litas inde maxime elucet, quod stirpi sancti Wiligis, A Nobilis iste fuit magna de gente sacerdos. De sancto Wiligiso vero : sanguinitate. In priori enim exoptat ut verba salutationis in chartula per manus currentis viatoris citius veniant ad filium charitatis meæ, qui est pater meritis, frater charitate, filius ætate. În posteriore quoque Aquilam rogat, ut ne velit oblivisci ‹ patrem senio, filium meritis, fratreni charitate.› Et initio epist. 145 (nunc 154) explicare videtur se potius fideli familiarique consuetudine quam nativa germanitate suo Aquila conjunctum esse, ait enim : B Solet charitas olim germanitate fideli compacta novis sæpius litteris reformari, ut firma agnoscatur in fide, quæ est dulcis in consuetudine. Similiter epistolam 177 (nunc 118) dilectissimo filio Aquile inscriptam ita incipit: Scio te patrem esse dignitate et meritis, sed ex charitatis dulcedine (filii) tibi : nomen imposui, quia nihil debet patri charius esse, quam filius. In his omnibus plane nihil apparet unde concludi possit beatum Alcuinum Aquilam suum agnovisse fratrem consanguineum, sed semper illum eo affectu appellasse fratrem, quo filium, nimirum ex dulcedine charitatis. Imo ex verbis epist. 102 (nunc 150) paulo ante citatis potius intelligitur Aquilam a beato Alcuino in fratrum numero non computari; ibi siquidem contestatur Aquila dulcissimo Patri quod magis illius epistolis delectetur, quam iis quas a fratribus ac sororibus suis in Britannia relictis acciperet. Si æque illum fratrem naturalem habuisset, alio certe stylo usus fuisset, ex quo intelligi possit se Aquilam fratrem inter alios fratres habere chariorem. Si vero cuipiam placuerit, hæc ipsa epistolæ 102 verba interpretari de fratribus ac sororibus non naturalibus, sed affectu dilectionis ita vocatis, non repugnabo: hoc ipso etenim innotescet, quo sensu beatus Alcuinus alios quoque amicos, et maxime Aquilam suum appellare fratres consueverit. Vir fuit in populo dignus, cognomine Wilgis, Hinc B. Alcuinus Carolo Magno ipsum sub spe ample mercedis vocanti respondit: Libenter etiam paterna in regione mea non modica hæreditate ditatus, hac spreta, tibi ut prodessem, hic pauper stare delector. Vitæ cap. 2, num. 12. > VII. Et hæc quidem pauca, nec plura de beati Alcuini genere; de parentum vero ejus nomine ac conditione nihil nobis ætas indulsit. Fratres tamen et sorores in Anglia habuit, quod ipse satis aperte indicat in epist. 102 (nunc 130), ad Aquilam, in qua huic intimo suo amico singularem, quo ipsum amplectebatur, amorem significans scribit: Credas velim, Pater dulcissime, quod non tanta suavitate fratrum vel sororum litterulas legere potui ultramarinas, quanta tuæ dilectionis transalpinas: nec tale post eos tædium fatigat cor meum, quale post tuæ faciei visionem amabilem. Inter fratres porro illius germanos an censendus sit idem Aquila seu Arno, episcopus primum ac deinde primus archiepiscopus Salisburgensis, quocum beatus Alcuinus per frequentes epistolas omnia sui pectoris arcana communicavit, non concordant scriptores. Viri quidam celebres, Mabillonius, lib. XXIII Annal., pag. 87; et C in Elogio hist. ad Vit. beati Alcuini, cap. 1, num. 3; Rivet., Hist Lit. Franc., tom. IV, pag. 296; Ceillier, Hist. Gén. des auteurs sacrés, tom. XVIII ; Quercetanus in præfat., cap. 1, num 1, D. Catelinot in ms., nihil hæsitantes pronuntiant, beatum Alcuinum Arnonis ejusdem fratrem germanum fuisse. Unicum pene, quo illi ad id asserendum moventur, argumentum, ducitur ex epistola 86 (nunc 91), quæ inscribitur: Charissimo germano meo Aquile antistiti Albinus salutem, et ex epist. 