Obrazy na stronie
PDF
ePub

tationis in chartula per manus currentis viatoris citius veniant ad filium charitatis meæ, qui est pater meritis, fraier charitate, filius ætate. In posteriore quoque Aquilam rogat, ut ne velit oblivisci ‹ patrem senio, filium meritis, fratreni charitate. › Et initio epist. 115 (nunc 154) explicare videtur se potius fideli familiarique consuetudine quam nativa germanitate suo Aquilæ conjunctum esse, ait enim:

litas inde maxime elucet, quod stirpi sancti Wiligis, A sanguinitate. In priori enim exoptat ut verba salupatris sancti Willibrordi cognatione junctus fuerit, ac eo titulo cellam maritimam a sancto Wiligiso in promontoriis, mari Oceano et Humbri fluvio vicinis, constructam, ac deinceps a posteris suis possessam, ipse legitima (hæreditaria, ut interpretor) successione obtinuerit, prout ipse testatur in epist. ad Beornradum, Vitæ sancti Willibrordi in hac editione præfixa, et cap. 1 Vitæ ejusdem. Porro de nobilitate generis sanctorum Wiligisi et Willibrordi Alcuinus in elegia, Vitae hujus sancti apposita, seu cap. 33, et de sancto Willibrordo ita canit:

Nobilis iste fuit magna de gente sacerdos.

De sancto Wiligiso vero :

Vir fuit in populo dignus, cognomine Wilgis,
In Transhumbrana nobile gente degens.

Hinc B. Alcuinus Carolo Magno ipsum sub spe ample mercedis vocanti respondit: Libenter etiam paterna in regione mea non modica hæreditate ditatus, B hac spreta, tibi ut prodessem, hic pauper stare delector. Vitæ cap. 2, num. 12.

VII. Et hæc quidem pauca, nec plura de beati Alcuini genere; de parentum vero ejus nomine ac conditione nihil nobis ætas indulsit. Fratres tamen et sorores in Anglia habuit, quod ipse satis aperte indicat in epist. 102 (nunc 130), ad Aquilam, in qua huic intimo suo amico singularem, quo ipsum amplectebatur, amorem significans scribit: Credas velim, Pater dulcissime, quod non tanta suavitate fratrum vel sororum litterulas legere potui ultramarinas, quanta tuæ dilectionis transalpinas: nec tale post eos tædium fatigat cor meum, quale post tuæ faciei visionem amabilem. Inter fratres porro illius germanos an censendus sit idem Aquila seu Arno, episcopus primum ac deinde primus archiepiscopus Salisburgensis, quocum beatus Alcuinus per frequentes epistolas omnia sui pectoris arcana communicavit, non concordant scriptores. Viri quidam celebres, Mabillonius, lib. XXIII Annal., pag. 87; et C in Elogio hist. ad Vit. beati Alcuini, cap. 1, num. 3; Rivet., Hist Lit. Franc., tom. IV, pag. 296; Ceillier, Hist. Gén. des auteurs sacrés, tom. XVIII; Quercetanus in præfat., cap. 1, num 1, D. Catelinot in ms., nihil hæsitantes pronuntiant, beatum Alcuinum Arnonis ejusdem fratrem germanum fuisse. Unicum pene, quo illi ad id asserendum moventur, argumentum, ducitur ex epistola 86 (nunc 91), quæ inscribitur: Charissimo germano meo Aquile antistiti Albinus salutem, et ex epist. 78 (nunc 83), ad fratres Juvavenses, ubi Aquilam illorum quidem patrem et pastorem, suum vero germanum vocat : olim, inquit, pio Patri Aquile pontifici, germano meo, pastori vestro, etc. Huic nihilominus opinioni contradicunt alii pariter celebres scriptores, Cointius, Pagius, Hansizius et alii, qui vocabula illa fratris ac germani non de sanguinis, sed de animorum conjunctione accipienda esse recte judicant. Legenti enim epistolas Alcuini ad Aquilam, ait Han- D sizius Germ. Sacræ tom. II, pag. 102, num. 12, satis apparet Alcuinum de industria collegisse titulos onines exprimenda sincerissimæ charitatis et amicitiæ qua in Arnonem tanquam alter Pylades ferebatur, quas amoris significationes supervacaneum sane erat fratri consanguineo toties ingerere. Præterea haud vero simile est, prout D. Mabillonio videbatur, Arnonem in Britannia, quæ Alcuini patria fuit, natum; sed potius Saxonem vel Bojum fuisse, et adolevisse in gremio ecclesiæ Frisingensis, ut idem vir cl. D. Hansizius argumentis haud contemnendis contendit ibidem, num. 1 et seqq. Committere haud possum quin hujus aliorumque doctorum virorum judicio meum quoque adjungam, cui ex sequentibus insuper rationibus robur addi posse existimo. Etenim in epistolis 76 (nunc 91) et 92 (nunc 108) Alcuinus ipsemet sat aperte declarat quo sensu Aquilam fratrem suum appellet, charitate nimirum, non con

