Obrazy na stronie
PDF
ePub

nomini dicavi, ut haberes unde tuam posses memo- A ruptibilis esset, utebatur [Ms., uteretur]: ligno ar.

riám recreare, quæ sæpe perdit quod servare debet, nisi in thesauro litterarum reconditum teneat, maxime nobis, qui sæculi occupationibus distrahimur, et diversis itinerum molestiis fatigamur. Et quod [Ms., quia] pondera librorum nobiscum portari nequeunt, ideo aliquoties brevitati studendum est, ut sit levi pondere pretiosa sapientiæ margarita, et habeat fessus ex itinere viator quo se recreet, licet ex pondere portantis manus non gravetur. Sunt in eodem libro difficillimæ quæstiones plurimæ, quas ad præsens tangere non libuit, vel etiam non licuit; vel quod de illis me non interrogasti. Hæ etiam maxime historicæ sunt et simplici responsione contentæ illæ vero majoris inquisitionis, longiorisque tractatus indigent [Cod. ms., et longiorem habere indigent tractatum]. His tantum, dilectissime frater, esto contentus et siquid in eis perperam dixerim, tu frater [Ms., fraterno stylo] nos corrigere studeas; siquid vero bene, non mihi, sed largitori gratias age; qui et te proficere, et me tibi sufficere ex donis suis faciat, sine quo nihil possumus, in quo omnia possibilia sunt credenti ; qui creditam suæ nobis pecuniæ largitionem, in laudem nos et gloriam sui nominis multiplicare faciat.

[ocr errors][merged small][merged small]

Inter. 2. Quot creaturas rationales [Ms., rationabiles] condidit Deus? Resp. Duas. Angelos et homines et cœlum angelis, et terram hominibus habitationem.

Inter. 3. Quare angelicum peccatum silentio in Genesi absconditum est et hominis patefactum ? Resp. Quia angelicum vulnus Deus non prædestinavit curare, hominis vero sanare prædestinavit. Inter. 4. Cur summi angeli peccatum insanabile fuit, et hominis sanabile? Resp. [Quia] angelus

tem scientiæ boni et mali, quasi ut veneno, ut moreretur.

Inter. 7. Quare Adam mundi dominus legem acce

pit?

[ocr errors]

Resp. Ut non tanto extolleretur dominio, sed in observatione mandati sciret se subjectum Creatori [Ms., Conditori] suo.

Inter. 8. Quid est, quod Deus inspiravit in faciem Adæ spiraculum vitæ (Gen. 11, 7)? — Resp. Inspiratio Dei [in] faciem hominis traditio [Ms., conditio] est animæ rationalis.

306 Inter. 9. Cur homo sexto die creatus est, cum propter rationem nobilior cæteris esset creaturis, quæ ante [Edit., se] [sex diebus] facta sunt? Resp. Ut primum Creator mundum quasi domum præB pararet, et post introduceret habitatorem, id est, dominum domus.

C

Inter. 10. Quare Creator in Adæ [delicto (Edit., maledicto)] terræ maledixit et non aquis (Gen. in, 17)? - Resp. Quia de terræ fructu [Ms., de terra fructum] contra interdictum manducavit homo, noŋ de aquis bibit; et quod [Ms., quia] prædestinavit Deus in aquis abluere peccatum, quod de fructu terræ contraxit homo.

Inter. 11. Quare terrestria animalia plus maledictionis habent quam aquatilia ? Resp. Quia plus de maledicta terra vivunt quam aquatilia; et ideo Christus post resurrectionem de pisce manducare voluit, non de aliquo animali terrestri (Luc. xxiv, 43).