78 (nunc 83), ad fratres Juvavenses, ubi Aquilam illorum quidem patrem et pastorem, suum vero germanum vocat : olim, inquit, pio Patri Aquile pontifici, germano meo, pastori vestro, etc. Huic nihilominus opinioni contradicunt alii pariter celebres scriptores, Cointius, Pagius, Hansizius et alii, qui vocabula illa fratris ac germani non de sanguinis, sed de animorum conjunctione accipienda esse recte judicant. Legenti enim epistolas Alcuini ad Aquilam, ait Han- D sizius Germ. Sacræ tom. II, pag. 102, num. 12, satis apparet Alcuinum de industria collegisse titulos onines exprimendæ sincerissimæ charitatis et amicitiæ qua in Arnonem tanquam alter Pylades ferebatur, quas amoris significationes supervacaneum sane erat fratri consanguineo toties ingerere. Præterea haud vero simile est, prout D. Mabillonio videbatur, Arnonem in Britannia, quæ Alcuini patria fuit, natum; sed potius Saxonem vel Bojum fuisse, et adolevisse in gremio ecclesiæ Frisingensis, ut idem vir cl. D. Hansizius argumentis haud contemnendis contendit ibidem, num. 1 et seqq. Committere haud possum quin hujus aliorumque doctorum virorum judicio meum quoque adjungam, cui ex sequentibus insuper rationibus robur addi posse existimo. Etenim in epistolis 76 (nunc 91) et 92 (nunc 108) Alcuinus ipsemet sat aperte declarat quo sensu Aquilam fratrem suum appellet, charitate nimirum, non con VIII. Cognitis jam iis que de patria, parentibus ac fratribus beati Alcuini ex citatis documentis elicere licuit, nullam diligentiam intermisimus, qua vel ex vita ejus primæva, vel ex Alcuini ipsius scriplis, vel ex aliis vetustis monumentis tempus aut annus nativitatis illius erui ac determinari possit; verum nullibi certi quidpiam ad hoc præstandum subvenit. Celebriores nostræ ætatis scriptores in eo fere conveniunt, beatum Alcuinum ante obitum Ven. Bedæ, hoc est, ante annum 755 vix natum fuisse. Mabill. lib. xxi Annal, num. 17, pag. 94, et lib. xx, num. 37, pag. 187; Rivet. Hist. Lit. Franc. tom. IV, pag. 295; Ceillier Hist. Gén. des auteurs sacrés, tom. XVHI, pag. 248. Illi ergo annum nativitatis beati Alcuini circa annum 735, quo, ut paulo inferius patebit, Ven. Beda obiit, constituunt ; quorum calculum et nos vel idcirco sequimur, quod is cum reliquis actis vitæ suæ optime conveniat et in nullo dissentiat. CAPUT H. Beati Alcuini educatio el magistri. IX. Beatum Alcuinum Eboraci ut natum, ita et educatum fuisse supra cap. 1, num. 5, ostendimus. Exactis prope in monasterio ibidem annis pueritiæ, haustisque primis scientiarum elementis, cum jam psalmorum lectionem memoriter teneret, traditur disciplinæ Hechberti seu Egberti illius sedis archiepiscopi, fortioribus jam scientiarum ac pietatis cibis alendus, ut scribit Vitæ ejus auctor cap. 1, num. 7. Successerat præsul ille religiosissimus Wilfrido juniori solitudinem petenti in cathedra Eboracensi non anno 755, ut Alfortus ad hunc annum, num. 18, et ad annum 738 num. 1, contendit, sed anno 732, prout testatur vetus scriptor, qui post Bedam historiam Anglorum continuavit et ad hunc annum, quo Cymbertus Lindisfarorum episcopus obiit, etiam ordinationem Ecgberti retulit. Constat porro ex ipso Alcuino in poemate de episcopis Eboracensibus Ecgbertum sedem Eboracensein tenuisse annis triginta quatuor: Rexit hic ecclesiam triginta et quatuor annis. Ex consensu vero auctorum indubium est, ut ipsemet Alfortus fatetur, Ecgbertum obiisse anno 766. Ab hoc anno si illos 34 subtraxeris, remanet annus 152 initi regiminis episcopalis. Hic episcopus Ecgbertus, quem Malmesburiensis omnium artium liberalium armarium vocat, in monasterio suo scholam constituit filiorum nobilium, quorum alii artis grammatica rudimentis, alii disciplinarum liberalium studiis, alii divinarum Scripturarum seientia instruebantur. Hos omnes condiscipulos suos Alcuinus itterarum ac pietatis