Solet charitas olim germanitate fideli compacta novis sæpius litteris reformari, ut firma agnoscatur in fide, quæ est dulcis in consuetudine. Similiter epistolam 177 (nunc 118) dilectissimo filio Aquilæ inscriptam ita incipit: Scio te patrem esse dignitate et meritis, sed ex charitatis dulcedine (filii) tibi : nomen imposui, quia nihil debet patri charius esse, quam filius. In his omnibus plane nihil apparet unde concludi possit beatum Alcuinum Aquilam suum agnovisse fratrem consanguineum, sed semper illum eo affectu appellasse fratrem, quo filium, nimirum ex dulcedine charitatis. Imo ex verbis epist. 102 (nunc 130) paulo ante citatis potius intelligitur Aquilam a beato Alcuino in fratrum numero non computari; ibi siquidem contestatur Aquila dulcissimo Patri quod magis illius epistolis delectetur, quam iis quas a fratribus ac sororibus suis in Britannia relictis acciperet. Si æque illum fratrem naturalem habuisset, alio certe stylo usus fuisset, ex quo intelligi possit se Aquilam fratrem inter alios fratres habere chariorem. Si vero cuipiam placuerit, hæc ipsa epistolæ 102 verba interpretari de fratribus ac sororibus non naturalibus, sed affectu dilectionis ita vocatis, non repugnabo: hoc ipso etenim innotescet, quo sensu beatus Alcuinus alios quoque amicos, et maxime Aquilam suum appellare fratres consueverit.

VIII. Cognitis jam iis que de patria, parentibus ac fratribus beati Alcuini ex citatis documentis elicere licuit, nullam diligentiam intermisimus, qua vel ex vita ejus primæva, vel ex Alcuini ipsius scriptis, vel ex aliis vetustis monumentis tempus aut annus nativitatis illius erui ac determinari possit; verum nullibi certi quidpiam ad hoc præstandum subvenit. Celebriores nostræ ætatis scriptores in eo fere conveniunt, beatum Alcuinum ante obitum Ven. Bedæ, hoc est, ante annum 755 vix natum fuisse. Mabill. lib. xx1 Annal, num. 17, pag. 94, et lib. xx, num. 37, pag. 187; Rivet. Hist. Lit. Franc. tom. IV, pag. 295; Ceillier Hist. Gén. des auteurs sacrés, tom. XVHI, pag. 248. Illi ergo annum nativitatis beati Alcuini circa annum 735, quo, ut paulo inferius patebit, Ven. Beda obiit, constituunt ; quorum calculum et nos vel idcirco sequimur, quod is cum reliquis actis vitæ suæ optime conveniat et in nullo dissentiat.

CAPUT H.

Beati Alcuini educatio el magistri.

IX. Beatum Alcuinum Eboraci ut natum, ita et educatum fuisse supra cap. 1, num. 5, ostendimus. Exactis prope in monasterio ibidem annis pueritiæ, haustisque primis scientiarum elementis, cum jam psalmorum lectionem memoriter teneret, traditur disciplinæ Hechberti seu Egberti illius sedis archiepiscopi, fortioribus jam scientiarum ac pietatis cibis alendus, ut scribit Vitæ ejus auctor cap. 1, num. 7. Successerat præsul ille religiosissimus Wilfrido juniori solitudinem petenti in cathedra Eboracensi non anno 755, ut Alfortus ad hunc annum, num. 18, et ad annum 738 num. 1, contendit, sed anno 752, prout testatur vetus scriptor, qui post Bedam historiam Anglorum continuavit et ad hunc annum, quo Cymbertus Lindisfarorum episcopus obiit, etiam ordinationem Ecgberti retulit. Constat porro ex ipso Alcuino in poemate de episcopis Eboracensibus Ecgbertum sedem Eboracensein tenuisse annis triginta quatuor:

Rexit hic ecclesiam triginta et quatuor annis. Ex consensu vero auctorum indubium est, ut ipsemet Alfortus fatetur, Ecgbertum obiisse anno 766. Ab hoc anno si illos 34 subtraxeris, remanet annus 132 initi regiminis episcopalis. Hic episcopus Ecgbertus, quem Malmesburiensis omnium artium liberalium armarium vocat, in monasterio suo scholam constituit filiorum nobilium, quorum alii artis grammaticæ rudimentis, alii disciplinarum liberalium studiis, alii divinarum Scripturarum scientia instruebantur. Hos omnes condiscipulos suos Alcuinus Litterarum ac pietatis studio anteibat; suo vero magistro cum tanta confiden ia et fidelitate adhærebat, ut nihil ageret quod magistri auctoritas non probasset adeo ut arcana quoque cordis sui, imo et stiinulos libidinis, quibus aliquando impetebatur, eidem aperire non erubesceret, non ignarus illius quod sanctissimus monachorum legislator Benediclus cap. 8 suæ regule suis sectatoribus præscripsit,

ut malas cogitationes cordi suo advenientes abbati non celent suo. Quod sane præsentissimum remedium est pro domandis tentationibus illis periculosissimis.

X. Ecgberto anno 766 x Kal. Decembris mortuo Alcuinus ‹ divino munere Elcbertum seu Elbertum virum beatum et clarum loco amissi magistrum accepit, ut scribit auctor Vitæ cap. 2, num. 9, quod non ita intelligendum esse censeo, quasi Ælbertus ille munus docendi in schola Eboracensi non obtinuerit vivente adhuc Ecgberto, sed primum post illius obitum. Illum enim magistrum scholæ Éboracensis ab Ecgberto adhuc in vivis agente rectorem constitutum fuisse ipse Alcuinus testatur in pɔemate de Pont. Eborac., ubi postquam narravit Elbertum, jam sacerdotem ordinatum, suo pontifici semper individuum comitem adhæsisse, addit:

A quo defensor clero decernitur omni, Et simul Euborica præfertur in urbe magister. Quamvis ergo Ecgbertus apostolico zelo ductus nunquam a munere docendi pueros et adolescentes cessaverit, præcipuam tamen scholarum curam, sollicitudine suæ ecclesiæ plurimum impeditus, Ælberto demandavit, cui etiam maxime tanquam proprio ac præcipuo suo magistro, Alcuinus omnem pene suum in litteris profectum in eodem poemate refert acceptum. Hinc illum a sapientia, doctrina et munere docendi unice deprædicat, ostendens quas ante adeptum episcopatum varii generis disciplinas doeuerit; quod exteras etiam regiones adierit : Sophiæ deductus amore;

Si quid forte novi librorum seu studiorum Quod secum ferret, tervis reperiret in illis. In hac peregrinatione litteraria Elbertus, opinor, Alcuinum adolescentem comitem habuit; de hac enim interpretor initium epistole 222 (nunc 53), ubi ait, se olim magistri sui vestigia secutum apud Corbeienses [An Moriacenses? ] divertisse, illiusque congregationis laudabilem conversationem vidisse et amasse. Vid. notas ad eamdem epistolam. Narrat præterea Alcuinus in cit. loc. quod Elbertus ex illo itinere rediens pastoralem quidem curam sumere compulsus sit, nihil tamen in illo munere a studio legendi at docendi remiserit :

Sed neque decrevit, curarum pondera propter,
Scripturas fervens industria prisca legendi,

Factus utrumque, sagax doctor, pius atque sacerdos. Demum narrat quod idem Ælbertus præsul plenus dierum ac meritorum ante obitum suum Eanbaldo condiscipulo suó pontificale decus, sibi vero librorum gažas, seu bibliothecæ op imis libris refertæ curam ipsumque scholæ regimen tradiderit. De quo redibit sermo infra cap. 4.

XI. Quoniam de magistris beati Alcuini sermonem cœpimus, inquirere porro haud supervacaneum, ino necesse erit, num iis quoque Ven. Beda sit acEinsendus? quod quidem scriptores anterioris ata

A tis pene omnes veluti indubitatum supponunt, recentiores vero omnia ad severiorem crisin vocantes refutant, et gravibus rationibus demonstrant Ven. Bedam obiisse prope annum 735 quo beatum Alcuinum vix natum, aut certe disciplinis severioribus minus aptum adhuc fuisse credunt. Certe puer erat cum primo traditus fuit disciplina Ecgberti archiepiscopi Eboracensis anno 732, ut paulo ante diximus, ordinati. Obiit vero Ven. Beda primis annis episcopatus ejusdem antistitis, uti constat ex ipsius Alcuini testimonio in fine hujus cap. referendo: nimirum anno 735 triennio post Ecgberti ordinationem, quando Alcuinus lucem vix aspexisse creditur, aut certe, ut primum diximus, puer erat.

B

XII. Verumenimvero de ætate Ven. Bedæ longe aliter sentit celebris scriptor Franciscus Chiffletius in dissertatione, quam novæ suæ editioni Hist. Eccles. Gentis Anglorum a Ven. Beda compilatæ præmisit, ubi pluribus argumentis evincere conatur, vir doctus, Ven. Bedam vitam suam usque ad annum 762 produxisse, ac demum nonagenarium obiisse, ut vitæ Alcuini scriptor testatur. Quod si verum sit, tunc sane ætas haud repugnaret, quin Alcuinus potuerit esse Bedæ discipulus; eo siquidem anno 762, ipse prope triginta annos ætatis numerasset. Ilec ergo Chiffletii singularis sententia absque discussione præteriri nequit.

XIII. Præcipuum et pene unicum quo hæc illius sententia niti videtur fundamentum structum est super testimonio, quod nullam, ut ipse putabat, patitur exceptionem, testis nimirum oculati, qui viro beato in extremis constituto astitit, Cuthberti scilicet ejus discipuli, cujus exstat de transitu Ven. Beda epistola ad Cuthwinum, edita sæpius, et apud Mabillonium Act. SS. sæc. Ben., part. 1, pag. 537, et emendatior, ut prætenditur, a Chiffletio cit. opere, cap. 2 dissertationis, pag. 11. Argumentum suum Chiffletius ita instruit cap. 1, p. 4: Cuthbertus diCserte ait Bedam beatam animam exhalasse quarta feria ad vesperam, septimo Kal. Junii, sive die mensis Maii 26 accurate. Fuit enim anno Christi 762 Pascha 18 Aprilis, Ascensio Maii 27. Quod ergo præmiserat Cuthbertus, vitam duxisse usque ad diem Ascensionis Dominicæ, exclusive intelligendus est, vel accipiendus de die ecclesiastico Ascensionis, qui a primis vesperis, adeoque a feria quarta exeunte incipiebat. Ita Chiffletius. Ast nescio qua subreptione deceptus vir doctus asserere potuerit Cuthbertum diserte dixisse: Bedam beatam animam exhalasse quarta féria ad vesperam, vii Kalendas Junii. Feriam quartam enim illo Kalendarum Junii die accidisse, in Cuthberti epistola minime legimus; sed sat aperte ibi dicitur, festum ipsum Ascensionis illo die, vir Kal. Junii, celebratum fuisse. Postquam enim Cuthbertus circa epistolæ initium narravit Bedam duabus fere ante Resurrectionis festum hebdomadis morbo correptum vitam duxisse usque ad diem Ascensionis, id est, septima Kal. Junii (ita enim ibi verba nectit) post longius intervallum narrat, quod feria quarta a mane usque ad vesperam diem duxerit, ac demum decantans Gloria Patri, etc., spiritum e corpore ultimum exhalaverit. Hæc profecto narratio sensum quem D. Chiffletius comminiscitur haud insinuat, nimirum Ven. Bedam animam exhalasse feria quarta ad vesperam và Kal. Junii; sed hünc unice, ut textus habet, vitam duxisse usque ad diem Ascensionis Dominicæ, id est, septimam Kal. Junii. Quod idem plane sonat, ac si dixisset: Vitam duxit usque ad diem Ascensionis, id est, usque ad vii Kal. Junii, ita nimirum, ut ex mente Cuthberti eadem fuerit dies septima Kal. Junii et dies Ascensionis Dominicæ. Testimonium igitur Cuthberti, in quo D. Chiffletius maximum suæ sententiæ præsidium collocabat, illi potius refragatur, quia dies Ascensionis ex computi legibus non anno 762, sed anno 753 in diem 26 Maii, hoc est, vii Kal. Junii, incurrit.

