Obrazy na stronie
PDF
ePub

erat Verbum, etc. Fuere pectus æreum, clare prædi- A gens, dormiendo stertebat; cumque jam invitatocando, martyres beati ferreumque, grassantium ignes persecutorum ferendo, ut Cyprianus, Laurentius, Dionysius, Mauritius: Exstiterunt sancti confessores atque doctores, quo doctrinarum cibi conderentur, venter, Martinus, Hilarius, Benedictus monachorum pater eximius, Ambrosius, Gregorius, Hieronymus, Âugustinus. Hiergo omnesduobus Samaritaæ munerati denariis, quidquid proprio valuere sudore, intra stabulum vulnerato impenderunt, nunc exspectata gloriose ditati mercede. At modo, abundante iniquitate, apostoli juxta prophetiam, et refrigescente charitate multorum, quasi pupilli absque patre facti, matris residentes in genibus, quæ amarissimis hinc inde quatitur fluctibus stans in medio mari, priorum nos Patrum muniri egemus suffragiis, eorumque nutriri vitalibus stipendiis, ne fame periclitemur in via cursus nostri laboriosa: quin potius relinquamus navem, sæculi onustam mercibus, vero hæreamus ut capiti, dicamusque : Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum (Cant. 1,4). Qui enim mons cervis amœnus celsa petentibus, dignatus est et herina ciis humilibus refugium patefieri, salvans homines simul et jumenta, noverunt qui se esse apud eum. III. Ergo quos et ævi nimium et propria gravat valetudo, antiquorum ad plenum quia nequeunt sequi, saltem illorum vestigia sequantur, quos secum convixisse suo in tempore, et evidentibus indiciis Christo placuisse certissime probarunt, Benedicti a scilicet monachi et Alcuini per omnia canonicis imitatione digna: cujus tuis devote parens, sanctissime Pater, jussis, aggrediar calamo, non sæcularis eloquentiæ redolente stemmate, sed sicut corporis, ita sensus balbutie scriptitare vitam; testans Deum Jesum non elationis me fastu boc arripere tentasse, sed multorum animabus prodesse cupisse. Scribam igitur fideliter quæ ab ejus fidelissimo tantum didici discipulo, Sigulfo scilicet institutore meo, dilectissimum quem tu quoque habuisti patrem, qui præ cunctis mortalibus, post sancti C Edberti discessum, solus ipsius meruit nosse secreta eximia. Te ergo, Domine, te deprecor, Pater venerande, tua ut sim hoc in sudore pia fultus intercessione, qui me hactenus ista silentem aperto imperas jam sonare ore.

rius fuisset ex more cantatus cum antiphona psalmus, subito domus illa vere rustici spiritibus repletur tetris, qui ejus cingentes stratum dicunt: Bene quiescis, frater. Quo repente expergefacto inculcant eadem, cur, inquiunt, fratribus in ecclesia vigilantibus tu hic solus stertis? Quid multa? Verberatur utiliter in tantum, ut sua cunctis ex mutatione salubri præstaret cautelam et canticum: Hæc mutatio dexteræ Excelsi, dum anticiparent oculi ejus nocturnas vigilias. Dumque is verberaretur, puer nobilis tremiscens, ne sibi eadem fierent, hæc, ut ipse post testatus est, corde dicebat imo: O Domine Jesu, si me nunc istorum eruis manibus cruentis, et post hoc sollicitus erga ecclesiæ tuæ vigilias ministeriaque laudum non fuero, plusque ultra Virgilium quam psalmorum modulationem amavero; tunc tale sorLiar castigationis flagellum. Tantum, obnixe precor, libera me. Denique arctius menti ut hoc imprimeretur ipsius, posteaquam a verberatione rustici cesB satum, jubente Domino, est, spiritus nequam huc illuc oculos vertentes, vident diligentissime corpus et caput pueri omne pannis involutum, penitus inscium anhelitus. Princeps autem illorum interrogat suos: Quis hic alter quiescit in domo? Est, inquiunt, Albinus hic absconsus puer in lecto. › Puer vero, ubi se latere non posse persensit, lacrymarum nimio perfusus imbre, quanto prius pavore suppressus, tanto magnis ut puer redditur perstrepens clamoribus. Illi vero immisericorditer bunc volentes et non prævalentes [pœna] afficere, pertractant quid super eo agere debeant. Sed sententia Domini constricti, ne voto satisfacerent suo, aiunt imprudentes, prudenter tamen: Non istum verberibus, quia rudis adhuc est, acribus [Al., acris], pedum tantum, in quibus duritia inest calli, tonsione cultelli castigemus, et emendationem sponsionis nunc suæ confirmabimus. Jamque nudatis vestimento pedibus malorum manibus, crucis se muniens Albinus velociter signo, psalmumque decantans duodecimum affectu omni, malorum subito disparuit turba. Et rusticus semivivus una cum puero agili se præcedente gressu, sanctorum in basilicam confugit ad præsidia.

CAPUT PRIMUM.

Alcuini pueritia ac prima studia.