-

Inter. 12. Quare ipse Creator hominis peccatum per seipsum expiare voluit, et non per angelum? — Resp. Quia non sufficiebat unius angeli meritum ad redemptionem totius generis humani; nec tankımı sceleris Ms., scelus] incurrisset diabolus in nece angeli, quantum incurrit in nece Creatoris. Inter. 13. Cur diabolus tam infestus est hominum saluti? Resp. Propter odium in Creatorem et invidiam in hominem, et desperationem suæ salutis. Inter. 14. Quare Deus in principio [humano generi] legem non dedit quam postea per Moysen tradidit? Resp. Quia in hominibus primis diu lex bonæ naturæ servabatur; at ubi naturalis lex evanuit, oblata consuetudine peccandi, data est lex litteræ per Moysen, ut bona quæ sciebantur auctorita

sui sceleris inventor fuit, homo vero alterius fraudetem haberent, et quæ latere cœperant, manifestaseductus [fuit]. Item, quanto sublimior angelus in gloria, tanto major in ruina: homo vero quanto fragilior in natura, tanto facilior ad veniam.

[ocr errors]

Inter. 5. Cur homo suæ potestatis auctor est creatus? Resp. Ut sibi ipse auctor esset [sive] ad vitam, sive ad mortem. Si vero necessitate [Ms., necessitati] esset subjectus, tunc nec boni operis haberet gloriam, nec mali pœnam : sed esset quasi unus [Al., unum] ex pecoribus.

Inter. 6. Cur [enim] in paradiso lignun vitæ et lignum scientiæ boni et mali creatum est? - Resp. Ut per illud potuisset homo immortalis esse, per hoc vero mortalis; ligno vitæ quasi medicina, ut incora Verba et creatione omittuntur in codd. mss.

rentur; et ut terror disciplinæ corrigeret delinquentes, et fidem reformaret in Deum.

Inter. 15. Ut quid Abel sacrificium susceptum est, et Cain refutatum (Gen. iv, 4)? — Resp. [Quia] Abel Deo optima et naturalia offerebat, Cain vero viliora et humana inventione excogitata, ut putatur. Inter. 16. Cur Abel in Evangelio singulariter justus nominatur (Matth. XXI, 35)? Resp. [Quia] tria maxima [Al., maximæ] justitiæ præconia in eo esse leguntur, virginitas, sacerdotium [et] martyrium [Al., virginitatis sacerdotum et martyrum], in quibus primus Christi figuram gessit, qui fuit virgo, sacerdos et martyr.

Inter. 17. Quare Enoch tanto tempore servabatur A incomposita (Ibid. ex vers. LXX)? Resp. Invisibi a morte (Gen. v, 23)? Resp. Ut ostenderetur quid lis propter obscuritatem; incomposita propter deformitatem.

omnes homines potuissent, si non peccassent.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Inter. 28. Quid in coli terræque nomine significatur, quando dicitur : In principio fecit Deus cœlum et terram (Gen. 1, 1)? — Resp. Informis illa materia, D quam de nihilo fecit Deus, appellata est primo cœlum non quia jam hoc erat, sed quia jam hoc esse poterat. Nam secundo die cœlum istud sidereum factum esse legitur, et tertio die terram apparuisse et vestiri floribus cœpisse. Sive, in cœli et terræ nomine spirituales et terrena creaturæ intelligi pos

et terra

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Inter. 35. Quid est: Vidit Deus quod esset bonum? Resp. Id est, in ea bonitate placuit ut maneret, in qua placuit ut fieret, quod fecit.

Inter. 36. Quare de solo homine dictum est: Faciamus hominem (Gen. 1, 26); de aliis autem creaturis legitur: Dixit Deus? Resp. Ut videlicet, quæ [Ms., quia] rationabilis creatura condebatur, cum consilio facta videretur, et ut ejus nobilitas ostenS deretur.

Inter. 37. Cur plurali numero dixit : Faciamus?
Resp. Ut ostenderetur trium una operatio perso-

Larum.

Inter. 38. In quo est homo conditoris sui imago? Resp. In interiori homine.

Inter. 39. Cur utrumque, imago et similitudo? Resp. Imago in æternitate, similitudo in moribus.

Inter. 40. Cur iterum dixit: Creavit Deus hominem cd imaginem suam (vers. 27); cum antea dixisset: ad imaginem nostram? Resp. Ut utrumque, et pluralitas personarum, et unitas substantiæ insi

nuaretur.