D

XIV. Cum igitur præcipuum argumentum, quo cl.

Chiffletius obitum Ven. Bede ad annum 762 usque A Lulli archiepiscopi Moguntini, quæ inter Bonifacianas

producere voluit, illius intentioni minime faveat, sed ex illo Cuthberti testimonio potius relatio auctoris Chronologia Hist. Gent. Angl. adjectæ, Simeonis quoque Dunelmensis seu Turgoti libr. n de Dunelm. eccles. cap. 4. Stubesii Dominicani in Act. Pont. Eborac. atque virorum doctissimorum, Pagii Mabillonii aliorumque recentiorum criticorum sententia, qua obitus Bedæ in anno Christi 735 statuitur, confirmetur; reliqua argumenta, quibus D. Chiffletius ex testimonio scriptoris Vita Alcuini, ex Carthusianorum Coloniensium additione ad Martyrologium, ex epitaphio Beda a Wione Ligni Vitæ libr. v, cap. 101 relato, ac demum ex epistolis quibusdam Lulli archiepiscopi Moguntini, Bedam nonagenarium obiisse probare contendit, omne ad id persuadendum pondus amittunt. Nam additiones ille Carthusianorum Coloniensium ad Usuardi Martyrologium recentiores sunt quam ut fidem contra tot alia antiquiora testimonia facere queant, ut pote facta ac edite primum anno 1521, ut ipsemet Chiffletius fatetur. Similiter recentius est epitaphium illud apud Wionem, in quo legitur incomptus hic versus:

Annos in hac vita ter duxit vitæ triginta,

B

quodque sacris reliquiis Bedæ inditum fuisse monet
Wion, postquam e Girvo, ubi primum sepultæ jace-
bant, Dunelmum translatæ fuere circa annum mille-
simum, trecentis prope annis post ven. viri ohitum:
nihil vero ejusmodi legitur in altero epitaphio, quod
ex cod. Thuan:co edidit Mabill. ad Vitam Ven. Bede,
pag. 539. Vide etiam Acta SS. Antverpiensia ad diem
27 Maii, not. e. Occasionem erroris de Bede ætate
nonaginta annorum abs dubio præbuit scriptor Vite
beati Alcuini, quem etiam pro sua opinione D. Chif-
fletius adhibuit, scribens cap 1, num. 7 Bedam nona-
genarium ad Dominum migrasse. Verum scriptor ille
sat clare significat, se de ea re nihil certi habere,
sed ex quorumdam narratione id accepisse ait; non C
ergo a Sigulfo Alcuini discipulo ac socio, a quo reli-
qua beati Alcuini acta didicerat, eam quoque notitiam
de ætate et obitu Ven. Bedæ hausit, sed ab aliis qui-
busdam, quorum fidei id dubius reliquit. Similem
fabulam ex aliorum relatione idem scriptor ii sub-
junxit de tempore quod Beda in scribendis libris suis
insumpsit: Decimo nono ætatis suæ anno, inquit,
levita, trigesimo vero sacerdos efficitur, a quo tem-
pore, quæ ante per triginta annos didicerat Ecclesic
profutura usque quinquagesimo nono, cum sudore
non inerti, dignis memoria libris inserere proprio
stylo studuit. Per alios autem triginta annos, ferunt
ea, quae scripserat, correxisse. Figmentum! evi-
lescit sane penitus hoc præfati scriptoris testimonium,
dam ibidem scribit, Bedam anno 731, die Ascensioais
Dominicæ, vi Kal. Junii obiisse, et nonagenarium
ad Dominum migrasse, ubi scriptor ille multipliciter
allucinatur. Quomodo enim scribitur (verbis utor
ipsius D. Chiffletii 1. cit. pag. 6) Beda obiisse anno D
Christi 731 nonagenarius, qui anno eodem testatur,
fuisse se annorum non amplius quinquaginta novem?
Aut quomodo dici potest obiisse Beda anno 751, die
Ascensionis Dominicæ, et vir Kal. Junii, cum ex ve-
teris computi regulis certissimum sit, illo anno 731
Ascensionem Domini non vi Kal. Junii, sed vi Idus
Maii evenisse? Allucinationem quidem istam D. Chif-
fletius non auctoris, sed librarii vitio tribuendam, et
idcirco loco 731 legendum existimat 762 prout ipsum
auctorem scripsisse non dubitat. Verum quis non
palpet hanc Chiffletii conjecturam, nullo adhibito
idoneo argumento, ex præcepta semel opinione ma-
nasse? Testimonium ergo scriptoris Vite beati Al-
cuini tam evidenter allucinantis pró confirma-
tione opinionis Chiffletianæ ineptum et inidoneum

est.