IV. Vir Domini Albinus nobili gentis Anglorum exortus prosapia, nobilior Christi Jesu regeneratus undis exstitit vitalibus; qui cum matris ablactaretur carnalibus, Ecclesiæ traditur mysticis imbuendus uberibus. Cujus jam tunc Jesus sua possidens dignatione corpusculum, non hoc foetidis ab antiquo hoste permisit pollui lusibus obscenisque actibus, quippe qui suam, antequam nasceretur, in eo prædestinaverat consecrare sedem.

V. Dumque adhuc esset parvulus, diurna sub luce per canonicas cum aliis sæpe frequentabat ec- D clesiam horas; nocturnis autem perraro temporibus. Cumque alter eum a decimo annus teneret, contigit nocte quadam eum, cum uno simplici et tonsorato rustico, separatim una jacere in domo. Postulaverat siquidem rusticus ille simplex magistrum inlustris pueri, ob suæ solitudinis nocturnæ solamen, ut una nocte quemlibet ex schola puerum sccum sua juberet in cella dormire, eo quod quempiam suorum non haberet ad præsens. Cui, nutu Dei, Virgilii amplius quam psalmorum amator conceditur puer Albinus. Ecce vero circa galli cantum solito more pulsatur a custode signum nocturnarum vigiliarum, debitum a fratribus persolvitur officium; sed rusticus ille siimplex latus se vertens in alterum, quippe nimium circa hujusmodi negli

Abbatis sc. Anianensis.

Forte legendum Elchberti ex num. 11 infra.

VI. O insidiator calcanei, cujus est panis pulvis, non frumentum Domini, qui capite contereris! 0 inimice piis! num tu demens, qui quondam coeli quærebas indebite fieri sessor Celsissimi? Si Altissimo, ut jactabaris, similis incomprehensibili claritatis luce in monte Dei fueris, qui obscura sub nocte actus niteris diligenter mala tua cum accensione scrutari humanos? Nempe fatebor, tuarum, ut docent consequentia, tenebrarum te juste factum judicas principem propria præsentia. Nam etsi in angelo appares lucis, lucem nobis conaris auferre intimain pulvere tuo fœtido. At si, ut es Ethiops, claritatem spei, pavorem incutiendo nimium, hoc in Albino agere tentasti puero, vincerisque humili ab homine, altum qui viceras hominem. Verum si cognovisses, Christum gloriæ non crucifixisses, neque Christicola Albini [ quos sibi nolens arte mirifica fructus actuum præparabas] callosas tondere plantas quæsisses. Abscondisti pedibus ejus rete captionis, et ipse quasi avis, pennis sustentatus columbæ, pedibusque cervi instar firmatis ac in excelsa constitutis, cum David a facie Saulis fugit, in solitudine commorari gaudens. Lacum aperuisti et effodisti, inque illum confusus cecidisti optata sine præda. Sagittæ in te retorquent tuæ acumen, inestimabili dolore afficiunt. Cecidisti in terram vulnerator gentium sanctorum, conculcaris cum Albini pedibus, amato projiceris e tumulo, quia fortis a fortiore victus. Grave sceptrum tuum, o exactor, et jugum humeris nostris impositum superatum a puero patrem adhuc ignorante vocare suum et matrem. Spo

Uncis comprehensa nullum reddunt sensum.

liis tuis, obliviscens te et populum suum, mater or- A nos, ferunt, ea quæ scripserat correxisse: discipulos

natur Ecclesia, spiritalium fecunda charismatum, insignia cœlorum cum virtutibus Domino concelebrans laudum cantica. Gratias semper tibi, Domine, referimus, bone Jesu, una cum Patre, sancto et Spiritu per sæcula, cujus est boni quidquid agimus, inchoamus et perficimus, juxta eum tuam docens nos gratiam qui ait: Deus est autem, qui operatur in vobis et velle et perficere (Philipp. 1, 13), et Psalmista: Deus meus, misericordia ejus præveniet me (Psal. xxxvi, 11). Et iterum alibi: Et misericordia tua subsequatur me omnibus diebus vitæ meæ (Psal. XX,6). Et tu ipse dixisti: Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5).

CAPUT II.

Alcuinus traditur disciplinæ Hechberti in monasterio Eboracensi.