studio anteibat; suo vero magistro cum tanta confiden ia et fidelitate adhærebat, ut nihil ageret quod magistri auctoritas non probasset adeo ut arcana quoque cordis sui, imo et stiinulos libidinis, quibus aliquando impetebatur, cidem aperire non erubesceret, non ignarus illius quod sanctissimus monachorum legislator Benedictus cap. 8 suæ regulæ suis sectatoribus præscripsit, ut malas cogitationes cordi suo advenientes abbati non celent suo. › Quod sane præsentissimum remedium est pro domandis tentationibus illis periculosissimis. X. Ecgberto anno 766 x Kal. Decembris mortuo Alcuinus divino munere Elcbertum seu Ælbertum virum beatum et clarum loco amissi magistrum accepit, ut scribit auctor Vitæ cap. 2, num. 9, quod non ita intelligendum esse censeo, quasi lbertus ille munus docendi in schola Eboracensi non obtinuerit vivente adhuc Ecgberto, sed primum post illius obitum. Illum enim magistrum scholae Eboracensis ab Ecgberto adhuc in vivis agente rectorem constitutum fuisse ipse Alcuinus testatur in poemate de Pont. Eborac., ubi postquam narravit Ælberium, jam sacerdotem ordinatum, suo pontifici semper individuum comitem adhæsisse, addit: A tis pene omnes veluti indubitatum supponunt, recentiores vero omnia ad severiorem crisin vocantes refutant, et gravibus rationibus demonstrant Ven. Bedam obiisse prope annum 735 quo beatum Alcuinum vix natum, aut certe disciplinis severioribus minus aptum adhuc fuisse credunt. Certe puer erat cum primo traditus fuit disciplina Ecgberti archiepiscopi Eboracensis anno 732, ut paulo ante diximus, ordinati. Obiit vero Ven. Beda primis annis episcopatus ejusdem antistitis, uti constat ex ipsius Alcuini testimonio in fine hujus cap. referendo: nimirum anno 735 triennio post Ecgberti ordinationem, quando Alcuinus lucem vix aspexisse creditur, aut certe, ut primum diximus, puer erat. B XII. Verumenimvero de ætate Ven. Bedæ longe aliter sentit celebris scriptor Franciscus Chiffletius in dissertatione, quam novæ suæ editioni Hist. Eccles. Gentis Anglorum a Ven. Beda compilatæ præmisit, ubi pluribus argumentis evincere conatur, vir doctus, Ven. Bedam vitam suam usque ad annum 762 produxisse, ac demum nonagenarium obiisse, ut vitæ Alcuini scriptor testatur. Quod si verum sit, tunc sane ætas haud repugnaret, quin Alcuinus potuerit esse Bede discipulus; eo siquidem anno 762, ipse prope triginta annos ætatis numerasset. Ilec ergo Chiffletii singularis sententia absque discussione præteriri nequit. C A quo defensor clero decernitur omni, Et simul Euborica præfertur in urbe magister. Quamvis ergo Ecgbertus apostolico zelo ductus nunquam a munere docendi pueros et adolescentes cessaverit, præcipuam tamen scholarum curam, sollicitudine suæ ecclesiæ plurimum impeditus, Alberto demandavit, cui etiam maxime tanquam proprio ac præcipuo suo magistro, Alcuinus omnem pene suum in litteris profectum in eodem poemate refert acceptum. Hinc illum a sapientia, doctrina et munere docendi unice deprædicat, ostendens quas ante adeptum episcopatum varii generis disciplinas doeuerit; quod exteras etiam regiones adierit : Sophiæ deductus amore; Si quid forte novi librorum seu studiorum Quod secum ferret, tervis reperiret in illis. In hac peregrinatione litteraria Elbertus, opinor, Alcuinum adolescentem comitem habuit; de hac enim interpretor initium epistole 222 (nunc 53), ubi ait, se olim magistri sui vestigia secutum apud Corbeienses [An Moriacenses?] divertisse, illiusque congregationis laudabilem conversationem vidisse et amasse. Vid. notas ad eamdem epistolam. Narrat præterea Alcuinus in cit. loc. quod Albertus ex illo itinere rediens pastoralem quidem curam sumere compulsus sit, nihil tamen in illo munere a studio