XV. Demum haud majoris ponderis est argumentum quod D. Chiffletius ex quibusdam epistolis heati

:

tom. XIII, Bibl. Fatrum ex editione Nicolai Serrarii recensentur, instruit, ex quibus vir doctus evincere contendit, Ven. Bedam non nisi post martyrium sancti Bonifacii e vita migrasse, atque adeo ultra annum 755 in vivis egisse et nonagenarium obiisse. Ita vero ipse loc. cit. pag. 6 et 7 ex epistolis 89, 95, 111 et 150 ratiocinatur: Epistola 150, in qua Beda nuper in Ecclesia fulsisse dicitur, male sancto Bonifacio Moguntino in editis ascripta est, cum vere sit Lulli ejus successoris, quod gemina ratione sic ostendo prior pelitur ex tribus epistolis supra mcmoratis. Per primam petierat Lullus a Cuthberto omnia Bedæ opuscula, e quibus cum pauca obtinuisset, quorum mentio in epistolis 89 et 95, supererat, ut reliqua quæ sibi deerant postularet, hoc vero facit epistola illa 150. Altera ratio est quod constet Bedam Bonifacio fuisse superstitem; etenim Bonifacius glorioso martyrio vitam sibi in cœlum stravit anno Christi 755. Porro Lullus post Bonifacium jam episcopus misit pallam holosericam ad cohonestandas Beda recens exstincti reliquias: ejusdem ergo Lulli est epistola illa ad Cuthbertum abbatem, quæ est in collectione centesima quinquagesima, in qua Bedæ nuper in Ecclesia lucentis, adeoque tunc vita jam perfuncti, mentionem facit. His præmissis ita concludit Chiffletius: Cum igitur ex his liquido appareat Bedam in vivis fuisse ultra annum Christi 755, examussim ælas ejus nonagenaria quam ex ejus epitaphio aliisque argumentis astruximus, obitum ejus defigit anno 762 qui fuit Lulli post Bonifacium seden is septimus. ›

XVI. Mirum certe est Chiffletium ex rationibus levissimis et pene nullis epistolam 150 collectionis illius, sancto Bonifacio al judicare, et beato Lullo vindicare voluisse. Prior quidem ratio probat Lullum ita scribere potuisse, uti scripsit auctor epistole 150, non vero probat Lullum, et non Bonifacium, ita revera scripsisse. Altera ratio est aperta petitio principii. Lullum enim esse epistolæ 150 auctorem inde concluditur, quod ipse jam episcopus post sanctum Bonifacium anno 755 martyrio coronatum, illam scripserit, et cum illa miserit pallam holosericam ad cohonestandas Beda recens exstincti reliquias. Imo Bonifacium Bedæ fuisse superstitem ex aliis certe genuinis ejusdem epistolis, in collectione illa sæpius memorata 8 et 9, evincitur. In prima siquidem vir sanctus petit ab Egberto archiepiscopo Eboracensi ut sibi ex opu-culis Bed aliquos tractatus conscribere et dirigere dignetur, ‹ quem, inquit, nuper, ut audivimus, divina gratia in vestra provincia fulgere concessit. » In epistola 9 ab Huetberto abbate similiter rogat, ut aliqua de opusculis sagacissimi investigatoris Scrip ́urarum Bedan monachi, quem nuper in domo Dei, inquit, apud vos . . . fulsisse audivimus conscripta nobis transmittere dignemini. Sicut ergo Chiffletius ex verbis epistole 150, quibus mentio fit Beda nuper in Ecclesia lucentis, infert ipsum tunc vita jam defunctum, ita ex simili mentione, quam facit sanctus Bonifacius in epistolis 8 et 9 recte infertur, Bedam ante martyrium sancti Bonifacii, atque adeo ante annam 755 obiisse: et cam sanctus Bonifacius in præfatis epistolis eodem stylo utatur, quo utitur auctor epistolæ centesimæ quinquagesimæ, nulla causa subest cur hæc, de cujus auctore nemo ante D. Chiffletium dubitavit, eidem sancto Germanorum apostolo abjudicetur. Advertendum vero hic esse moneo, epistolam 150 præfatæ collectionis, quam Serrarius tanquam ineditam ex Baronio tom. IX Annal. pag. 96 descripsit, non differre ab epist. 9 ejusdem collectionis, sed unam eamdemque esse cum illa, cum hac solum differentia, quod ubi in priori, nempe 150, legitur:

Rogamus, ut reliqua, etc. in posteriori nempe 9 legatur: Rogamus ut aliqua, etc.; et ubi in ista legitur: Et si vobis laboriosum non sit, ut cloccam unam transmittatis, in illa legatur: ut corum unum (apnd Baronium, partem tnam) nobis

grande solatium peregrinationis nostræ transmit- A fuit. Nam Ven. Beda in epist. ad Egbertum antistitem, tatis.

XVII. His que hucusque adversus D. Chiffletium disputavimus robur accedit insuperabile ex testimonio ipsius Alcuini, qui in Poemate de Pontif. Eborac. scribit Bedam obiisse primis annis episcopatus Egberti illius Ecclesiæ archiepiscopi. Ita ibi canit:

Temporibus primis præfati præsulis almi, Presbyter eximius meritis cognomine Beda. Astra petens clausit præsentis lumina vite. Egbertus, ut supra monstravimus cathedram Eboracensem conscendit anno 752, obiit vero anno 766; Bedæ ergo vita attingere non potuit, ut Chiffletio visum est, annum 762, qui non ad primos, sed ad ultimos annos episcopatus Egberti pertinet.