VII. Hæc ita se de initio pueri incipientis supradicti habentibus cœpit hinc sui quamdam ad similitudinem Domini, ætate [et] sapientia, cum vera et viva proficere philosophia, arctius ejus obsecundans jussis. Postque memoriter lectionem recitatam Psalmorum, beati gentis Anglorum Bedæ doctissimi discipulo Hechberto præsuli a, meritis magistro simili traditur, quasi lactis inscius fortibus jam alendus panibus: qui præcelsam in puero gnaviter, ut pole oppido perspicuus, fulgere Christi conspiciens gratiam, cœpit paulatim ei secretius secreta demonstrare sua quippe quem imitatorem compertissime gaudebat fore sui. Erat siquidem ei ex nobilium filiis grex scholasticorum, quorum quidam artis grammatice rudimentis, alii disciplinis erudiebantur artium jam liberalium, nonnulli divinarum Scripturarum, post istas manibus confricatas Patris, pectus in suum hordeaceas quinas, triticeasque septenas trajiciebant, una gemino cum pisce, spicas. Omnes vero fide, spe, charitate, humilitate, jejuniis, castitate, obedientia, et circa Ecclesiæ officia devotissima æque et honestissima cura, omni cum circumspectione imbuebantur, verbis non tantum, quantum sancti patris Hechberti exemplis digni per omnia Christiani præsulis, in quo ea, suis quæ in præceptoribus fulserat, doctrina non mediocriter enituit, in sancto videlicet Anglorum apostolo Gregorio, Augustino ejus discipulo, Benedicto sancto, Cutbertoque simul et Theodoro, primi Patris et apostoli per omnia.... sequentibus; et in viro, Domino nimium amabili Beda presbytero proprio præceptore suo; qui ab ineunte ætate quasi Samuel Domino consecratus, inscius coinquinationis ullius vestimenti, monasticis traditus a parentibus regulis quidquid verbo docuit, exemplo roboravit; qui postquam bonum certamen certavit, cursum consummavit, fidem servavit, talentumque sui Domini cum usuris duplicavit, die quo voluit et petiit, eo scilicet quo rex glorie Christus triumphator super omnes ascendit culos, ab incarnatione Domini 731, b vir Kal. Jun., a sancti vero Gregorii obitu 127 anno consummatus, ad Dominum migravit nonagenarius c, sicut quorumdam affirmatio est. Nam nono decimo ætatis suæ anno levita, trigesimo vero sacerdos eflicitur: a quo tempore, quæ ante per triginta annos didicerat Ecclesiæ profutura, usque quinquagesimo nono, cum sudore non inerti, dignis memoria libris inserere proprio stylo studuit: per alios autem triginta an

a Hechberto præsuli. Seu Egberto qui regis Eadberti frater fuisse dicitur, et in archiepiscopatu Eboracensi anno 732 successit sancto Wilfrido II.

Imo anno 735. Vide Mabill. Act. SS. Bened. sæc. I, part. 1, in Elogio Ven. Bedæ. Vide etiam supra in Vita a nobis concinnata, cap. 3, num. 11 seqq.

Falsa hæc traditio facile corrigi poterat ex leelione Bedæ Historiæ, in cujus fine Beda testatur, se undesexagenarium operi supremam manum imponere anno 751, quo ejus obitum auctor iste perperam

B

C

quoque non mediocriter omnium liberalium artium studiis erudiisse: hanc antequam ægrotaret antiphonam ipsi valde festivitati convenientem dictans, componensque sua cum melodia d: 0 Rex gloria Domine virtutum, qui triumphator hodie super omnes cælos ascendisti, ne derelinquas nos orphanos, sed mitte promissum Patris in nos spiritum veritatis. Alleluia. Cujus jam, ut dictum est, sequens Hechbertus vestigia, totum thesaurum suum Domini deputavit eloquia, Scripturarum rimando penetralia. Nam a luce diei surgente, si inevitabilis non obstitit præpeditio, vel ulla solemnitas præcellens, aut festivitas magna sanctorum, usque horam quasi ad sextam, sæpissime et nonam suo residens in lecto discipulis cuique convenientia Scripturæ pandebat arcana. Inde vero surgens, secretissimamque ad orationem confugiens holocausta medullata cum incenso arietum offerens prius Domino, ac post juxta exemplum beati Job (Job. 1, 5), ne forte filii ejus in benedictionis [maledictionis] laberentur foveam, sanctificabat eos offerens corpus Christi et sanguinem pro omnibus. Et sic tandem vespertina propinquante hora, præter Quadragesimam maxime, omni tempore tam æstatis quam hiemis parcum cum suis, digne tamen præparatum sumebat cibum; linguæ non parcens lectoris, utroque ut reficeretur pane. Videres ergo tunc ante Patrem pueros præparatis se conterebrare telis, discutientes in secreto, quid post ordinabiliter protelarent in publico. Nonne videtur tibi de hoc etiam dici posse: Sicut aquila provocat ed volandum pullos suos, et super eos volitat expandens alas, assumensque eos et portans in humeris (Deut. xxx11, 11). CAPUT III.

Alcuini adolescentis religiosa pietas.

VIII. Hos autem omnes, florida decoratus adolescentia Alcuinus, humilitatis sub lectione præibat. Is denique e pater pauperum, Christi multus amator atque adjutor, bis in die secretissimam orationem erat solitus fundere, purissimi cum irrigatione fontis, genu utroque in terram flexo, manibusque diutius instar crucis in cœlum erectis; ante scilicet quam cibum sumeret, et prius quam completorium cum suis omnibus celebraret: quo celebrato nullus discipulorum ipsius sine ejus benedictione capiti suo data, ullo unquam tempore membra audebat committere stratui. Qui omnes quidem diligebat, maxime tamen Albinum, fidelissimum suorum actuum sequacem, propter meritorum distantiam. Cui virtutes inter alias hoc erat datum specialius, ut nihil per se eligeret agere, quod magistri auctoritas probans non conderet [Forte, concederet]; nullasque unquam hostis machinas insidiasve pertulit interius, quas absque ulla verecundia magistro celaret exterius. Qua de re actum est ut stimulum, quem aliquando senserat, libidinis indomabilem arte hac mirifica vinceret gloriosissime, dum parvulos ad petram Babylonicos Delisit, conterens caput serpentis insidiantis calcaneo. Cavebat enim ne super illo verba dicerentur Christi, quia omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur ejus operu (Joan. 11, 20);. sed potius illorum in sortem veniret, de quibus sub-nectitur: Qui autem facit veritatem venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quia in Deo sunt facta. O vere monachum, monachi sine voto f, cujus exem-