legendi ac docendi remiserit : D Sed neque decrevit, curarum pondera propter, Scripturas fervens industria prisca legendi, Factus utrumque, sagax doctor, pius atque sacerdos. Demum narrat quod idem Elbertus præsul plenus dierum ac meritorum ante obitum suum Eanbaldo condiscipulo suó pontificale decus, sibi vero librorum gazas, seu bibliothecæ op imis libris refertæ curam ipsumque scholæ regimen tradiderit. De quo redibit sermo infra cap. 4. XI. Quoniam de magistris beati Alcuini sermonem cœpimus, inquirere porro haud supervacaneum, no necesse erit, num iis quoque Ven. Beda sit acensendus? quod quidem scriptores anterioris arta et XIII. Præcipuum et pene unicum quo hæc illius sententia niti videtur fundamentum structum est super testimonio, quod nullam, ut ipse putabat, patitur exceptionem, testis nimirum oculati, qui viro beato in extremis constituto astitit, Cuthberti scilicet ejus discipuli, cujus exstat de transitu Ven. Beda epistola ad Cuthwinum, edita sæpius, et apud Mabillonium Act. SS. sac. Ben., part. 1, pag. 537, emendatior, ut prætenditur, a Chiffletio cit. opere, cap. 2 dissertationis, pag. 11. Argumentum suum Chiffletius ita instruit cap. 1, p. 4: Cuthbertus diserte ait Bedam beatam animam exhalasse quarta feria ad vesperam, septimo Kal. Junii, sive die mensis Maii 26 accurate. Fuit enim anno Christi 762 Pascha 18 Aprilis, Ascensio Maii 27. Quod ergo præmiserat Cuthbertus, vitam duxisse usque ad diem Ascensionis Dominicæ, exclusive intelligendus est, vel accipiendus de die ecclesiastico Ascensionis, qui a primis vesperis, adeoque a feria quarta exeunte incipiebat. Ita Chiffletius. Ast nescio qua subreptione deceptus vir doctus asserere potuerit Cuthbertum diserte dixisse: Bedam beatam animam exhalasse quarta féria ad vesperam, vii Kalendas Junii. Feriam quartam enim illo Kalendarum Junii die accidisse, in Cuthberti epistola minime legimus; sed sat aperte ibi dicitur, festum ipsum Ascensionis illo die, vii Kal. Junii, celebratum fuisse. Postquam enim Cuthbertus circa epistolæ initium narravit Bedam duabus fere ante Resurrectionis festum hebdomadis morbo correptum vitam duxisse usque ad diem Ascensionis, id est, septima Kal. Junii (ita enim ibi verba nectit) post longius intervallum narrat, quod feria quarta a mane usque ad vesperam diem duxerit, ac demum decantans Gloria Patri, etc., spiritum e corpore ultimum exhalaverit. Hæc profecto narratio sensum quem D. Chiffletius comminiscitur haud insinuat, nimirum Ven. Bedam animam exhalasse feria quarta ad vesperam VII Kal. Junii; sed hunc unice, ut textus habet, vitam duxisse usque ad diem Ascensionis Dominicæ, id est, septimam Kal. Junii. Quod idem plane sonat, ac si dixisset: Vitam duxit usque ad diem Ascensionis, id est, usque ad vii Kal. Junii, ita nimirum, ut ex mente Cuthberti eadem fuerit dies septima Kal. Junii et dies Ascensionis Dominicæ. Testimonium igitur Cuthberti, in quo D. Chiffletius maximum suæ sententiæ præsidium collocabat, illi potius refragatur, quia dies Ascensionis ex computi legibus non anio 762, sed anno 753 in diem 26 Maii, hoc est, vii Kal. Junii, incurrit. XIV. Cum igitur præcipuum argumentum, quo el. Chiffletius obitum Ven. Bede ad annum 762 usque A Lulli archiepiscopi Moguntini, quæ inter Bonifacianas producere voluit, illius intentioni minime faveat, sed tom. XIII, Bibl. Fatrum ex editione Nicolai Serrarii ex illo Cuthberti testimonio potius relatio auctoris recensentur, instruit, ex quibus vir doctus evincere Chronologia Hist. Gent. Angl. adjectæ, Simeonis contendit, Ven. Bedam non nisi post martyrium quoque Dunelmensis seu Turgoti libr. n de Dunelm. sancti Bonifacii e vita migrasse, atque adeo ultra aneccles. cap. 4. Stubesii Dominicani