XVIII. Verum longior singularis illius sententiæ D. Chiffletii discussio supervacanea fortassis, et ab hoc loco extranea cuiquam videri possit; illam tamen ob ipsam illius singularitatem præterire non potuimus, ut jam nihil dubii relinquatur beatum Alcuinum circa annum 755 Ven. Beda, jam anno eodem defuncti, discipulum esse non potuisse.

CAPUT III.

Beati Alcuini professio monastica ex observationibus
D. Mabillonii.

XIX. Postquam in prioribus capitibus ostensum fuit, beatum Alcuinum in ecclesia Eboracensi sub magisterio Egberti et Ælberti ab infantia educatum, nutritum, ac virtutibus scientiisque excultum fuisse, hoc loco incongruum haud videbitur inquirere, quodnam ibi genus vitæ, canonicorum videlicet seu clericorum, an monachorum professus fuerit. Et hoc quidem argumentum Mabillonius a nemine suo tempore tractatum invenit, licet scriptores quidam, præsertim Benedictini, virum beatum suis accenserent, nonnullis recentioribus contradicentibus. Quapropter vir ille celeberrimus et in similius rebus tractandis exercitatissimus, id argumenti in elogio ad Vitam beati Alcuini accuratius tractandum sibi sumpsit, atque utriusque partis rationes, non quæ hactenus prolata sint, sed quæ proferri possint, bona fide in medium adduxit, quas hoc loco in compendium contractas exhibere lectoribus gratius fore duximus, quam si easdem cum omni sua prolixitate, vel nostras, in materia a viro illo celeberrimo pene exhausta, obtrudere voluissemus. Pauca nihilominus, que firmanda D. Mabillonii sententiæ apta fore credidimus, nonnunquam immiscere placuit.

XX. Primo loco Mabillonius invicte probat, Alcuinum in ecclesia Eboracensi non solum educatum, verum etiam illi tanquam membrum incardinatum et astrictum fuisse; quod nemo non concedet, qui epistolas Eboracensibus fratribus ab ipso scriptas perlegerit. In epistola enim alias 7 (nunc 6) illius ecclesiæ filium se profitetur, non tantum ob gratiam educationis aut subjectionis (quo nomine omnes Christiani matris Ecclesiæ filii dici possunt) sed adoptionis causa, qua illorum congregationi tanquam membrum et ejusdem ovilis, domus, familiæque particeps aggregari meruit. In illa communitate continuo vitam duxit, ad illam quandoque peregrinatus obedientia tractus reversus est; ibi bibliothecæ custos, ibi scholæ moderator fuit, quod officium in communitatibus religiosis extraneis, si domestici ad hoc idonei reperiuntur, rarius committi solet. Inde venit quod Alcuinus, mortuo Eanbaldo seniore archiepiscopo Eboracensi, dum ipse in Gallia versabatur, ad electionem novi præsulis vocatus fuerit ad quam quo minus accedere potuerit, febrium acerbitatem et tardationem regis in Saxonia impedimento fuisse scribit in epist. 48 et 49 (nunc 54 et 55).

XXI. Hæc cum ita se habeant, dubitari jam minime potest quin beatus Alcuinus institutum illud, quod in illa ecclesia et communitate tunc vigebat, professus sit. Institutum vero illud primo monasticum

[ocr errors]

:

Eboracensem congregationem monasterium vocat : ibi servabatur regularis vitæ disciplina. In epistola enim 5 (nunc 6) Alcuinus fratres Eboracenses ad illius observantiam adhortatur: Regularis, inquit. vitæ vos ordinet disciplina. Quibus verbis ipse monasticam disciplinam intelligit; addit enim et ecclesiasticæ pietatis moderatio venerabiles efficiat : › ubi differentiam regularis ab ecclesiastica seu clericali disciplina insinuat, et ad utramque hortatur, quia utramque illi fratres profitebantur. Ibi similiter eos, uti alios monachos in aliis epistolis, hortatur ad humilitatem et obedientiam, quæ sunt virtutes monachis propriæ et monasticæ vitæ fundamentum. Porro in poemate de Episcopis Eboracensibus Wilfridum juniorem, antequam episcopus ordinatus fuisset, Euborice vicedomnum et abbatem fuisse ait, quia nimirum in ecclesiis cathedralibus monachorum, præter episcopum erat etiam abbas, qui regularis vitæ maxime curam gerebat. Ibidem Elbertus, Wilfridi post Ecgbertum successor in monasterio (nempe Eboracensi) a puerilibus annis traditus, et post exactos annos decem pontificatus eadem monasterii septa, ut Deo soli serviret, repetiisse perhibetur. Demum sanctus Liudgerus Eboraci, Alcuino præceptore, in monasterio monachorum eruditus fuisse memoratur in anonymi libello de Vita sancti Liudgeri apud Mab. Act. SS. sc. Iv Bened. part. 1, pag. 37, cap. 5. Ergo in Eboracensi congregatione monasticum institutum tunc viguit; et quidem secundo Benedictinorum. Nam sanctus Wilfridus I archiepiscopus Eboracensis in sua diœcesi regulam sancti Benedicti invexisse, et ejus ope instituta ecclesiarum meliorasse perhibetur ab Eddio Stephano apud Mabill. ibidem in Vita sancti Wilfridi cap. 14, quem locum idem Mabill. egregie illustrat ibi in observ. præv. num. 10 et 11, pag. 673. Quid, quod Joan. diaconus in Vita sancti Gregorii Magni, lib. IV, cap. 82 testetur, quod tunc vix poterat in illis partius monachus aliquis inveniri, a quo non observaretur tam in proposito quam in habitu regula sancti Benedicti. His ratiociniis D. Mabillonii aliud addere liceat ex epist. 58 (nune 73) ad Calvinum presbyterum, ex qua intelligitur, illum fuisse membrum ecclesiæ Eboracensis, concurrens ad electionem episcopi illius sedis; et illum cum monachis in cella sancti Stephani monachum vixisse, ibi enim Alcuinus Calvinum adhortatur, ut præter virtutes alias, etiam discretioni studeat, quæ, inquit, inter monachos mater virtutum esse dicitur, › nempe in regula sancti Benedicti cap. 64.