[blocks in formation]

supra montes evangelizat, annuntians bona, quatenus speculatorum levatam posset audire vocem.

pli sequax perraro reperitur monachus ex debito. A cantem abyssum. Hærens illius vestigiis stat, qui Imitemur ergo Albinum pium adolescentem Domini, fugiendo tenebras pharaonicas palpabiles; vertamusque noctem in diem, et post tenebras speremus lucem, carcere principis tenebrarum evaso. Recordemur squamarum Behemoth sedulo, quibus corpus ejus se invicem prementibus compactum redditur : una enim uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas: una alteri adhæret et tenentes se nequaquam superantur: cujus fortitudo in lumbis, cujus sunt nervi testiculorum perplexi: qui dormit sub umbra et secreto calami et locis humentibus. Gaudemus tuam, Albine, correctam pueritiam ex hostis antiqui crudelitate, dum in bonum tuum malitia illius utitur Deus. Veneramur mentis in adolescente puritatem, atque constantissimam firmitatem magno in certamine, in quo duellionis spiritu sæpius agitata caro ossa, in multis quæ nequeunt pace frui quieta, Domino custodiente in te manent illæsa. Meruisti Dominum Christum mentis tuæ habere ho- B spitem, quo te protegente aiebas: In te eripiar, Domine, a tentatione, et in te transgrediar murum, qui posuisti immaculatam viam meam, brachiaque mea ut arcum æreum. Miles igitur iste videamus quibus ex adverso rursum laniari quæritur spiculis, in modumque exercitus Juda Machabæi antiquis patrum de victoriis armemur armis invictissimis.

CAPUT IV.

Invidiam sociorum superat. In exstasin rapitur.

IX. XIII Kal. Decemb. a igitur amissione orbatus patris Hechberti Alcuinus divino munere Elcbertum virum beatum et clarum loco amissi excepit, magistro per omnia similem. Cum ergo non modo sapientiæ venustate, verum aliis etiam pollens virintibus socios præcederet, nulli secundus apparens, sentit multis in rebus suo de profectu invidiæ spiritu eorum corda turbari, in tantum, ut eum claro nequaquam oculo aspicere, neque dulcibus verbis alloqui quirent. Sciscitans vero magistri super hac re consilium, hortatur beneficiis carbones ignis congerere super capita eorum. Audiens denique patris saluberrimum consilium, non ante ab intentione rationis [F., orationis] cessavit (considerans ne aliquod sibi contrarium ex ore ejus verbum audirent, eorum sæpius substernens se vestigiis, injuste licet cum ab eis argueretur) quam evidentem Domino mentis sanitatem impetraret, adeo ut repente mutati secundum eum a Magistro omnimodis habere gauderent. Trahiturque regulus manu ablactati pueri de sua, qua cubabat, caverna, et blandi columbarum ibi statuuntur amplexus. Magnæ sunt certe sanctorum virtutes, per quas corpora sanantur, at non minoris admirationis ac venerationis æstimari debent, quibus medentur animæ. Hac autem insignitum virtute Albinum mira cum pietate veneremur, qui noluit absinthium sæcularis litteraturæ nosse, Dei quatenus intraret in potentiam. Enimvero sprevit mundum in maligno positum, altior ut mundo factus jungeretur illi, excelsior qui est cœlis factus. Legerat in Apostolo, quia prudentia carnis inimica ost Deo: legi enim Dei non est subjecta (Rom. vIII, 7), quam sequi si vellet illorum omnium generosissimus Albinus pro talibus ausis non diu procrastinata vindicta eos percelleret. Jam autem lubricos adolescentiæ calles digno cum præconio transiliens, quasi sol in cœli arce media, magno juventutis calore figitur. Jam quoque cum Moyse Egyptiaca doctus sapientia, cujus amputaverat crines et ungulas, montem, quo Deus videri posset, conscenderat; videratque virgam in colubrum, rursumque colubrum cauda tactum in virgam versum, abyssumque noverat invo

a Anni 766, episcopatus 34. Vid. poema de Pont. Eborac. tom. II, vers. 1284 et 1395.