in Act. Pont. num 755 in vivis egisse et nonagenarium obiisse. Ita Eborac. atque virorum doctissimorum, Pagii Mabil- vero ipse loc. cit. pag. 6 et 7 ex epistolis 89, 95, 111 lonii aliorumque recentiorum criticorum sententia, et 150 ratiocinatur: Epistola 150, in qua Beda qua obitus Bedæ in anno Christi 735 statuitur, con- nuper in Ecclesia fulsisse dicitur, male sancto Bonifirmetur; reliqua argumenta, quibus D. Chiffletius facio Moguntino in editis ascripta est, cum vere sit ex testimonio scriptoris Vita Alcuini, ex Carthusia- Lulli ejus successoris, quod gemina ratione sic norum Coloniensium additione ad Martyrologium, ostendo prior pelitur ex tribus epistolis supra meex epitaphio Bedæ a Wione Ligni Vitæ libr. v, cap. moratis. Per primam petierat Lullus a Cuthberto 101 relato, ac demum ex epistolis quibusdam Lulli omnia Beda opuscula, e quibus cum pauca obtinuisarchiepiscopi Moguntini, Bedam nonagenarium obi- set, quorum mentio in epistolis 89 et 95, supererat, isse probare contendit, omne ad id persuadendum pon- ut reliqua quæ sibi deerant postularet, hoc vero fadus amittunt. Nam additiones ille Carthusianorum cit epistola illa 150. Altera ratio est quod constet Coloniensium ad Usuardi Martyrologium recentiores Bedam Bonifacio fuisse superstitem; etenim Bonifasunt quam ut fidem contra tot alia antiquiora testimocius glorioso martyrio vitam sibi in cœlum stravit nia facere queant, ut pote factæ ac edite primum anno anno Christi 755. Porro Lullus post Bonifacium jam 1521, ut ipsemet Chiffletius fatetur. Similiter recen- episcopus misit pallam holosericam ad cohonestandas tius est epitaphium illud apud Wionem, in quo legi- Beda recens exstincti reliquias: ejusdem ergo Lulli tur incomptus hic versus: est epistola illa ad Cuthbertum abbatem, quæ est in collectione centesima quinquagesima, in qua Bedæ nuper in Ecclesia lucentis, adeoque tunc vita jam perfuncti, mentionem facit. His præmissis ita concludit Chiffletius: Cum igitur ex his liquido appareat Bedam in vivis fuisse ultra annum Christi 755, examussim ælas ejus nonagenaria quam ex ejus epitaphio aliisque argumentis astruximus, obitum ejus defigit anno 762 qui fuit Lulli post Bonifacium sedentis septimus. › B XVI. Mirum certe est Chiffletium ex rationibus levissimis et pene nullis epistolam 150 collectionis illius, sancto Bonifacio al judicare, et beato Lullo vindicare voluisse. Prior quidem ratio probat Lullum ita scribere potuisse, uti scripsit auctor epistole 150, non vero probat Lullum, et non Bonifacium, ita revera scripsisse. Altera ratio est aperta petitio principii. Lullum enim esse epistolæ 150 auctorem inde concluditur, quod ipse jam episcopus post sanctum Bonifacium anno 755 martyrio coronatum, illam scripserit, et cum illa miserit pallam holosericam ad cohonestandas Beda recens exstincti reliquias. Imo Bonifacium Bedæ fuisse superstitem ex aliis certe genuinis ejusdem epistolis, in collectione illa sæpius memorata 8 et 9, evincitur. In prima siquidem vir sanctus petit ab Egberto archiepiscopo Eboracensi ut sibi ex opusculis Bed aliquos tractatus conscribere et dirigere dignetur, quem, inquit, nuper, ut audivimus, divina gratia in vestra provincia fulgere concessit. » In epistola 9 ab Huetberto abbate similiter rogat, ut aliqua de opusculis sagacissimi investigatoris Scrip urarum Bedan monachi, quem nuper in domo Dei, inquit, apud vos . . . fulsisse audivimus conscripta nobis transmittere diguemini. Sicut ergo Chiffletius ex verbis epistolae 150, quibus mentio fit Bede nuper in Ecclesia lucentis, infert ipsum tunc vita jam defunctum, ita ex simili mentione, quam facit sanctus Bonifacius in epistolis 8 et 9 recte infertur, Bedam ante martyrium sancti Bonifacii, atque adeo ante annam 755 obiisse: et cam sanctus Bonifacius in præfatis epistolis eodem stylo utatur, quo utitur auctor epistolæ centesimæ quinquagesimæ, nulla causa subest cur hæc, de cujus auctore nemo ante D. Chimetium dubitavit, eidem sancto Germanorum apostolo abjudicetur. Advertendum vero hic esse moneo, epistolam 150 præfatæ collectionis, quam Serrarius tanquam ineditam ex Baronio tom. IX Annal. pag. 96 descripsit, non differre ab epist. 