Obrazy na stronie
PDF
ePub

ponderis diutius immorari.

sanctus Odo abbas apud Joannem monachum in A sunt, ut pigere quemvis debeat quæstion tam levis
Vite ipsius libr. 1, cap. 1, ita depingit: Ante hos
annos persistente monastica congregatione apud ec-
clesiam beati Martini quæ est Turonis, cœperunt
modum suum consuetudinesque relinquere, ac pro-
priis voluntatibus vitam suam propositumque cor-
rumpere. Relictis namque nativis et assuetis vesti-
mentis, cœperunt fucatas atque fluxas pallioque or-
natas circumferre cucullas et tunicas, etc. Ista et
multa horum similia contra regulæ jura faciebant. ›
Quam rem ita explicat Ademarus Ecolismensis mo-
nachus in Chronico, qua tempestate, inquit, mo-
nachi sancti Martini Turonis, nemine cogente, ante
corpus ejusdem, abjecto monachi schemate, schema
induunt canonicale, etc. Mutationem hanc conti-
gisse Fridugiso abbate, beati Alcuini successore,
probat D. Mabillonius in elogio beati Alcuini cap. 8
num. 41 et 42. Ad hæc attendens et ad priorem sta-
tum monasterii Turonensis animum non reflectens
scriptor Vita beati Alcuini existimare potuit, ipsum,
illius congregationis patrem eamdem quoque vitam
canonicam professum fuisse.

XXXIII. Quidquid vero sit, id sibi Benedictinus ordo gloriæ merito ducit, virum beatum et celeberrimum in eo ordine fuisse primo educatum, litteris ac virtutibus instructum; postea vero exstitisse Benedictinorum monachoruin magistrum et abbatem ; spiritumque sancti Benedicti non tantum usque ad mortem conservasse, verum etiam huic sacro ordini voto ac desiderio conjunctum fuisse, cui adimplendo non nisi major Ecclesiæ et boni publici utilitas obstare potuit.

CAPUT IV.

B

Beati Alcuini schola et discipuli in Britannia. XXXV. Litterarum tam sacrarum quam profanarum studia in Britannia, a Romanis antiquitus ibi constituta, deinceps vero per incursiones Saxonum et Danorum turbata, postquam nempe curante sancto Gregorio Magno summo pontifice sacra Christiana in illam insulam illata et stabilita fuerunt, refloruisse; scholas pariter publicas Græcæ et Latina eruditionis ibidem post adventum Adriani abbatis et Theodori episcopi, hominum omui doctrinæ genere præstantium, resuscitatas et ita frequentatas fuisse, ut deinceps ex illis scholis non tantum episcopi, verum etiam reges et principes doctissimi et sapientissimi prodierint, testem habemus locupletissimum Ven. Bedam in variis capitibus suæ Historiæ ecclesiasticæ gentis Anglorum. Scholis istis Polydorus Vergilius libr. IV Hist. Angl. pag. 68 annumerat Cantabrigiensem, fundatam, ut ipse credit, a Sigeberto rege Anglorum Orientalium, quem Ven. Beda libr. 1, cap. 15 virum per omnia doctissimum et Christianissimum vocat, et libr. 1, cap. 18 de eodem scribit, quod, postquam in Gallia exsul lavacrum baptismi percepit, mox ea quæ in Gallia bene disposita vidit imitari cupiens, instituerit scholam in qua pueri litteris erudirentur: juvante se episcopo Felice, quem de Cantia acceperat, eisque pædagogos et magistros juxta morum Cantuariorum præbente.› De Cantabrigia Ven. Beda tacet; hinc Vergilii narratio conjecturæ tribuenda est. Illud etiam quod idem vir doctus ibidem opinatur, nimirum eidem Sigeberto regi comprimis acceptum referri debere, quod postea Anglia claros semper doctrina viros tulerit, et quod ipse in ea litterarum fundamentum primus jecerit, cum narratione Ven. Beda combinari minime potest. Hoc enim testante Felix ille episcopus, concilii regis Sigeberti promotor, primos magistros et pedagogos schola Cantuariensi prius jam fundata accepit. XXXVI: ad quoque vero haud simile est quod Joannes Balæus, cujus fidei etiam alii quidam se commiserunt, ex annalibus Academiæ Cantabrigiensis narrat, hestum Alcuinum ibidem artes liberales omnes post Belain docuisse. Hæc siquidem narratio, ex obscuris quibusdam annalibus deprompta, fidem haud meretur, primo quod proficiscatur a scriptore parum accurato qualem viri docti Balæum depingunt apud Struvium Bibl. Hist. Lit. tom. II, p. 1220, § 20. Secundo quia verosimile non est, Ven. Bedam unquam Cantabrigiæ docendi munus obiisse; et de beato Alcuino superius cap. 2 a nobis ostensum est, et posthac comprobabitur illum omnem vitam suam et discendo et docendo in ecclesia seu monasterio Eboracensi, usque dum in Franciam ultimo abiit, transegisse.