Inter. 41. Quare de solo homine creato non dicitur singulariter: Vidit Deus quod esset bonum, sicut de cæteris creaturis dictum est ? -- Resp. Quia postquam homo creatus est, dicebantur omnia valde bona, quasi ante essent singula bona: propter hominem autem omnia valde bona, quod [Ms., quia] omnia in decorem hominis creata essent [Ms., sunt]; homo vero in gloriam et laudem Conditoris sui fa

ctus est.

Inter. 42. Quid est quod legitur [Ms., dixit]: Requievit Deus die septimo ab omnibus operibus suis (Gen. 11, 2)? Resp. Si [enim] dividas septenarium numerum in unum et sex, erunt duo primi numeri perfecti unitas vero in seipsa natura et potestate perfecta est; senarius vero numerus primus opere et actu perfectus est, et partibus suis impletur : nam unum, duo, tria faciunt sex. Significatur ergo [Ms., vero] [in] requie diei septimi, quod Deus ante creationem mundi in seipso natura et potestate perfectus est, et æternaliter in seipso habet requiem; creaturæ vero actu ab ipso creationis accepto habent per ip

[ocr errors]

feraciusque [Ms., veracius] provenirent. Et custodi ret illum, ut custodiret eumdem paradisum sibi ipsi, et [Ms., ne] si aliquid amitteret, ut inde mereretur expelli.

sum in suis naturis perfectionem quamdam, et [Ms. A quæ Deus creaverat humani operis adjutorio letius omittit et] requiem in operatione 308 obedientiæ, et maxime rationabiles creaturæ in [Ms. om. in] eo bono beatæ sunt, ut in conditore suo requiescant. Inter. 43. Cur de die sabbati dicitur: Benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum (vers. 5), cum de aliis diebus non legatur hoc eum dixisse? Resp. Ut ostenderet sanctorum requiem post sex hujus sæculi ætatum labores, in æterno sabbato et benedicta requie quieturam [Ms., quieturos], sicut dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. xxv,54). Ideo et ille dies sine vespera legitur, quod ultima requies sanctorum sempiterna est.

Inter. 44. Cur dixit: Istæ sunt generationes cœli et terræ (Gen. 11, 4)? — Resp. Contra eos [facit] qui mundum sine initio et semper fuisse affirmant. Inter. 45. Cur [dixit : In] die quo fecit cœlum el terram (vers. 4), et non in diebus?

- Resp. Diem (vero) pro toto tempore primordialis creaturæ posuit, sicut et Apostolus: Ecce (nunc) dies salutis (II Cor. vi, 2), diem totum tempus intelligi voluit, quo sancti in hac vita pro æterna salute laborant.

Inter. 46. Quid est [quod dicit]: Omne virgultum agri (Gen. 11, 5) antequam oriretur in terra? Resp. Ut celeritatem operis Dei insinuaret; id est, antequam aliqui fructus ex terra crescendo orirentur aut germinarent, repente omnes campi et celles herbis erant et arboribus cooperti.

Inter. 47. Quid est : Non enim pluerat Dominus Deus super terram (vers. 5)? - Resp. Ut intelligeretur uantum primia terræ germinatio a moderna distabat, quæ morulis ad pluviarum irrigationem vix tandeni et tarde perficitur illa vero ad jubentis imperium mox exorta apparuit.

:

Inter. 48. Quid est [iterum, quod dixit] Fons ascendebat de terra irrigans universa super faciem [Ms., universam superficiem] terræ (Gen. 11, 6)? Resp. Aut de solo dicit paradiso, qui uno fonte irrigari creditur; aut, si de tota terra intelligendum est, omnem aquarum abundantiam intelligi voluit.

Inter. 49. Formavit igitur (Dominus) Deus hominem de limo terræ (Gen. 11, 7). Quid igitur? Num non ante, die sexto, homo legitur esse creatus? Resp. Jam stricte Ms., strictinı, al. omitt.] prius per anticipationem de hominis creatione dixit, quam modo per recapitulationem plenius exponere aggressus est.

Inter. 50. Quid est, quod dixit: Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ? - Resp. Quia videlicet in corporis et animæ substantiam factus est, P quibus corpus de limo (terra) formatum est; anima vero de nihilo Deo inspirante creata.