XXII. Repones. Sigulfum et Fridugisum Alcuim discipulos et in schola ecclesiæ Eboracensis educatos, habitu canonico usos fuisse. Respondet D. Mabillonius, 1° non tamen de illis constare vere Eboracensi ecclesiæ incardinatos fuisse, sicut id constat de Alcuino; 2° forsan in illa ecclesia fuit congregatio mista ex canonicis seu clericis et monachis; 3° forte Dibi clerici, etsi utentes veste canonica, vitam vixere monasticam, ut de ecclesia Bremensi scribit Adamus.

XXIII. Alterum argumentum pro monachatu beati Alcuini inde accipitur, quod is à Carolo Magno delectus sit abbas ad corrigendos mores Turonensium monachorum; ad quod opus nunquam adhibiti aut apti visi sunt abbates sæculares, uti videre est in privilegio Corbeiensibus a Nicolao papa I concesso, et in concilio Trosleiano, cap. 3.

XXIV. Tertium argumentum desumitur ex zelo et sollicitudine promovendi monasticam disciplinam, quam adbibuit beatus Alcuinus, uti testantur plurimæ ipsius epistolæ ad monachos diversorum monasteriorum, Fuldensis, Corbeiensis, Morbacensis, Salisburgensis, Lirinensis et aliorum scriptæ, qui omnes, sicut D. Mabillonius variis in locis demonstrat, regulam sancti Benedicti profitebantur. Quis diaconus his temporibus, quis clericus aut canonicus sæcu

laris, quamvis doctor publicus; imo quis episcopus, A Alcuini, cum plerumque in aula regis et inter aulicos nisi e monachis sit assumptus, cum tanto zelo scriheret pro disciplina regulari monachorum? Hic profecto tam ardens zelus, hæc tanta sollicitudo reperiri haud poterit, nisi in homine, qui ab unguiculis, ut ita dicam, spiritu monastico imbutus fuerit et innutritus.

XXV. Inde, quod quartum est D. Mabillonii argumentum, filialis ille affectus erga sanctum patrem Benedictum, quem Alcuinus non uno in loco prodit, præcipue in epigrammatibus, CXCVI et CCLIV, ubi simul tam ardenter exoptat gregis paterni augmentum, ac tam fervide cupit sanctissimi parentis gratiam ac opem demereri, ut non majori fervore eo ferri possit quisque sancti Benedicti alumnus.

XXVI. Quintum argumentum petitur ex formulis confessionis, quas beatus Alcuinus composuit; in quibus sanctum Benedictum vocat patrem suum, ejusque exoptat vestigia sequi. De Psalmorum usu infra, cap. 4 et 9. Ibidem cap. 11, omnes humilitatis gradus, quos sanctus Benedictus constituit, percurrit et cap. 3 et alibi, sanctæ regulæ violatorem se esse humiliter profitetur. At, inquis, ea dicit AlcuiHus non in propria, sed in persona monachorum, quibus præfuit, et hasce formulas suggessit. Ita sit sane: ergo religiosi, quibus præfuit, erant monachi Benedictini: ergo et ipse monachus Benedictinus : ergo ea dicit ex propria quoque persona, nisi invicte probetur eum non fuisse monachum.

XXVII. Ultimum argumentum, quod D. Mabillonius pro asserendo beati Alcuini monachatu Benedictino, ex confessione seu professione fidei, a D. Petro Chiffletio sub nomine ejusdem beati viri vulgata et a nobis inter dubiæ fidei opuscula relata, depromit, plane demonstrat auctorem præfatæ confessionis fuisse monachum, qualem se ibi expressis verbis profitetur; beatos monachos suos agnoscit patres 1. cit. part. 11, num. 9, monachi veste suscepta dolet, se falsum ferre monachi nomen, nihilque dignum egisse hujus nominis et habitus, etc., ibid. part. v, num. 16. Enimvero confessionis hujus veram auétoren beatum Alcuinum esse, quamvis quidam id in dubium revocaverint, idem D. Mabillonius pene evincit in sua disquisitione, quam dedimus loc. cit.; monachus ergo fuit beatus Alcuinus.