X. Legens igitur Joannis Evangelium ante magistrum una suis cum condiscipulis, pervenit ad eam partem, quam soli norunt mente comprehendere mundicordes, quæ est ab eo loco quo ipse supra pectus Domini recubuisse se dicit, usquequo cum discipulis suis trans torrentem Cedron Jesum egressum fuisse recolit. Hac ergo evangelica cum debriaretur lectione Albinus mystica, sedens ante magistri lectulum, subito ejus spiritu in exstasi ducitur: ac idem, qui quondam sub solis radio ante sanctissimi Patris Benedicti, nunc ante hujus oculos, curte sive equarum sub uno parco b, omnis mundus collectus ostenditur: qui dum in hoc quod cernebat attentam oculorum figeret aciem, vidit totam per gyrum hanc clausuram quasi sanguine circumseptam. Čumque hac teneretur visione mirabili, sui in eum oculos vertentes nimia cum admiratione condiscipuli, nempe qui nihil videbatur habere sanguinis, conantur quasi dormientem excitare; ad quorum sonitum oculos in Albinum beatus Elcbertus dirigens eum diutius tacite conspi⚫ cit dicens: Legite, filii; et istum nolite excitare, paululum ut somno indulgens efficacius me post audire queat tradentem. Jam vero ad seipsum Albino reverso, lectione accepta, jubente Patre omnes egrediuntur foras, Albinum solum retinens secum. Cui Pater idem ait: quid vidisti? rogo ne me celes. Volens autem omnino secretum habere quod viderat, timens ne forte elationis foveam incideret, respondit: Quid? mi domine Pater! Ad quem rursus vir beatus : Noli, fili, noli occultare mihi, neque enim curiositate illud a te requiro vana, sed utilitate tua. Videns autem Albinus se celare non posse, humiliter quemadmodum mundum omnem viderat, indicavit. Tunc Pater idem dixit sibi: Vide, fili mi, vide, ne præter uni, quem post meum discessum fidelissimum habebis super tua persona, hoc indices vidisse. Ipsi etiam interdicito, ut usque ad tuum obitum secretum habeat. Cujus ille obtemperans consiliis Sigulfo tantum super se sua indicavit in vita. Qui igitur scire desiderat quomodo una sub clausura totum mundum conspicere quiverit, ad Dialogorum sancti Gregorii recurrat librum (lib. 11, cap. 35). Interim tamen noverit, in visione mundi non coelum et terram fuisse contractum, sed videntis animum dilatatum, qui in Domino raptus videre sine difficultate potuit omne quod infra Deum fuit. Fortassis etiam quæret aliquis studiosius cur hac sub figura, curve circumdatum sanguine viderit. Noverit ille Christi sanguine totum sanctæ Ecclesiæ ovile circumdatum, ita ut a solis ortu usque ad occasum redempti de manu inimici ejus passione, quæ tunc sine dubio ardentius Albini supersidebat animum, cum hanc ante magistrum legeret, dicere possint: Confitemini Domino, quoniam bonus, etc. Omnis ergo mundus sanguine Christi circumdatus una sub clausura cernitur, quando omnia, quæcunD que a sanctis Patribus significative sunt gesta, et ab initio mundi_scripta, sola Christi passione reserantur, qui est Leo de tribu Juda, radix David. Sin autem per clausuram gyratam, vitam carnalium suorum criminum circumdatam sanguine velit intelligi, quia ob hoc sit ei ostensa, ut ab eo calcata contemneretur, proprio relinquatur judicio.

C

CAPUT V.

Alcuinus levita ordinatur. In Franciam venit.

XI. Post hæc de virtute in virtutem succrescens, die Purificationis sanctæ Mariæ levita sacratur: nam dudum eadem die comam capitis amiserat. Cumque jam beatum Elcbertum patrem suum infirmitate prænuntiata celerius ad Christum transire nosset, qui

b Henschenius legi posse credit: Sub uno parco sive curte equarum.

honorare gaudemus; tuis nos, oramus, diu desideratis, et vix aliquando inventis, tua cum pietatis merce, illustrari. Cui Albinus: Domine mi rex,! tuæ non dispono voluntati renuere, auctoritate canonum cum firmata fuerit. Libenter etiam paterna in regione mea non modica næreditate ditatus, hac spreta, tibi ut prodesse possim, hic pauper stare delector. Tuum est tantum hoe a meo rege et episcopo impetrare. Tandem igitur ratione victus, consensit ut iret, requiem non dans animis, jam secundo ad eum reverso [Forte, reversuro] firmiter impetraret, secum perpetuo ut duraret. Evoluto vero non parvo tempore, postquam Albinus secundo ad Carolum reversus est, sancti Martini apud Turones præficitur pastor monasterii isdem : qui digne Deo illud cum aliis regens monasteriis, vitam subjectorum, quantum valuit, corrigere studuit; ac quos indomitos accepit, rationabiles honestique moribus ut essent, et sapientiæ inquisitores, sategit.