Inter. 51. Quid est, quod dixit [Ms., dicitur]: Et posuit Deus hominem in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum (Gen. 11, 15)? [Nunquid homini laborare in paradiso opus fuit]; aut a quo custodire illum [Edit., illud; al. custodiri ille] debuit? Resp. Non enim [homini erat] laboris amictio in paradiso, sed voluntatis exhilaratio; cum ea PATROL. C.

Inter. 52. Cur die um est: Lignum scientiæ boni et mali (Gen. 11, 9)? Resp. Non quod ipsum. lignum in sua natura rationale esset, vel scientiam boni et mali habuisset; sed quod homo in eo experiri et scire potuit quid esset inter obedientiæ bonum et inobedientiae malum.

Inter. 53. Quid significat in eo quod dixit: Morte morieris (vers. 17)?-Resp. Duplicem hominis mortem designat, id est, animæ et corporis. Animæ mors est, dum propter peccatum quodlibet animam Deus deB serit. Corporis mors est, dum propter necessitatem quamlibet corpus deseritur ab anima. Et hanc duplam hominis mortem Christus sua simpla [morte] destruxit. Nam sola carne mortuus est ad tempus, anima vero nunquam, quia nunquam peccavit. Inter. 54. Unde dicitur: Adduxit ea ad Adam, videre: quid vocaret ea (Gen. 11, 19)? Resp. Non circuitu locali adducens, sed occulto nutu suæ potentiæ voluit ut venirent.

[merged small][ocr errors]

ut

309 Inter. 55. Cur voluit Deus ut homo cunctis animantibus nomina imponeret? Resp. Ut homo intelligeret seipsum, quanto melior esset cunctis animantibus ex rationis discretione, et eo magis conditorem suum diligeret, quo se meliorem aliis viventibus intelligeret.

--

Inter. 56. Cur dicitur: Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus (Gen. 11, 20)? Resp. Quia inter omnia animantia terræ nullum rationale inveniebatur, nisi ille solus.

Inter. 57. Cur mulier de latere viri dormientis ædificata legitur, et non de terra plasmata, sicut vir (vers. 22)?— Resp. Certe mysterii causa significans, quod Christus propter Ecclesiam in cruce dormivit, ex cujus latere fons salutis nostræ manavit

Inter, 58. Quomodo convenit Christo quod dictum est Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhærebit uxori suæ (Gen. 11, 24)? — Resp, Reliquit patrem, quia non in ea forma apparuit hominibus, qua æqualis est Patri. Reliquit matrem dum synagogam deseruit Judæorum, de qua secundum carnem natus est, ut adhæreret Ecclesiæ, quam ex gentibus congregavit.

Inter. 59. Quare non erubescebant Adam et Eva, dum nudi erant (Gen. 11,25)? — Resp. Quia nullam legein serserunt in membris suis repugnantem legi mentis suæ: nihil enim putabant velandum, quia nihil senserunt refrenandum. Nam in poenam peccati evenit homini, ut ipsa sua caro rebellis ei esset in motibus suis, quia ipse rebellis erat creatori suo in actibus suis. Inter. 60. Unde serpens callidior dicitur cunctis animantibus terræ (Gen. 111,4)? - Resp. Non ex sua uatura, sed ex diabolici spiritus inflatione. Utebatur enim serpente diabolus quasi organo ad perpetiandam calliditatis suæ malitiam.

17

[ocr errors][merged small][merged small]

Inter. 61. Cur tentari Deus hominem permisit, A quem consentire præsciebat? Resp. Quia magnæ laudi [Ms., laudis] non esset, si ideo homo non peccasset, quia malefacere non potuisset. Nam et hodie sine intermissione [per universum] genus humanum ex insidiis diaboli [homines] tentantur [Edit., tentatur], ut ex eo virtus tentati probetur, et palma non consentientis gloriosior appareat.

Inter. 62. Si serpens sonum verborum ejus qui per -cum loquebatur intelligere potuit? Resp. Non -est credibile eum intelligere potuisse quæ per eum liabolus agebat; sed sicut dæmoniacus et mente captus loquitur quæ nescit, ita serpens verba edebat quæ non intelligebat.