[ocr errors]

XXVIII. Hæc argumenta, que beat! Alcuni monasticæ vitæ professionem astruunt, D. Mabillonius vir acerrimi ingenii adeo gravia esse existimabat, ut omnem objectorum dubitationem tollere viderentur. Neque tamen dissimulat vir æque doctus ac modestus majoris momenti objecta quædam ex vita beati Alcuini peti posse. 1° Namque vitæ illius scriptor beati Alcuini vestigia comparat vestigiis beati Benedicti abbatis Anianensis et hæc monachis, illa canonicis imitanda proponit. Respondet Mabillonius num. 20 fuisse illo tempore monachos vitæ mitioris et laxioris, ac propterea forsan ab hoc auctore canonicos dictos, quales erant Dionysiani et Turonenses, quorum alii monachos, alii canonicos se dicebant. Unde Carolus Magnus in epistola ad Albinum et congregationem monasterii sancti Martini, quam Patrologiæ tomo XCVIH, col. 921 dedimus, ait : «Sive canonici dicimini, sive monachi. » Et Ardo in libro de Vita sancti Benedicti Anian. testatur, fuisse quædam monasteria, instituta canonica sectantes, regulæ autem præcepta ignorantes; quos beatus Benedictus Anianensis jussu Ludovici Augusti ad regularem formam reduxit. Patres quoque concilii Turonensis, anno 813 celebrati, cap. 25, monachos et abbates vitæ solutioris compellunt, ut ad pristinum revertantur statum, præcipue abbates, ¿qui magis canonice quam monachice inter suos conversari videbantur. sponderi etiam potest, canonicorum nomine apud præfatum auctorem intelligi monachos ecclesiarum cathedralium, quales in Anglia et Germania, atque etiam Romæ erant, quos monachos canonicos vocat vulgatus Anastasius in Gregorio papa IV. Vita igitur

Re

B

C

versari coactus esset, magis canonica, seu mitior, quam monastica fuit: quam propterea Vitæ scriptor non poterat monachis solitariis, bene tamen canonicis imitandam proponere, quamvis ipsemet regulam monasticam professione teneret, a cujus tamen rigore servando, ob publica officia, præter suam voluntatem, fuerat impeditus aut dispensatus. His addo, quod ut quondam monachi in aliquibus ecclesiis cathedralibus, ita nunc in principalibus et regalibus quibusdam abbatiis, vel etiam in publicis studiis occupa i magis canonicam quam monasticam vitam agunt, quos monachis quibusvis imitandos intempestive proponeres.

XXIX. Objectio 2. Laudatus Vitæ scriptor cap. 3, Alcuinum vocat monachum sine monachi voto. Fuit ergo monachus vita, non professione. Verum facilis est responsio. Illa enim scribuntur de Alcuino, dum adhuc puer erat, cui per ætatem vota monastica profiteri non licebat.

XXX. Objectio 3. Repeti potest ex cap. 8 Vitæ, ubi auctor refert Alcuinum jam ætate profectum voluisse sæculum relinquere, ac a Carolo Magno postulasse licentiam ducendi vitam monasticam in monasterio Fuldensi secundum regulam sancti Benedicti ; sed coactum apud Martinianos permansisse, ubi vita ejus monastica inferior non fuit. Non ergo, inquis, fuit Alcuinus revera monachus, sed studio, affectu et moribus. Respondet Mabillonius, Vitæ scriptorem illustrandum esse ex ipso Alcuino, et cum ipse scribit Alcuinum voluisse sæculum relinquere, vocabulo sæculi intelligendas esse sæculares oecupationes, quibus vir beatus quietem orationi ac studiis amicam suspirans continuo distentus erat. De hac enim sua voluntate scribens ad Carolum regem in epist. 101 (nunc. 129) ait : Nam fere ante hoc quinquennium sæculares occupationes, Deum testor, non ficto corde declinare cogitavi. Et paulo inferius dicit, se desiderare inter fratres in ecclesia sancti Martini (non Fulda) vivere et requiescere. Qamvis vero Alcuinus in eodem monasterio Turonensi cum fratribus versaretur, eo tempore magis canonice viventibus, vita ejus tamen nionastic, quam nempe a puero didicerat, inferior non fuit, omnemque is conatum adhibuit, ut illos ad monasterialis vitæ honestatem revocaret, ut ipsemet prostetur inepistola 195 (nunc 149) ad Carolum Iniperatorem.

XXXI. Hæc sunt quæ ad probandam monasticam professionem beati Alcuini afferri possunt, quæ nihilominus etiam ex iis non leviter confirmari posse videtur, quæ Ven. Beda Hist. Gentis Angl. cap. 24 in fine narrat, quod nimirum arridente pace ac screnitate temporum (nempe dum hæc scripserat anno 751) plures in gente Nordanymbrorum (patria Alcuini) tam nobiles quam privati se suosque liberos, depositis armis, satagant magis accepta tonsura monasterialibus ascribere votis, quam bellicis exercere studiis. Hunc morem parentes beati Alcuini eodem D tempore nati secutos fuisse, filiumque suum monasterialibus seu, ut interpretor, monasticis volis ascribere voluisse credendum est.

XXXII. Hæc profecto argumenta, quæ maximam partem ex D. Mabillonii observationibus in compendium contraximus, et quæ nosmet immiscuimus, nemini non, nisi vehementer fallimur, veritati admodum propinqua videbuntur, nec quemquam eruditorum virorum vidimus qui hanc Mabillonii dissertationem ex proposito impugnet, quamvis nonnulli sint qui camdem necdum plene demonstratam esse existiment. Obstat nimirum illorum assensui auctoritas scriptoris Vita, pene coævi, qui beatum Alcuinum vere et professione monachum fuisse, plane ignorasse videri possit. Vid. Le Cointe anno 802 num. 95. Fortassis vero idem scriptor statum monasterii Turonensis præ oculis habuit, qualis suo tempore, annis prope viginti post obitum beati Alcuini, sub Fridugiso illius successore fuit, quem

« PoprzedniaDalej »