C

XXXIV. Cæterùm hoc loco prætereundum non est quo.l beatus Alcuinus in epistolis suis nunquam se monachum, sed vel levitani, vel, quod illo ten.pore idem significabat (Isidorus lib. vu Orig. cap. 12), diaconum inscribat, more nimirum tunc usitato, ut quo quisque ecclesiastici ordinis gradu insignitus esset, ab codem etiam officio suo appellationem sumeret, monachi vel etiam abbatis titulo sæpius omisso. Nullibi etiam se sacerdotem fuisse vele verbo significat, nec ab aliis eo gradu suldintatum: fuisse scribitur; quamvis non neing, recentiorum: apud Mab. libr. xxvi Annal. pag. 342, num. 90 contendat, illum tunc quando Carolus Magnus cum filiis suis apud Turonos in ecclesia sancti Stephant sacram communionem percepit, sacerdotis officio-functum fuisse, assistente eidem Sigulfo diacono, uti narrat Vitæ beati Alcuini scriptor num. 18. Enimvero doctissimus Mabillonius ibidem hanc illius critici et aliorum quorumdam opinionem refutat, solide ostendens verborum illorum Vitae scriptoris: Cum (Alcuinus) post communionem corporis Christi et sanguinis manu propria eis misceret, sensum non esse, uod Alcuinus communionem corporis et sanguinis Christi Carolo et filiis ejus præbuerit, sed istum, quod Alcuinus Carolo et tribus ejus filiis Carolo, Pippino et Ludovico post perceptam a sacerdote communionem corporis et sanguinis Christi Domini poculum præbuerit, forte in secretario ecclesiæ, uti olim fiebat. Et certe nemo, ut recte laudatus Mabillonius ibi discurrit, Alcuinum sacerdotem fuisse dixerit, nisi qui in scriptis et epistolis illius plane hospes fuerit, nemo qui Vitam ejus cum tantilla attentione legerit. Etenim in plerisque epistolis levita, et humilis levita aut etiam diaconus, nuaquam sacerdos aut presbyter inscribitur. Eginhardus qui illum a facie noverat, jam mortuum (ne quis putet ante obitum saltem presbyterum fuisse ordinatum) Albinum diaconum tantum vocat. In Vita illius dicitur in Franciam venisse diaconum num. 12, missas quotidie cum Sigulfo presbytero suo levitice celebrasse num. 26, ac demum diaconum obiisse innuitur num. 28: quippe qui ministerio levitarum cœlestium Stephani et Laurentii in cœlum perductus perhibetur, et in medio illorum splendidissima induius dalmatica astitisse. Hæc profecto adeo evidentia

D

XXXVII. Sola igitur schola Eboracensis in Anglia beatum Alcuinum primo discipulum, postea etiam magistrum habere meruit. Fuit illa tunc temporis inter omnes illius insula scholas, quarum memoria adhucdum exstat, celeberrima. Illam primo ab Ecgberto illius sedis archiepiscopo institutam, deinceps vero ab illius successore Alberto majore adhuc celebritate donatam fuisse cap. 2 jam insinuavimus. Ex istorum ergo præsulum doctissimorum instituto ibi scientia pene omnes et artes liberales magna industria et cum multiplici discipulorum profectu docebantur; nimirum grammatica, rhetorica, dialectica, juridica, poesis, astronomia, arithmetica, musica, computus ecclesiasticus, quæ omnia Alcuinus ipse recenset in poemate de pontif. Eborac. Maximum vero studium ibidem impendebatur sacræ disciplinæ ac divinæ Scripturæ, ad cujus etiam pleniorem notitiam atque intelligentiam omnia reliqua studia referebantur; cujus etiam gratia linguis sacris Hebraicze et Græcæ addiscendis non nulla, quantam nimirum

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

}

temporis illius ratio ferebat, diligentia adhibita fuit. A Fridugiso in schola eruditionis de præceptis divinis XXXVIII. Postquam beatus Alcuinus in hac schola omnes illas studiorum classes maxima cum applicatione nec cum minori profectu emensus est, non Lantum a suis condiscipulis tantam eruditionis multiplicis laudem obtinuit, ut ipsum, prout Vitæ illius scriptor testatur, tanquam secundum magistrum colerent, verum et a magistro suo Ecgberto archiepiscopo dignus habitus fuit cui munus docendi in eadem schola committeretur, et qui Ælberto in eodem munere socius daretur. Enimvero jam ante annum 766, nempe ante obitum Ecgberti, qui hoc anno accidit, tantam nominis sui famam adeptus fuerat, ut ea permotus beatus Liudgerus eodem anno illius sese discipline traderet, atque ab ipso inter alios discipulos spiritualia dogmata hauriret, teste Alfrido in Vita sancti Liudgeri libr. 1, num. 9, quod testimonium etiam legitur in altera Vita libr. 1, cap. 5. Concordat in his doctissimus Mabillonius, qui beatum Alcuinum sub pontificatu Eegberti circa B annum 758 scholis Eboracensibus præfectum fuisse colligit ex eadem Vita beati Liudgeri libr. xxII Annal. num. 37.