Inter. 72. Cur Deus quasi nesciens interrogavit, ubi esset Adam (Gen. 11, 9)? Resp. Non utique ignorando quæsivit, sed increpando admonuit ut attenderet ubi esset, et unde cecidisset.

Inter. 73. Unde [se] a Domini præsentia abscondi posse putabat? Resp. Hæc ei insipientia de peccati pœna accidit, ut eum hoc latere putet [Ms., eum latere velle quem], quem latere nihil potest.

Inter. 74. Cur Adam peccatum in mulierem detorsit (Gen. 111, 12)?- Resp. Ad cumulum peccati sui superbe respondit, [et] non humiliter; quasi querimoniam in Deum dirigeret cur ei talem dedisset sociam, unde ei peccati occasio esset. Similiter et mulier suæ culpæ causam in creatorem refert, quare [A/., quia] serpentem, per quem deciperetur [in paradiso ]

Inter. 63. Cur mulier ad interrogata serpenti respondet [Ms., respondit] (Gen. 111, 2)? - Resp. Ut B creaverit. prævaricatio ejus esset inexcusabilis, cum nullo modo dicere potuit se oblitam esse mandati quod serpenti prodidit.

Inter. 64. Cur homo factus est in liberum arbitrium?

Resp. Quia noluit creator hominem cujuslibet servum creare, quem ad imaginem suam fecit, quatenus ex voluntario bono laudabilis appareret, vel appetitu malo damnabilis.

Inter. 65. Quæ est libertas vera? Resp. Maxima {autem] libertas est servire justitiæ, et a peccato esse liberum.

Inter. 66. Quomodo potuit mulier credere serpentis sermonibus, quod divinitus a re bona fuisset prohibita? - Resp. Quia forte ante inerat menti illius amor quidam propriæ potestatis, et quædam de [se] superba præsumptio, quæ per illam tentationem fuerat vincenda et humilianda.

[blocks in formation]

Inter. 69. Ad quid aperti sunt oculi eorum (Gen. III, 7)? Resp. [Quo] nisi ad invicem concupiscendum? quod eis ad pœnam mox post peccatum evenit.

-

310 Inter. 70. Cur ad folia ficulni [Ms., ficulnexe] turbati cucurrerunt [Ms., concurrerunt] (Gen. III, 7)? Resp. Quia gloriam simplicis castitatis amiserunt, ad duplicem libidinis pruriginem confugerunt. [Ideo Dominus Jesus dixit Nathanaeli : Cum esses sub ficu, vidi te (Joan. 1, 48), id est, cum esses sub ficu originalis peccati, per misericordiam vidi te, et idco descendi liberare te.]

Inter. 71. Quid est quod post meridiem abscondit se Adam et uxor ejus (Gen. 111, 8)? — Resp. Id est,

post beatam [Edit., beatæ] paradisiace felicitatis lucem in hujus sæculi caliginosam miseriam [Edit., caligine a miseria] se absconderunt.

C

D

Inter. 75. Quare non est interrogatus serpens cur hoc fecerit? - Resp. Quia forte id non sua natura vel voluntate fecerat, sed diabolus de illo et per illum fuerat operatus. Ideo dicitur ei: Super pectus tuum gradieris et terram comedes (Gen. 111, 14), siquidem in pectore calliditas nequitiarum ejus indicatur; qui et terram devorat, dum luxuria et libidine pcccantium pascitur et delectatur [Al., dilatatur]. Nam [et] sicut diabolus per serpentem loquebatur, ita et in serpente maledicitur.

Inter. 76. Quid est semen mulieris, vel [semen] serpentis (vers. 7)? —Resp. Semen mulieris est totum genus humanum; semen serpentis, originalis peccati primordium : quæ duo semina ex præcepto divino continuum inter se odium gerere debent, ut non faciamus quæ diabolus vult, quia ille nunquam nobis profutura.