cuncta, sicut supra dictum est, cum ejus faciebat A mie, terrena divitiæ sufficienter, quibus te ut patrem consilio, studuit illum diligenter sciscitari, quid postquam sola separarentur morte, ipsum vellet juberetque agere. Cui ut jam claret Domini dedit responsum : Romam volo venias, indeque revertens visites Franciam novi enim multum te ibi facere fructum: eritque Christus dux tui itineris, perducens ac gubernans te illuc advenam, sis ut expugnator nefandissimæ hæresis, hominem Christum quæ conabitur adoptivum adstruere: et fidei sanctæ Trinitatis firmissimus defensor clarissimusque prædicator. Perseverabis ergo in terra peregrinationis, multorum illuminans animas. Benedicens autem illum patrum suorum superius memoratorum benedictionibus, ac Christo Jesu commendans, servaret ut ipse eum, lætus Pater Elcbertus episcopus migravit ad Deum vi Idus Novembris a, quem pius Albinus ut patrem deplorans lacrymis, nolebat tamen consolationem recipere. Levita vero sanctis benedictionibus patrum hæreditario jure dedit curam magnopere talentum sui Do- B mini multiplicare egregie. Docuit multos in Britannia, et non paucos post in Francia. Quo in tempore sociatur illi vir Deo amabilis, animi carnisque nobilitate insignis Sigulfus presbyter, custos Heborica civitatis Ecclesiæ; perpetuo ut illi jam hæreret, qui suo cum avunculo Autberto presbytero puer partes has petierat, Romamque ad ecclesiasticum ordinem discendum ab eo ductus fuerat; nec non Metas civitatem causa cantus directus. In quo cum nimia panis penuria aliquo desudavit tempore ac multo cum fruetu (postquam suum transmisit avunculum sanctum virum ad Dominum) propriam repedaverat patriam. Hi ergo tantum se dilexere mutuo, ut cerneres Rebeccam Isaac, et Annam Tobiæ copulatam. Cumque jam omnipotens Deus Franciam spiritalibus divitiis, ut pridem terrenis glorificare vellet; dans ei regem secundum cor suum, fide, fortitudine ac amore sapientiæ, et corporis ineffabili pulchritudine, in his præclarissimum Carolum monuit [Hensch., movit] mentem Albini, consilium et jussionem sui patris ut impleret.

CAPUT VI.

Alcuinus Carolum Magnum artes liberales docet et monasteriis tribus præficitur.

XII. Jussus igitur ab Eanbaldo archiepiscopo successore Eleberti, ut sibi pallium impetraret ab apostolico, venit Romam. Cumque reverteretur accepto pallio, habuit regem Carolum Parma civitate obvium. Quem magnis rex alloquens suasionibus et precibus postulavit, ut ad se post expletionem missatici in Franciam reverteretur. Noverat enim eum quia olim a magistro suo ad ipsum directus fuerat. Fecit autem Alcuinus, aliorum deservire cupiens profectui, ut sibi rogarat [Edit., rogaret], cum auctoritate regis sui proprii et archiepiscopi, eo tantum jure, ut iterum ad eos reverteretur. Pervenitque, Christo ducatum præbente, ad regem Carolum; quem tenens rex loco patris amplectitur, a quo artes introductus in liberales, refrigerari paululum noverat, sed exsaturari ob fervorem nimium satis nequibat. Tempore vero aliquanto cum eo peracto, dedit illi duo monasteria, Bethleem scilicet, quod altero nomine Ferrarias vocatur; et sancti Lupi apud Trecas b. At deRique Albinus nolens sine auctoritate regis sui et episcopi proprium deserere locum quo educatus quoque capitis comam amiserat, ac in levitam consecratus fuerat, postulavit magnum regem, ut daret ei licentiam remeandi in patriam. Quem Carolus voce blandientis alloquitur: Sunt nobis, magister exi

a Anno 780. Vid. poema cit., vers. 1583, tom. II. b Monasterium Ferrariense situm in diœcesi Senonensi; sancti Lupi in suburbio Tricassi. MABILL. De his Alcuinus loqui videtur in epistolis 52 et 53 (nunc 66 et 67).

* Vide epist. 101 (nunc 129) et chartam Caroli

C

D

CAPUT VII.

Felicem hæreticum refutat Aquisgrani.

XIII. Interea hæresis inimica Deo, partibus quæ pullulabat Hispaniæ, asserens adoptivum Filium Dei esse secundum carnem, ad aures perducitur Caroli. Quod ut experimento novit rex magnus et per omnia catholicus, totis nisibus decertavit, ut destrueretur semen diaboli, zizaniaque de frumento Dei funditus eradicarentur. Advocans namque Albinum institutorem suum Turonis, et miserum Felicem hæresis hujus astructorem de Hispaniæ partibus, congregavit synodum magnam episcoporum in Aquisgrani imperiali palatio; in quorum ipse sedens medio, Felicem licet valide repugnantem, de natura Filii Dei secundum carnem cum Albino doctissimo disputando rationabiliter confligere jussit. Tum quantum episcoporum tunc exstitit silentium! O quam clara et inexpugnabilis, Caroli cum auctoritate, magistri sui fidei confessio atque defensio! Per plura autem Felix fugiens latibula, plurioribus ab Albino confossus est spiculis, in tantum, ut pene omnes civitates Israel consummaret, quousque Filius hominis veniret. Nam a secunda usque ad septimam sabbati parum aliud gestum est. Omnibus denique ejus patefacta socordia, atque ab universis apostolica auctoritate hæresis confutata, soli sibi latuit deformiter, usque dum dicta Cyrilli martyris, ab Albino sibi directa legit lamentabiliter : Ea natura, quæ per diabolum vitiata est, super angelos exaltata est propter triumphum Christi, atque ad dexteram Patris collocata. Hanc ergo legens sententiam, tandem se recognovisse et impie egisse voce et nimio fletu testatus est. Sed quod ad aliud tendens pauca super hac re prælibavi, qui perfectius hanc scire sitit, legat ejus epistolas ad Felicem et Elipantum, et ipsorum ad illum: et nosse incunctanter poterit, quod desiderat.