XXXIX. Ad beatum Alcuinum igitur scholas Eboracenses moderantem magnus undique et ab exteris quoque regionibus erat discentium confluxus. Inter exteros præprimis nominandus est, de quo jam loqui cœpimus, sanctus Liudgerus primus Mimigardefordiensis seu Monasteriensis episcopus, vir sanctitate et apostolico zelo clarus. Is etenim cum aliquando ab abbate suo Gregorio, sancti Bonifacii in ecclesia Trajectensi successore, in Angliam missus, Eboraci moraretur, atque in beati Alcuini notitiam venisset, eruditionis illius eloquio adeo delectabatur, ut Trajectum reversus continuo desiderio teneretur, ad eamdem scholam redeundi. Quapropter assiduis precibus et abbatem el parentem suum Thiadgrimum pro hac licentia obtinenda fatigavit, eosque tandem, ut ejus desiderio consentirent, permovit. Liudgerus igitur voto suo damnatus Eboracum rediit, et ibidem sub disciplina beati Alcuini tribus annis cum dimidio remansit, donec nimirum emergente casu, Anglorum in Frisones odium vitaturus invitus in patriam remeare coactus est, iis jam disciplinis instruclus, quæ illum dignum reddidere ad munus episcopale et apostolicum cum maxima nominis sui gloria in patria obeundum. Comitem itineris ab Alcuino accepit quemdam diaconum, nomine Putul, Romam perrecturum, qui deinde ordine presbyteri ibidem accepto Eboracum reversus postea cum eodem magistro suo in Galliam venit. Plures alios viros aut juvenes ab exteris nationibus ad Angliæ scholas illo tempore fama eruditionis celebratas, maxime ad Eboracensem quam beatus Alcuinus moderabatur, venisse credibile est: quinam vero illi fuerint, monumentis deficientibus, ignoramus.

XL. Inter populares beati Alcuini qui illius fuerunt discipuli, præcipue sequentes innotuerunt, quorum acta quædam, quæ obscuriora videri possint, breviter elucidare conabimur. Primus ex his memorandus Eanbaldus junior cognomento Symeon, senioris Eanbaldi, beati Alcuini in eadem schola quondam condiscipuli, anno 796 iv Kal. Augusti demortui, in cathedra Eboracensi successor de quo plura notavimus ad epistolas 50, 58, 170, 173, 174 (nunc 56, 64, 73, 414, 115) ad eumdem scriptas; ad quas noLas lectorem compendii gratia remittimus.

XLI. Alter beati Alcuini discipulus hic commemorandus fuit, Wizo vel Withso, patrio, ut reor, nomine quo appellatur in epist. 118 (nunc 157), cujus in codice Colbertino, ut in notis ibidem monuimus, inscriptio talis est: Epistola ad Candidum, id est, Wizonem. Hunc discipulis beati Alcuini annumerat Vitæ scriptor num. 14, atque illi elogium magnanimi attribuit. Ipse etiam Alcuinus in epist. 118 (nunc 157), illum suum aliquando fuisse discipulum significat scribens, quod ipsum cum socio Nathanaele, sep

admonuerit. Idipsum insinuat in præfatione ad Commentaria in Ecclesiasten Onix et Nathanaeli inscripta, ubi ipse presbyteri appellatione insignitur. Lelandus de Script. Britan. cap. 100, pag. 133, hunc Candidum Lindisfarnensis ecclesiæ alumnum recte facit. Is cum quibusdam aliis popularibus et condisci pulis suis magistrum suum Alcuinum in Franciam comitatus est; post aliquod vero temporis spatium, circa annum 796 in Britanniam, cujus negotii causa ignoratur, reversus est, uti memoratur in epist. 39 (nune 44) ad Damotam. Cum vero ibi diutius quam Alcuinus volebat, moraretur, tacito studio illum ab Higibaldo Lindisfarnensis ecclesiæ episcopo repetiit in epistola ad Lindisfarnenses, cujus fragmentum dedimus in notis ad epist. 8 (nunc 9). Quin desiderio beati Alcuini ab eodem Higibaldo fuerit satisfactum, minime dubitandum est. Is enim ipse, ni apprime fal. lamur, Candidus fuit, cujus posthac fidelitati et industrie Alcuinus varia negotia apud regem Carolum, apud episcopos quosdam, apud Aule proceres, et amicos tractanda et expedienda commendavit, ui perspicuum est in epistolis 92, 105, 109, 110, 123 (nunc 108, 133, 145, 146, 162) et aliis. Romam ad apostolorum limina, devotionis, ut videtur, causa, abeuntem Alcuinus carmine hortatus et precatus est, ut ibi sanctorum apostolorum aliorumque sanctorum cineres pie coleret, seque illorum intercessioni commendaret, et non nisi cum munere sacrarum reliquiarum reverteretur, quod carmen infra dabimus. Is ipse fortassis auctor est scripti cujusdam hactenus inediti De Imagine Dei, quod exstat in appendice 2, de quo conjecturam nostram aperuimus ibid. in monito pravio. Ab hoc Candido beati Alcuini discipulo distinguendus est alter Candidus Fuldensis monachus et presbyter, proprio nomine non Wizo, sed Bruun nuncupatus; quod suum nomen ipsemet in fine præfationis metricæ ad vitam sancti Eigilis abbatis expressit his verbis: Explicit præfatio Candidi ad Modestum, qui proprio nomine Bruun et Richeo nuncupatur : quod ipsum facit in tine cap. 17 Vitæ ejusdem, scribens:

C

Quamque egomet quondam hac nutritus in aula
Presbyter et monachus Bruun vilisque magister
Depinxi ingenio, etc.