9 ejusdem collectionis, sed unam eamdemque esse cum illa, cum hac solum differentia, quod ubi in priori, nempe 150, legitur: Rogamus, ut reliqua, etc. in posteriori nempe 9 legatur: Rogamus ut aliqua, etc.; et ubi in ista legitur: Et si vobis laboriosum non sit, ut cloccam unam transmittatis, in illa legatur: ut corum unum (apnd Baronium, partem unam) nobis Annos in hac vita ter duxit vitæ triginta, quodque sacris reliquiis Bede inditum fuisse monet est. XV. Demum haud majoris ponderis est argumentum quod D. Chiffletius ex quibusdam epistolis heati grande solatium peregrinationis nostræ transmit- A fuit. Nam Ven. Beda in epist. ad Egbertum antistitem, tatis. › B Eboracensem congregationem monasterium vocat : ibi servabatur regularis vitæ disciplina. In epistola enim 5 (nunc 6) Alcuinus fratres Eboracenses ad illius observantiam adhortatur: Regularis, inquit. vitæ vos ordinet disciplina. Quibus verbis ipse monasticam disciplinam intelligit; addit enim et ecclesiasticæ pietatis moderatio venerabiles efficiat : › ubi differentiam regularis ab ecclesiastica seu clericali disciplina insinuat, et ad utramque hortatur, quia utramque illi fratres profitebantur. Ibi similiter eos, uti alios monachos in aliis epistolis, hortatur ad humilitatem et obedientiam, quæ sunt virtutes monachis propriæ et monasticæ vitæ fundamentum. Porro in poemate de Episcopis Eboracensibus Wilfridum juniorem, antequam episcopus ordinatus fuisset, Euborice vicedomnum et abbatem fuisse ait, quia nimirum in ecclesiis cathedralibus monachorum, præter episcopum erat etiam abbas, qui regularis vitæ maxime curam gerebat. Ibidem' Elbertus, Wilfridi post Ecgbertum successor in monasterio (nempe Eboracensi) a puerilibus annis traditus, et post exactos annos decem pontificatus eadem monasterii septa, ut Deo soli serviret, repetiisse perhibetur. Demum sanctus Liudgerus Eboraci, Alcuino præceptore, in monasterio monachorum eruditus fuisse memoratur in anonymi libello de Vita sancti Liudgeri apud Mab. Act. SS. sc. Iv Bened. part. 1, pag. 57, cap. 5. Ergo in Eboracensi congregatione monasticum institutum tunc viguit; et quidem secundo Benedictinorum. Nam sanctus Wilfridus I archiepiscopus Eboracensis in sua diœcesi regulam sancti Benedicti invexisse, et ejus ope instituta ecclesiarum meliorasse perhibetur ab Eddio Stephano apud Mabill. ibidem in Vita sancti Wilfridi cap. 44, quem locum idem Mabill. egregie illustrat ibi in observ. præv. num. 10 et 11, pag. 673. Quid, quod Joan. diaconus in Vita sancti Gregorii Magni, lib. IV, cap. 82 testetur, quod tunc vix poterat in illis partius monachus aliquis inveniri, a quo non observaretur tam in proposito quam in habitu regula sancti Benedicti. His ratiociniis D. Mabillonii aliud addere liceat ex epist. 