Largiente Christo hactenus paululum de vitæ Albini initio, quæ cunctis non esse cognita putavi, non ut volui, sed fideliter quemadmodum potui, scripsi. Hinc jam calamum labris quassatum (neque enim judicavi, noverunt quæ super eo cuncti, parvo isti inserere operi) ad finem ejus, despicate crepitando licet, pertrahere conabor.

CAPUT VIH.

Alcuinus Fuldam secedere cupiens, Turonis retinetur.
Ejus discipuli.

XIV. Cum igitur senectute unaque infirmitate plus solito se sentiret affectum, diu ut secum tractaverat, Magni, tom. II, pag. 566 (Patrologia tomo XCVII, col. 990).

d Cyrilli martyris. Sc. Alexandrini, qui martyr appellari potuit ob multa quæ fidei causa sustinuit disputando scribendoque.

B

velle se significavit regi Carolo, sæculum relinquere, A
postulans licentiam apud sanctum Bonifacium mona-
sticam vitam secundum regulam sancti Benedicti
ducere, monasteriaque sibi commissa suos ut inter
discipulos divideret, si fieri posset. Sed rex terribilis
et pius unum cum omni postulationis affectu dene-
gavit alterum libenter audivit, flagitans, quietissi-
mus Turonis atque honorificentissime ut resideret,
sibique et omni sanctæ ecclesiæ commissæ [curam
impendere] non detrectaret: onera vero sæculi, quæ
ipse habuerat, discipulis, ut petierat, libentissime
dispertiit. Fecit ergo et ipse Albinus ut rex sapien-
tissimus rogaverat, non quærens quod sibi foret utile,
sed quod multis; ac Turonis diem novissimum præ-
stolatus fuit. Vita denique ejus non monastica infe-
rior fuit. Nam qualis in Patribus superius nominatis
præcesserat, talis et in illo durabat; in jejuniis sci-
licet, in orationibus, in carnis mortificatione, in
eleemosynis, in psalmorum et missarum multa cele-
bratione, et in aliis virtutibus, quibus possibile est
humanam ornari naturam. Præter enim dies resurre-
ctionis et festivitatis, jejunium protelabat in vespe-
rum, parcens cibo, quo amplius delectabatur; quo-
circa tantam sæpissimne ori suo cœlitus datam gaude-
bat habere dulcedinem, quantam nequit humanus
sermo fari. Tunc vero quidquid volebat, labore sine
ullo velocissime dictare quibat: ita ut dicere posset:
Dilexi, Domine, mandata tua super aurum et topa-
zion. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel
et favum ori meo (Psal. cxvi, 127). Qui juvenis Psal-
morum modulationem secretam non tantum, quantum
aliam lectionem amaverat, modo jam senex nullate-
nus eorum decantatione saturari poterat. Secretissi-
mam orationem semper in die, sicut supra de magi-
stro ejus taxatum est, cum manuum diutina crucis
extensione, eodem modo multis cum gemitibus (nam
lacrymas perraro habere poterat) fundebat: disci-
pulis similiter tradebat, quorum nobilissimus Sigulfus
erat Vetulus, magnanimusque Withso; post hos Fre-
degisus et ejus socii. At tempore jam ultimo hærebat
ei assiduo Raganardus, Waldramnus, qui adhuc su-
persunt: Adelbertus quoque beatæ memoriæ, quan-
fum poterat, Sigulfi tunc filius, post autem veneran-
dus Pater, et multi alii, quorum omnium utinam no-
verit Christus nomina. Hi vero omni se circumspe-
ctione prævidentes studebant sollicite ne quid coram
co reprehensionis agerent, multoties etiam et absque
eo. Noverant enim eum vinctum esse Deo, spirituque
ejus illustratum; licet corporalibus oculis, senectute
atque infirmitate resistente, jam clare videre nequi-
ret et ideo timebant actus suos eum latere ron
posse.