[ocr errors]

Inter. 77. Quid est caput serpentis et calcaneum mulieris (Gen. 1, 15)? – Resp. Caput serpentis est illicita suggestionis cogitatio, quod nos omni intentione conterere atque allidere debemus ad petram, qui est Christus. Calcaneum mulieris est extremum vitæ nostræ tempus, quo diabolus nos acrius impugnare satagit, cui si viriliter resistimus, victoriam perseverantiæ cum salute nostra accipiemus.

Inter. 78. Quæritur, dum dicitur : Et sub viri potestate eris (Gen. 11, 16; Gal. v, 6; I Joan. iv, 18), si ante peccatum [quoque] mulier sub potestate viri esset? Resp. Fuit utique, sed ea servitute, quæ per dilectionem operatur, et foras mittit timorem ; post vero, conditionali servitutis timore, quæ per disciplinam operatur.

Inter. 79. Cur spinas et tribulos germinavit terra (Gen. 11, 18)? — Resp. Per peccatum enim hominis terra maledicta est, ut spinas pareret et venenosas herbas ad poenam vel [ad] exercitationem mortalium, ut ante oculos homo semper habeat originale crimen et vel sic admonitus [aliquando] se avertat a peccatis.

Inter. 80. Cur Deus fecit homini tunicas pelliceas (vers. 21)? Resp. Ut eos mortales fuisse insinuaret.

Inter. 81. Quomodo Dominus Deus dixit de homine

post peccatum : Ecce Adam factus est quasi unus ex A nobis (vers. 22)? - Resp. Propter sanctam Trinitatem plurali numero dixit ex nobis ; sicut et in creatione ejus Faciamus hominem ad imaginem (Gen. 1, 26). Hic utitur voce deterrentis, ad incutiendum aliis, ne peccarent, timorem; vel sensu exprobrantis, quia non solum non fuerat factus qualis fieri voluerit, sed nec illud quod factus fuerat, conservaverit.

Inter. 82. Quid est Cherubin, vel flammeum gladium atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ posuit (Gen. 111, 24)? Resp. Id est, per angelicum 311 ministerium ignea quædam custodia: quæ tamen bene, quod versatilis dicitur, significat quandoque illam removendam esse a paradisi januis.

Inter. 83. Unde noverat Cain Dominum ad munera ejus non respexisse, et ad munera Abel respexisse B (Gen. iv, 5)?-Resp. Igne misso de colis, ut creditur, hostiam Abel suscepit, ut sæpissime factum offerentibus viris sanctis legimus; Cain vero ipse sacrificium suum consumere igne debebat.

Inter. 84. Quid est, [quod] Dominus dixit ad Cain: Nonne si bene egeris recipies, sin autem male, statim in foribus peccatum tuum aderit (vers. 7)? — Resp. Id est, si pura mente obtuleris sacrificium, recipies, respiciente Deo ad te et ad sacrificium tuum; sin autem male egeris, intrantem te vel exeuntem seinper peccatum tuum comitabitur, et desinet Dominus custodire introitum tuum et exitum tuum.

Inter. 85. Quomodo intelligendum [sit] sub te erit appetitus tuus [Ms., ejus], et tu dominaberis illius (vers. 7)? — Resp. Tu quia liberi es arbitrii, non habet peccatum super te dominium, sed tu super illud; et in tua potestate est sive compescere, sive concupiscere illud.

Inter. 86. Quare Dominus interrogavit Cain: Ubi est Abel frater tuus (vers. 9)?- Resp. Non tanquam ignarus, sed tanquam judex reum, quem puniat. Cui Cain ad cumulum peccati sui fallaciter ac superbe respondit.

Inter 87. Quomodo vox sanguinis Abel clamat ad Dominum (vers. 10)?- Resp. [Id est] homicidii illius reatus in conspectu [justi] judicis apparebat.

Inter. 88. Unde Cain maledicitur in peccato suo, [in peccato vero Adæ terra maledicitur] [Edit., cum prius terra in opere Adæ sit maledicta]? - Resp. Quia Cain sciebat damnationem prævaricationis primæ, et non limuit originali peccato fratricidii [Edit., homicidii fratris] superaddere scelus; ideo majore maledictione dignus habebatur.