D

XLII. Candidi socius ae in schola Eboracensi sub beati Alcuini magisterio condiscipulus fuit Fridugisus teste anonymo Vite scriptore cap. 8, num. 44. Cognomen ister litteratos sui temporis tulit Nathanael, uti ad epist. 118 (nunc 157) notavi ex inscriptione cod. Colbertini. Ab Alcuino nunc diaconus, præfat. in Eccles., nunc archidiaconus epist. 183 (nunc 124) appellatur. Beati Alcuini popularem illiusque ia schola Eboracensi discipulum, ac postea etiam in Galliam comitem exstitisse, præter præfationem et epistolam mox citatas singularis etiam illa erga ipsum in negotiis suis gerendis confidentia ac familiaritas suadere videtur, quam vir prudens vix indulsisset discipulis peregrina regionis, quorum ingenium nondum satis exploratum habere potuit. Illum elegit qui sacros libros a se diligentissime emendatos ad Carolum imperiali corona redimendum deferret, epist. 103 et 185 (nunc 131 et 135). Illum in palatio viventem, simul et Candidum, de fratrum Turonensium cum Theodulfo episcopo Aurelianensi disceptatione, pro causæ fratrum illorum defensione instruxit in epist. 118 (nunc 157). Illum cum rege in Balneo Aquisgranensi commorantem hortatus est ut discipulas suas, Luciam et Columbam in aula versantes, su sapientiæ decore et floribus exornet epist. 98 et 185 (nunc 126 et 155). Demum infirmitate fractus Alcuinus hunc dilectum suum discipulum præ omnibus dignum æstimavit, qui etsi monasticam vitam non profiteretur sed canonicam, sibi in regimine monasterii Turonensis succederet. Idem Fridugisus postea etiam abbas Sithiuensis sancti Bertini

factus est. Sub ejus vero regimine postea in utroque A stolas 157 et 158 (nunc 206 et 207). Olim, inquit illo monasterio laxior disciplina canonicorum repullulavit, et sancti Benedicti spiritus penitus exstinctus est. Magnæ etiam in aula imperiali auctoritatis fuit; subscripsit enim testamento Caroli Magni, fuitque Ludovici imperatoris cancellarius: et obiit anno 834. Vid. Mab. in elog. beati Alcuini num. 45, et lib. xXVIII Annal. num. 16, et xxix, num. 32, et xxx1, num. 67. Scripsit nonnulla ex quibus nihil jam superest, quam epistola de Nihilo et tenebris ad proceres palatii, quæ edita exstat tom. II Miscell. Baluzii, pag. 403. Hic Fridugisus cum philosophico acumine naturam nihili, ex quo Deus mundum creavit, et tenebrarum, quæ erant super faciem abyssi explorat, et contendit nihil esse aliquid, et tenebras esse substantiam. Verum illius ratiocinia mera sophismata sunt, quamvis de cætero stylus, quo utitur, purus et clarus atque etiam fluidus sit. Mabillonius conjicit Fridugisum scripsisse carmen illud de cella Cormaricensi, quod inter dubia exhibemus, in quo cellam illam, proprio jam gaudentem abbate, nempe Jacobo, et quondam monasterio suo Turonensi annexam quasi sibi ereptam conqueritur. Scripsit quoque contra Agobardum episcopum Lugdunensem, cujus nonnullos, quos ipsi imputat, errores censura paulo acrius perstringit: quod tamen Fridugisi opusculum adhucdum latet. Agobardus se defendens Fridugisum ob styli acerbitatem et majores quosdam errores contra sanam theologiam reprehendit, tom. I Operum, pag. 165 et 191. Legi merentur que de Fridugiso habet D. Rivet tom. IV list. Lit. de la France, pag. 512 seqq.

"

XLIII. A Candido et Fridugiso separare noluimus Oniam sacerdotem, de cujus vita aut actis pauca innotuerunt. Illum tamen fuisse popularem ac discipulum beati Alcuini, colligi posse videtur ex inscriptione Commentariorum in Ecclesiasten, ubi Onias jungitur Candido et Nathanaeli, et æque ac hi duo filius in paternæ pietatis nido aliquando educatus et sub alis paternæ eruditionis edoctus dicitur. eadem inscriptione ubi sacerdotis titulo insignitur suisque socius præponitur, satis intelligitur, illum sæcularibus etiam negotiis in aula fuisse adhibitum, et beato Alcuino admodum charum fuisse. Illum in epist. 183 (nunc 124) Georgii patriarchæ Jerosolymitani memoriæ pariter cum Symeone, Martino et Nathanaele commendat. In epist. 227 (nunc 230) tristitiam suam ob ejus absentiam illi significat. In epist. 228 (nunc 231) illum admonet ut Deum amet, ac pauperum, miserorum ac peregrinorum memor sit, atque eleemosynis, defensione et solatio illis suc

currat.

XLIV. Inter beati Alcuini discipulos a Vitæ scriptore cap. 8, num. 14 numeratur quidam Osulfus, quem pariter in schola Eboracensi ab eodem edoctum fuisse nullus dubitandi locus est: quem etiam beati Alcuini popularem credit D. Mabillonius libr. XXVII Annal. num. 29 quamvis in elogio ad Vitam beati Alcuini cap. 11, num. 66 illum cum aliis, D ipsum ex Anglia comitantibus, Onia, Candido, Nathanaele in monasterio quoque Turonensi auditorem fuisse dicat. Certe Osulfum patria Gallum vel Francum non fuisse ex narratione, quam anonymus Vitæ beati Alcuini scriptor de illius obitu loc. cit. num. 15 facit, sat aperte intelligitur. Nempe beatus Alcuinus alteri discipulo suo Raganardo de Osulfo ad omnia monita vitæ melioris surdo spiritu prophetico prædixit, quod neque in regione hac (Francia utique, ubi tunc Alcuinus degebat) neque in qua natus est, morietur. Quod postea probavit eventus; mortuus est enim in Longobardia. › Osulfus ergo fuit abs dubio ille discipulus, ad quem, tanquam ad filium prodigum, initio quidem optimis moribus ac disciplinis liberalibus imbutum sapientiæ sale illuminatum, et in Scripturis sacris industrium, postea vero scortorum gregibus, potatorum conviviis ac superbientium vanitatibus junctum, scripsit epi

