedite, amici mei, bibite et inebriamini (Cant. v, 1). Ad quos ipsa vocat Sapientia, dicens: Venite, comedite panem meum, et vinum, quod miscui vobis. Relinquite infantiam et vivite, et ambulate per vias prudentie (Prov. 1x, 5, 6). Quis enim vel comedere, vel cum opus est, parcere [Al., pascere] potest absque Deo, qui præcipit sanctum canibus non esse mittendum, et docet quomodo in tempore sint danda cibaria? Pulchre enim homini dat Deus bono sapientiam, et scientiam, et lætitiam. Nisi enim bonus fuerit, et mores suos, Dei adjuvante gratia, proprio arbitrio [Ms., pro arbitrio] ante correxerit a, sapientiam, et scientiam, et lætitiam non merebitur. Ut ergo bono coram se dedit Deus sapientiam et cætera, sic peccatorem suo arbitrio derelinquens, facit congregare divitias, et hinc inde perversorum dogmatum consuere cervicalia quæ cum vir sanctus et placens Deo viderit, intelligit quia vana sunt, et præsumptione spiritus composita. Nec mirandum quod dixerit, peccatori dedit sollicitudinem, etc., dedit enim pro dimisit, intelligendum est. Propterea dat ei sollicitudinem sive afflictionem, quia peccator fuit; et non esse causam afflictionis in Deo, sed in illo qui sponte sua ante peccaverit.

CAPUT III.

VERS. 1. Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cœlo. Incertum et fluctuantem statum conditionis humanæ in superioribus docuit. Nunc vult omnia ostendere sibi in mundo esse contraria, et nihil stare perpetuo, eorum duntaxat quæ sub cœlo sunt, et tempori obnoxia sunt; quia cæteræ substantiæ spiritales nec cœlo, nec tempore continentur.

B

C

VERS. 2-8.- Tempus nascendi, et tempus moriendi; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est; tempus occidendi, et tempus sanandi; tempus destruendi, et tempus ædificandi; tempus flendi, et tempus ridendi; tempus plangendi, et tempus saltandi; tempus spargendi lapides, et tempus colligendi; D) tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus; tempus acquirendi, et tempus perdendi; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi; tempus scindendi, et tempus consuendi; tempus tacendi, et tempus loquendi; tempus dilectionis, et tempus odii; tempus belli, et tempus pacis. Nulli 419 dubium est, quod ortus et interitus hominum Deo notus sit et præfinitus; et idipsum esse parere quod plantare; mori, quod plantatum est evellere. Hæbræi omne hoc quod de contrarietate temporum scriptum est, usque ad

a Apud Hier. in hunc locum: Nisi enim bonus fuerit, et mores suos proprio arbitrio ante correxerit. Quam sancti Patris sententiam, quæ quidpiam Pelagiani erroris redolere videri posset, Alcuinus ad

super Israel intelligunt. Tempus fuit nascendi in patriarchis populo Dei, tempus moriendi tempore Vespasiani et Titi. Tempus plantandi in terra repromissionis sub Jesu Nave, tempus evellendi, dum ducti sunt in captivitatem a præfatis ducibus. Tempus occidendi eos in Ægypto, et tempus liberandi de Ægypto. Tempus destruendi [Adde ex Hier., templi] sub Nabuchodonosor, et tempus ædificandi sub Dario. Tempus plangendi eversionem urbis, et tempus ridendi atque saltandi sub Zorobabel, et Esdra, et Neemia. Tempus dispergendi Israel per diversas,gentes, et in unum congregandi, quando reducti sunt de captivitate in patriam. Tempus amplexandi, dum cœlesti auxilio cin gebantur; tempus longe fieri a complexibus, dum pro peccatis suis derelicti sunt a Deo. Tempus quærendi de Babylonica captivitate, tempus perdendi eos in excidio urbis sub Romanis. Tempus custodiendi legalia mandata, tempus abjiciendi laciniosæ legis præcepta. Tempus scindendi, quando in duo regna post Salomonem divisus est populus, et tempus consuendi tempore Machabæorum. Tempus tacendi prophetas, nunc in captivitate Romana, et tempus loquendi apostolos, dicente Domino: Ite ad oves perditas domus Israel (Matth. x, 6). Tempus dilectionis, quo [Hier., qua] eos sub patribus ante dilexit : et tempus odii, dum Christo intulerant manus. Tempus belli modo, non agentibus eis poenitentiam; tempus pacis in futuro, quando intrat plenitudo gentium, et sic omnis Israel salvus erit. Aliter altiori sensu : Tempus occidendi, et tempus sanandi, sicut ait : Ego occidam, et ego vivificabo (Deut. xxx11, 39). Sanat, ad pœnitentiam provocans occidit juxta illum sensum In matutino interficiebam omnes peccatores terræ (Psalm. c, 8). Tempus destruendi, et tempus ædificandi. Non possumus ædificare bona, nisi prius destruxerimus mala. Tempus plorandi, et tempus ridendi : nunc flendi tempus est, et in futuro ridendi, Domino dicente: Beati flentes, quoniam ipsi ridebunt (Luc. vi, 21). Tempus plangendi, et tempus saltandi. Eodem sensu quo supra. Plangendum est impræsentiarum, ut in futuro sæculo spiritali saltatione gaudeamus. Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi: quia tempus fuit gentilis populi dispergendi, et tempus rursum in Ecclesiam congregandi. Tempus amplexandi, dum dictum est, Crescite et multiplicamini (Gen. 1, 28); tempus longe fieri a complexibus, ubi ait, Dabo spadonibus locum in domo mea meliorem a filiis et filiabus, locum sempiternum. Aliter Tempus est sapientiam amplexandi, id est, de cœlestibus cogitandi, et tempus est iterum curam corporis agendi. Tempus acquirendi populum ex gentibus, et tempus perdendi populum Judæorum. Tempus custodiendi credentes ex nationibus, et tempus abjiciendi incredulos ex Israel. Tempus

catholicæ doctrinæ sensum, qui post Hieronymum clarius ubique terrarum definitus est, ita ex ingenio temperavit. (Editor Veronensis Operum S. Hier.)

« PoprzedniaDalej »