[ocr errors]

XV. Spiritu siquidem repletus prophetiæ quibusdam quæ eis essent ventura prædixit, sicuti fecit Raganardo de Osulfo . Nam idem Raganardus quamdam horribilem sopori deditus videns visionem, quam bonum est silere, eidem Patri sequenti die cum pavore retulit timens, ne de se ageretur. At ipse Pater magno cum dolore respondit: O Osulfe! tu D miser, quoties te monui, quoties corripui. Multum denique laborem in avunculum tuum habui, ut se corrigeret et viam mandatorum Dei operari cœpisset prædixique ei, quia nisi fecisset, priusquam de sæculo migraret, plaga lepræ percuteretur; sicque factum est. Prædico ergo et tibi, fili mi, de Osulfo, super quo est hæc visio, quoniam neque in hac regione, neque in qua natus est, morietur; quod postea probavit eventus. Mortuus est enim in Langobardia. Idem quoque Raganardus tentavit se nimiis vigiliis et abstinentiæ nimia superfluitate, ignorantibus omnibus, affligere, ita ut pro hac intemperantia gravissime succumberet febri: ad quem visitandum Pater veniens Albinus jubet omnes, præter Sigulfum, exire de domo ejus, quem increpans ait: Cur sine cujusquam consilio tam intemperanter agere ten

tasti? Nam ego considerans te velle hoc agere, in domo, in qua dormio, te quoque dormire jussi : tu vero statim, ut omnes dormire noveras, candelam latenter accendens in laterna celabas, ac ad locum illum pergens tota nocte vigilabas. Et quidquid occulte ibi faciebat, noverat quod solus Deus, ipse ei indicavit, addens : ‹ Quando mecum quoque ad mandatum pergebas, et te vinum bibere jubebam, arte calidissima dicebas: bibi, domine Pater, meo cum avunculo sufficienter. Cum autem ad tuum venires avunculum, et ipse quoque hoc te juberet, aiebas mecum te bibisse. Voluisti nos deludere, et deceptus es. Cave ergo ista, postquam surrexeris de febre, ne tale aliquid indiscrete unquam coneris agere.

XVI. Audiens igitur ista Raganardus ab ipso qui vocabatur Vetulus, erubuit multumque expavit, sciens se deprehensum, suaque occulta latere Albinum non posse, et admirans dicebat : Quomodo palam istud factum est? Testatur hodieque ipse coram Deo, nullum cognovisse hominem hoc antea homine revelante, præter solum Deum. Pœnitens denique quod egerat stulte, per omne post tempus vitæ Albini nihil tale sine illius egit consilio atque imperio.

CAPUT IX.

Benedicti Ananiensis abbatis adventum prædicit. XVII. Sæpissime etiam ad eum missi venientes regis aliorumque amicorum, cum adhuc ab eo longe essent, eorum prædicebat adventum, causamque adventus, quid quoque afferrent, quidve secum vehere quærerent. Audientes autem ista discipuli quidam, usquedum probarent, senectutem ejus quasi desipientem culpabant. Vir quoque Domini Benedictus ei præ omnibus monachis familiaritate junctus, ad eum gratia consilii salutis suæ et suorum accipiendi, sæpius Gothiæ de partibus properabat. Quadam vero vice voluit taliter venire, nemo ut hoc agnosceret Turonis, quousque ad ostium assisteret domus Albini. Cumque adhuc haud prope esset, vo

cans Albinus unum suorum, ait: Festina occurrere Benedicto abbati in loco tali, et dic ei, velociter ad me perveniat. Fecit missus patris Albini, ut sibi præceptum fuerat, pervenitque post triduum ubi ei dixerat, et Benedictum reperit, eique, quod sibi jussum fuerat, nuntiavit. Stupens autem suum deprehensum conatum, cum velocitate pervenit Turonis ad eum. Cumque se alterutrum tripudiantes deoscularentur, infit Benedictus Pater reverendus suppliciter: Domine Pater, quis meum vobis prædixit adventum? Respondit ei: Nullus homo verbis mihi innotuit. Cui idem: Quis tunc, Domine? forsitan litteris cujusquam audistis? At ille, vere, inquit, nullis. Ad quem vir idem rursum : ‹ Si neque ab homine ullo dicente, neque litteris cujusquam præscistis, precor, mi Pater, quonam modo illud noveris, edicite. Cui Albinus: Noli amplius hoc me interrogare. Cum vero venerabilis vir Be nedictus jam reverti vellet, petiit eum, ut quemadmodum speciali oratione pro se orabat, ei panderet. At ipse ait Hoc namque Christum rogo; Domine, da mihi intelligere peccata mea, et veram confessionem facere, et dignam pœnitentiam agere; et da mibi remissionem peccatorum meorum. Cui vir Deo dignus Benedictus ait: ‹ Addamus, mi Pater, huic orationi unum sermonem : et post remissionem salva me. At Albinus gaudens dixit : « Fiat, reverendissime fili, fiat. Iterum autem vir idem flagitabat, ut sibi diceret, quando crucem videns se contra eam inclinabat, quæ verba labris silenter depromeret. Ille vero hoc inquit: ‹ Tuam crucem adoramus, Domine, tuam gloriosam recolimus passionem. Miserere nostri, qui passus es pro nobis. Post hac deducens eum aliquantulum, remisit gaudentem Albinus ad sua suosque.

[ocr errors]

Osulfo. De cujus lapsu videntur accipienda epistolæ 158 et 159 (nunc 207 et 208).

« PoprzedniaDalej »