in epistola priore, te genui, nutrivi, alui, et ad perfectum virum usque perduxi. . . . ita, ut_tuam laudem tota decantet regio, nempe Britannia, ut legitur in codd. mss. Salisburgensibus, prout ibidem notavi. In altera vero epistola exemplum quo ad vitæ emendationem animetur illi proponit condiscipulum suum, qui modo, ait, episcopatu præsidet nobilissimo. Qui plane non alius fuit, quam Eanbaldus archiepiscopus Eboracensis. Cum hoc ergo Osulfus in Britannia, in schola Eboracensi, sub beati Alcuini magisterio educatus et edoctus fuit. Hunc ipsum Osulfum pariter cum Fridugiso ab eruditione laudat Theodulfus Aurelianensis libr. II, carm. 1 ad Carolum regem, de utroque ita canens vers. 175:

Stet levita decens Fridegis sociatus Osulfo,
Guarus uterque artis, doctus uterque bene.

B

An hic Osulfus idem sit ac ille, qui multa præclara de Carolo Juniore narravit epist. 179 (nunc 120), incompertum habemus.

XLV. Verosimile est Osulfum, patrio nomine ita vocatum, postea inter scholasticos Cuculi appellationem obtinuisse, utpote cujus similem lapsum, ob quem Osulfum reprehendit, Alcuinus deplorat carmine 77, quo etiam pertinet additamentum, quod ex cod. ms. Collegii sancti Pauli Ratisbonensis tardius detecto dedimus tom. II, carm. 6. Latet certe sub hoc nomine familiari et ascititio quidam beati Alcuini discipulus, in schola Eboracensi eruditus et magistri sui in Galliam comes: quem aliquando ad Symeonem suum seu Eanbaldum episcopum direxit cum muneribus, uti intelligitur ex epist. 171 (nunc 65), et cujus etiam opera usus est ad optima consilia eidem Eanbaldo, quibusdam adversitatibus afflicto suggerenda, uti legitur in epistolis 174 (nunc 115) et sequenti.

"

XLVI. Cuculi socius ac condiscipulus Calwinus fuit Expresbyter Anglus, quem in epist. 58 (nunc 73) ad ipsum directa saluberrimis doctrinis instruit, et in altera 175 (nunc 116) Cuculo simul inscripta, hortatur ut Symconi seu Eanbaldo archiepiscopo ea suo nomine suadeant, quæ ipsum in adversitatibus solari, et ad vitam muneri suo ac dignitati convenientem degendam permovere valeant. Ex eadem epist. 58 (nune 73) discimus, Calwinum cellæ cuidam sancti Stephani praefuisse, et monachum ac monachorum patrem fuisse, sicut ibidem in notis notavimus. Certe membrum is fuit ecclesiæ Eboracensis, suo suffragio concurrens ad archiepiscopi Eanbaldi electionem, uti Alcuinus ibidem insinuat his verbis: ‹ Quem (Symeonem) vos elegistis ad pontificatus hono

rem. >

(

XLVII. Discipulorum beati Alcuini nobilissimum ac fidelissimum auctor Vitæ anonymus primo loco nominat Sigulfum Vetulum, ex cujus narratione ipse didicit, quæ de illo memoriæ posterorum commendavit, eo magis fide digna, quod ipse solus, uti legitur in fine prologi illius Vitæ, post discessum sancti Edberti (Ælberti episcopi puto) ipsius meruit nosse secretà eximia. Erat is, eodemn scriptore testante cap. 5, num. 11, vir Deo amabilis, animi carnisque nobilitate insignis, presbyter et custos Heboricæ civitatis ecclesie, qui tam arcta amicitia beato Alcuino junctus fuit, ut propterea perpetuo illi adhærere cupiens, se eidem, jam scholas in Francia tenenti, sociare voluerit. Antequam vero Sigulfus Alcuinum in Franciam comitatus est, futurus posthac individuus magistri sui comes, jam illuc puer venerat cum avunculo suo Autberto presbytero viro sancto: A quo Romam ad ecclesiasticum ordinem discendum perductus, et Metas civitatem causa cantus directus fuerat; inde tamen Sigulfus, avunculo suo per mortem in itinere amisso, cum multo fructu patriam repedavit propriam. Sacræ lectionis studiosissimum ipsum lau

dat Alcuinus in epistola Interrogationibus illius A Eboracensibus sociatus. In Franciam postea cum hoc