Inter. 89. Quod est signum Cain, quod posuit [ei] Deus, ut non occideretur (vers. 15)? — Resp. Ipsum videlicet signum, quod tremens et gemens, vagus et profugus semper viveret; nec audere eum uspiam orbis terrarum sedes habere quietas. Et forte [idcirco] civitatem condidit, in qua salvari posset (vers. 17).

Inter. 90. Cur ipse se morte damnavit dicendo: Omnis qui inveniet me, occidet me (vers. 14)? — Resp. Desperando dixit, vel ut compendio mortis cruciatus evaderet præsentes.

C

D

[ocr errors]

Inter. 91. Quomodo septuplum punietur, qui occiderit Cain (vers. 24)? — Resp. Solet [enim] septenarius numerus in Scripturis sanctis sæpissime pro plenitudine cujuslibet rei poni: quasi dixisset gravissima ultione puniendum esse, qui [nec] tantæ damnationis acerbitate admonitus a sanguine effundendo [voluit (Edit., nollet)] manus cohibere.

Inter. 92. Quid est, quod legitur Lamech dixisse, cum occideret Cain : Septuplum de Cain vindicetur, de Lamech autem septuagies septies (vers. 24)?— Resp. Quia homicidii peccatum [Ms., reatum] septima generatione diluvio vindicatum esse legitur; adulterii vero scelus, quod primus omnium Lamech in duabus commisit uxoribus, non nisi sanguine Christi expiandum esse, qui septuagesima et septima generatione venit in mundum.

Inter. 93. Unde evenit diabolo prima [Ms., primo] mala voluntas? - Resp. Cum [vero] causa miseriæ malorum angelorum quæritur, ea merito occurrit, quia noluerunt ad illum custodire fortitudinem suam, qui est summum bonum, sed aversi sunt ab illo et ad seipsos conversi sunt [et] sua propria delectati potestate. Et iste primus defectus est et prima inopia rationalis creature. Et hoc vitium quid aliud, nisi superbia, nuncupatur?

-

Inter. 94. Quid est malum? — Resp. Malum [vero] nihil est per se, nisi privatio boni: sicut tenebræ nihil sunt, nisi absentia lucis.

[ocr errors]

Inter. 95. Cur per tres filios Noe secunda origo sæculi surrexit (Gen. vi)?· Resp. Ut tres partes mundi a trium generatione implerentur. Porro Sem in filiis suis Asiam, fet] Cham Libyam, [et] Japhet Europam possidebat.

Inter. 96. De quibus dixit : Cum cœpissent homines multiplicari super terram et filias procreassent. [Et iterum] videntes Filii Dei filias hominum quod 312 essent pulchræ (Gen. vi, 1, 2)? — Resp. Filias hominum, progeniem Cham; et filios Dei sobolem Seth [Ms., Sem] appellare Scriptura voluit. Hi avita benedictione religiosi; illæ paterna maledictione impudicæ [Ms., illi... impudici]: sed postquam filii Seth [Ms., Sem] concupiscentia victi ex filiabus Cham connubia junxerunt, ex tali conjunctione homines immenso corpore, viribus superbi, moribus [inconditi], quos Scriptura gigantes nominat, procreati sunt.

Inter. 97. Quid est, quod dixit: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est (Gen. vi, 5)? Resp. Spiritus [enim] hoc loco iram significat, et caro fragilitatem humanæ naturæ; quasi dixisset: [quia] fragilis est in hominibus conditio, non ad æternos [eos] servabo cruciatus, sed hinc [Ms., hic] restituam quod merentur.

Inter. 98. Quid significat præfinitus ille numerus : Eruntque dies illius centum viginti anni [Ms., annorum]? - Resp. Datus est ille numerus ad agendam pœnitentiam humano generi; sed contemptores prævenit vindicta: nam post centum annos venit diluvium.

Inter. 99. Quid est, quod Deus dicit : Pœnitet me fecisse hominem. Et iterum: Tactus dolore cordis [suil

« PoprzedniaDalej »