et suis Responsionibus in Librum Genesis præfixa,
in qua illius desiderio in enodandis quibusdam dif-
ficultatibus illius libri, pro temporis opportunitate,
satisfacere studuit: ibi Alcuinus fratrem illum no-
minat, atque longo tempore individuum et fidelem
socium. Ex qua confidentia et familiari conversa-
tione conjicio, Sigulfum sub disciplina beati Alcuini
in Anglia jamjam præ aliis suis condiscipulis in
virum profecisse, atque inter illos seniorem fuisse,
unde fortassis nomen Vetuli tulit; ac propterea il-
lum Alcuinus sibi in ipso docendi munere socia-
vit, illique curam discipulorum se per alia negotia
multoties impedito concredidit. Hac tamen confi-
dentia et existimatione non obstante, ipsum, cum
discipulis Adalberto et Aldrico contra mandatum
suum lectionem Virgilii poetæ clanculo indulsisset,
acriter reprehendit. Quamvis enim Alcuinus, ut
narrat Vitæ scriptor cap. 10, num. 19, juvenis Vir-
gilii lectione delectaretur, postea tamen id a disci- B
pulis fieri noluit, sufficiunt, inquiens, divini poetæ
vobis, nec egetis luxurio a Virgilii vos pollui fa-
cundia. Ad Sigulfum ergo hoc mandatum vio-
lantem dixit: Unde te habemus, Virgiliane? Cur
cœpisti et voluisti contra meam voluntatem et con-
silium, me ignorante, agere ut Virgilium legeres? ›
Sigulfus hac ratione admodum confusus humiliter
ad magistri sui arcana et occulta penetrantis pedes
se projiciens poenituit, et stultissime se egisse con-
fessus est. Suspicor hunc Sigulfum esse filium illum
ægrotum, ad quem scripta est epist. 231 (nunc 188),
qui ab Alcuino edocerí voluit, an melius esset in
canonica veste, sive in monastica sanctitate ultimi
diei exspectare spiraculum; cui vir beatus re-
spondit nihil mutandum esse in præsenti periculo,
et in quovis statu ad majorem semper Ecclesie
profectum cogitationis voluntatem esse d rigendam ;
posse tamen, si convaluerit, monasticam cucullam
induere; orationum enim causa, inquit, et ob
fraternæ intercessionis solatium cum monachis quies
optanda videtur. Enimvero Sigulfus jam abbas
Ferrariensis (hujus enim monasterii regimen Al-
cuinus, ab exterioribus omnibus negotiis se exso-
uturus, illi consignavit) usque ad senium habitu
canonico usus est; postea vero sponte abbatiam
discipulo suo Adalberto resignavit, assumptaque ex
consilio illo, nisi fallar, Alcuini, veste monastica,
prædicto suo discipulo ac successori insigni mo-
destix exemplo se subjecit, uti discimus ex Lupi
abbatis epist. 29. Sigulfo schola Ferrariensis suam
originem debet, quæ posthac sub Lupo abbate
multo celebrior evasit. Vide Hist. Lit, de la France
tom. IV, pag. 242, num. 37. Ab hoc Sigulfo di-
versus est alius ejusdem nominis, cujus scriptor
Vite Alcuini meminit cap. 11, num. 20, qui fuit
sancti Benedicti Anianensis monachus et discipu-
lus; prout recte animadvertit D. Mabillonius in
notis ad prologum Vitae Alcuini: neque tamen
assentiri possumus ejusdem viri celeberrimi opi-D
nioni, dum ibidem Sigulfum presbyterum, Alcuino
valde familiarem de quo in eadem Vita mentio fit
num. 11 ab hoc qui gesta magistri sui dictavit,
distinguit. Nullam enim is suæ opinionis rationem
affert, neque nos ullam in Vita prædicta vel alibi
deprehendimus.

C

XLVIII. Discipulis demum celebrioribus beati Alcuini, quos Eboraci scientiis et artibus liberalibus imbuit, accensendus est Josephus ille, quem in epistola 152 (nune 174) ad Remigium episcopum, suum discipulum, et in præcedenti dilectum filium vocat. Josephum hunc Britannum fuisse persuadet fragmentum epistoke ad ipsum ab Alcuino scriptæ, quod ex Usserio dedimus in notis ad epist. 3, in qua Alcuinus de Colcu lectore in Scotia scribit his verbis: Sanus est magister vester Colcu. Hujus ergo magisterio Josephus ille in Britannia aliquando usus est, posica ob scholæ celebritatem scholasticis

altero suo magistro Alcuino abiit; certe ibidem circa annum 790 cum eodem morabatur, uti intelligitur ex eadem epistola 3, quam Alcuinus e Francia ad Colcum lectorem in Scotia scripsit, uti ibidem in notis D. Mabillonio assentiente diximus. In illa etenim præfato Colcu significat se cum Josepho in illis terris optima frui sanitate. Celeberrimus Mabillonius in elogio beati Alcuini cap. 11, num. 67, nullus dubitat hunc Josephum esse, qui jubente hoc suo magistro Commentaria sancti Hieronymi in Isaiam compendio redegit; quam epitomen manuscriptam, sub titulo Josephi abbatis, exstare idem testatur, illiusque initium et finem retulit. Opus illud jussu beati Alcuini cœptum atque ejus nomini dicatum ipse auctor profitetur hoc versu :

Sic placet Albino talem nos ferre laborem.

Et iterum circa finem carminis :

Sic idcirco tais parens, charissime, jussis Hæc, Albine, tibi strictim collecta dicavi. Demum soluto sermone ita pergit: ‹ Hæc brevi, prout potui, sermone... sicut, dilectissime magister Albine, jussisti, devotus excerpsi. Ita enim mihi præcipiebas, ut in cunctis pernecessarium tantum sensum et llebraicæ veritatis tramitem sequens... incerta et confusa declinarem vestigia. Unde colligas in schola beati Alcuini studium Hebraicæ eruditionis non abfuisse. Obiit Josephus ante suum magistrum, ut pote cujus hic animam precibus Remigii episcopi commendat in citata superius epistola 132 (nunc 174).

XLIX. Hos celebriores beati Alcuini discipulos, multis aliis brevitatis causa dimissis, quos in Britannia docuit, commemorare libuit; quantum nimirum id ad scripta et acta scriptoris celeberrimi illustranda, atque ad famam magisterii illius celebrandam conducere possit. Nihil vero magis ad gloriam viri immortalis facit, quam quod doctrinis ac consiliis illius usi fuerint Angliæ reges, principes, reginæ regiæque virgines, episcopi ac sacerdotes, abbates et monachi, aliique homines dignitate civili et ecclesiastica in illa regione fulgentes: cujus rei documenta præbent tot epistola ad diversas illas personas scriptæ, saluberrimis monitis ac doctrinis cuique statui maxime convenientibus refertæ.

L. Non possum quin eruditos lectores boc loco opportuno moneam, scriptores quosdam Anglos, Harpes eldium, Pitseum, Balæum, quos Centuriatores Magdeburgenses exscribunt, egregie allucinatos fuisse, dum eruditis Angliæ feminis annumerarunt Gislam ac Richtrudem, seu ascititio nomine Luciam et Columbam, quibus beatus Alcuinus Commentarios in sancti Joannis Evangelium dicavit. Horum opinioni, mirum est, virum eruditum D. Alfortum in Annal. Eccles. Anglo-Saxonicis ad an. 770 calculum suum adjecisse. Enimvero virgines illas non in Anglia sed in Gallia Alcuinum magistrum habuisse ex verbis saltem epistolæ virginum illarum, Commentariis illis præfixa, et Parisiis ad illum Turonis existentem scripte, luce clarius est; ita ibi scribunt: Multo facilius chartarum portator tuarum de Turonis Parisiacam civitatem..... pervenire poterit. › Verum de his virginibus inferius, ubi de schola palatii agemus, sermo redibit.

CAPUT V.

Beati Alcuini vocatio et accessus in Franciam. LI. Fama tam præclari doctoris sicut inter lares Eboracenses non coarctari, ita nec intra fines qui dem Britanniae contineri potuit, sed in alias quoque regiones, Franciam maxime et Galliam evulgata fuit, opportuno prorsus tempore, quo nimirum utriusque illius regni amplissimi gubernaculum tenuit Carolus ille, a rebus sapientissime simul et fortissime gestis, Magni nomine, quod postea nunquam deleri potuit, insignitus.

LII. Is enim post obitum Pippini patris et Ca

lomanni fratris sui solus throno admotus regni sui A Carolus ad aulam suam invitavit, futuros in ipso statum circumspiciens, dolens animadvertit illum tam in politicis quam in ecclesiasticis rebus esse corruptissimum, barbarie horridum et omni morum et litterarum cultura destitutum, Enimvero omnium scriptorum, qui antiquitatis litterariæ aliqua notitia pollent, communis sententia est, barbariem et ignorantiam, a quinto sæculo æræ Christianæ, quod tanquam prima epocha collapsarum ubique litterarum haberi debet, tam immodicos fecisse progressus, et primis sexaginta aut septuaginta annis sæculi octavi iantopere invaluisse, ut ultimum complementum, quod nullam jam medelam admitteret, adeptæ fuisse viderentur. Certe monachus Engolismensis in Vita Caroli Magni ad annum 787 scribit, ante regis illius tempora nullum in Gallia fuisse studium liberalium artium. Quod quidem non ita intelligendum est, quasi nullus unquam vetustioribus temporibus sæculum illud quintum antecedentibus, in Gallia litterarum aut artium liberalium cultus viguisset. Diu namque ante illa funesta tempora, quibus Gallia per Barbarorum irruptionem, atque tumultus civiles postea exortos turbata fuit, optima quæque studia floruisse, scholasque ibi erectas et ordinatas fuisse, ex Tacito, Eunomio, et ex illo Gratiani Aug. rescripto codicis Theodosiani, quo Antonio prætorio Galliarum præfecto mandat, ut in singulis metropolibus studia litterarum constituat, et eisdem idoneos magistros cum congruo supplemento constituat, novimus. At vero sedes ille studiorum postea per barbarorum, ut diximus, assiduas incursiones, ac civilium dissidiorum procellas everse, et amica musis otia et quies prærepta fuere, ita ut sub regibus Francis Carolum antecedentibus, nullum illis domicilium superesset; quod narrare voluit Engolimensis monachus loc. cit.

palatio suo scientiarum professores, et consilii sui in restaurandis litterarum studiis scholisque ordinandis ac instituendis adjutores. Illi mandato principis maximi obtemperantes, post expugnatam ab ipso anno 774 Paviam, uti creditur, cum eodem illo officio functuri in Galliam abjere. De utroque et de variis illorum opusculis, a se noviter detectis egregie disserit doctissimus D. Lebeuf, Dissert. sur l'Hist, ecclés. et civile de Paris, tom. I, pag. 370 seqq., ubi pariter pag. 386 animadvertit Carolum Magnum jam ante adventum beati Alcuini de restaurandis in amplissimo regno suo litterarum studiis serio cogitasse. Quod quidem minime inficiari velim, certum nihilominus habeo ex postea dicendis, idque alii pariter eruditi viri absque hæsitatione profitentur, præter beatum Alcuinum neminem majori studio et diligentia regis intentioni collaborasse, ita quidem ut illi potissimum in acceptis referenda sint que rex maximus postmodum ad studiorum optimorum emolumentum et profectum; imo etiam ad felicem, qui inde profluere solet utriusque reipublicæ ecclesiastica et civilis statum sapientissime constitujt. De hujus aulæ et totius regni Francici præceptoris in Franciam vocatione et adventu disserere hoc loco post breve hoc præambulum incipiamus.

B

LVI. Venerat beatus Alcuinus, ut jam alibi notavimus, primo in notitiam Caroli regis Francorum, dum olim a magistro suo ad ipsum directus fuit,» uti legitur in ejus Vita cap. 6, num. 12. Factum id fuisse ante annum 780, quo Alcuinus Romæ, accepto pro novo archiepiscopo Eboracensi Eanbalco seniore, reversus esse ab aliquibus creditur, idem scriptor Vitae ibidem clare commemorat. Certe Alcuinus priori aliquo tempore, dum nempe adhuc adolescens erat, adeoque prope annum ætatis vigesimum septimum, quem ipse Alcuinus adolescentiae terminum in Disputatione Puerorum, cap. 5, constituit, adeoque circa annum Christi 862 (si calculun nativitatis illius ad annum 735 recte ducimus) Romam per Franciam abs dubio perrexit: tunc nimirum, quando Papi regali civitate disputationi inter Petrum Pisanum et Julium Judæum interfuit, uti ex epistola illius 85 (nunc 101) discimus. In illo ergo itinere Alcuino occasio fieri potuit primo perveniendi in notitiam Caroli nondum, ut existimamus, sceptra regni moderantis, scu ante Pippini patris sui obitum. Alio etiam, an eodem tempore beatus Alcuinus in comitatu magistri sui (Ælberti, adeoque ante annum 766 quo is ad episcopatum assumplus fuit) in Franciam venit et apud Corbeienses, (Morbacenses credo) divertit, uti scribit initio epist. 222 (nunc 53). Quibus simul consideratis vero similli. mum est Alcuinum nondum adolescentiam egressum ejusdem Elberti nondum episcopi in exteras regiones peregrinantis ac urbis Roma sacra loca visitantis comitem fuisse quam hujus magistri sui peregrinationem describit in poemate de Pont. Eborac. ubi addidit hunc Albertum in patriam reversurum a regibus et tribunis tanquani doctorem summum honorifice susceptum, tantique habitum fuisse, ut illum apud se retinere omnibus modis conarentur, nempe

C

LIII. Verum de misero statu quo Carolus regnum suum per diuturnam barbariem penitus deformatum et desolatum conspexit, plura hoc loco commentari haud necesse fuerit, postquam de illo summa cum eruditione egregie disseruit præclarus scriptor Hist. Lit. Francia tom. III, pag. 417, et tom. IV, pag. 1 et seqq. Uno tamen verbo saltem illum tangere et commemorare volui, ut quid res litteraria universa præcipui illius post Carolum Magnum restauratoris Alcuini conatibus, quos hoc et sequenti capitibus recensebimus, debeat, evidentius intelligatur.

LIV. Ad eliminandam ergo e toto regno suo jam plurimam partem seu armis seu prudentia paci et tranquillitati restituto barbariem, summus ille princeps nullum remedium opportunius fore recte existimavit, quam sedulam culturam morum et ingeniorum; cujus tamen prudentissimi consilii exsequendi impedimentum fuit, quod nullos prope in regionibus Francicæ suæ ditioni subditis reperire esset viros tanta pietate, eruditione et experientia præditos ut rudes docendi, barbarosque emoliendi munus cum laude et optato profectu obire possent. Ab exteris proinde regionibus, Italia maxime et Britannia, ubi potissimum tunc temporis litterarum studiis moribusque excolendis opera impendebatur, subsidia ejusmodi petere necesse fuit; quod regis sapientissimi consilium Alcuinus apprime laudat in epist. 101 (nunc 129) ad hunc suum Davidem ita scribens:

D

Vestram sollicitudinem, domine mi David, agnoscebam omnes ad sapientiam discendam exhortari, imo et præmiis honoribusque sollicitare, atque ex diversis mundi partibus amatores illius vestræ bon voluntatis adjutores convocare studuistis; inter quos me etiam infimum ejusdem sanctæ sapientiæ vernaculum de ultimis Britanniæ finibus adsciscere curastis. >

LV. Primi vero qui Carolo Italiam aliquoties peragranti innotuere, fuerunt Petrus Pisanus Diaconus vir senex, et Paulus Warnefridi Diaconus pariter et monachus Casinensis, viri ob eruditionem variam atque docendi peritiam maxime commendati. Illas

Ut sua rura fluens divino rore rigaret.

Verum Albertus sux magis patriæ quam exter regionis profectui deservire cupiens, retineri se minime passus, iter suum in Angliam et ad prop: iam ecclesiam, cujus non diu postea pontificatum accepit, prosecutus est.

LVII. Ælberto abeunte Carolus (si ita ex deductis el ex narratione scriptoris anonymi Vitæ beati Alcuini conjicere licet) in ejus comitem Alcuinum, cujus etsi adolescentis genium ac litterariam eruditionem ex illa conversatione perspectam habere potuit, oculos et vota conjecit, optans ut ipsum saltem,

« PoprzedniaDalej »