58 (nunc 73) ad Calvinum presbyterum, ex qua intelligitur, illum fuisse membrum ecclesiæ Eboracensis, concurrens ad electionem episcopi illius sedis; et illum cum monachis in cella sancti Stephani monachum vixisse, ibi enim Alcuinus Calvinum adhortatur, ut præter virtutes alias, etiam discretioni studeat, quæ, inquit, inter monachos mater virtutum esse dicitur, nempe in regula sancti Benedicti cap. 64. C XVII. His quae hucusque adversus D. Chiffletium disputavimus robur accedit insuperabile ex testimonio ipsius Alcuini, qui in Poemate de Pontif. Eborac. scribit Bedam obiisse primis annis episcopatus Egberti illius Ecclesiæ archiepiscopi. Ita ibi canit: Temporibus primis præfati præsulis almi, Presbyter eximius meritis cognomine Beda. Astra petens clausit præsentis lumina vite. Egbertus, ut supra monstravimus cathedram Eboracensem conscendit anno 732, obiit vero anno 766; Bedæ ergo vita attingere non potuit, ut Chiffletio visum est, annum 762, qui non ad primos, sed ad ultimos annos episcopatus Egberti pertinet. XVIII. Verum longior singularis illius sententiæ D. Chiffletii discussio supervacanea fortassis, et ab hoc loco extranea cuiquam videri possit; illam tamen ob ipsam illius singularitatem præterire non potuimus, ut jam nihil dubii relinquatur beatum Alcuinum circa annum 755 Ven. Beda, jam anno eodem defuncti, discipulum esse non potuisse. CAPUT III. Beati Alcuini professio monastica ex observationibus XIX. Postquam in prioribus capitibus ostensum fuit, beatum Alcuinum in ecclesia Eboracensi sub magisterio Egberti et Ælberti ab infantia educatum, nutritum, ac virtutibus scientiisque excultum fuisse, hoc loco incongruum haud videbitur inquirere, quodnam ibi genus vitæ, canonicorum videlicet seu clericorum, an monachorum professus fuerit. Et hoc quidem argumentum Mabillonius a nemine suo tempore tractatum invenit, licet scriptores quidam, præsertim Benedictini, virum beatum suis accenserent, nonnullis recentioribus contradicentibus. Quapropter vir ille celeberrimus et in similius rebus tractandis exercitatissimus, id argumenti in elogio ad Vitam beati Alcuini accuratius tractandum sibi sumpsit, atque utriusque partis rationes, non quæ hactenus prolatæ sint, sed quæ proferri possint, bona fide in medium adduxit, quas hoc loco in compendium contractas exhibere lectoribus gratius fore duximus, quam si easdem cum omni sua prolixitate, vel nostras, in materia a viro illo celeberrimo pene exhausta, obtrudere voluissemus. Pauca nihilominus, que firmandæ D. Mabillonii sententiæ apta fore credidimus, nonnunquam immiscere placuit. XX. Primo loco Mabillonius invicte probat, Alcuinum in ecclesia Eboracensi non solum educatum, verum etiam illi tanquam membrum incardinatum et astrictum fuisse; quod nemo non concedet, qui epistolas Eboracensibus fratribus ab ipso scriptas perlegerit. In epistola enim alias 7 (nunc 6) illius ecclesiæ filium se profitetur, non tantum ob gratiam educationis aut subjectionis (quo nomine omnes Christiani matris Ecclesiæ filii dici possunt) sed adoptionis causa, qua illorum congregationi tanquam inembrum et ejusdem ovilis, domus, familiæque particeps aggregari meruit. In illa communitate continuo vitam duxit, ad illam quandoque peregrinatus obedientia tractus reversus est; ibi bibliothecæ custos, ibi scholæ moderator fuit, quod officium in communitatibus religiosis extraneis, si domestici ad hoc idonei reperiuntur, rarius committi solet. Inde venit quod Alcuinus, mortuo Eanbaldo seniore archiepiscopo Eboracensi, dum ipse in Gallia versabatur, ad electionem novi præsulis vocatus fuerit ad quam quo minus accedere potuerit, febrium acerbitatem et tardationem regis in Saxonia impedimento fuisse scribit in epist. 48 et 49 (nunc 54 et 55). XXI. Hæc cum ita se habeant, dubitari jam minime potest quin beatus Alcuinus institutum illud, quod in illa ecclesia et communitate tune vigebat, professus sit. Institutum vero illud primo monasticum XXII. Repones. Sigulfum et Fridugisum Alcuim discipulos et in schola ecclesiæ Eboracensis educatos, habitu canonico usos fuisse. Respondet D. Mabillonius, 1o non tamen de illis constare vere Eboracensi ecclesiæ incardinatos fuisse, sicut id constat de Alcuino; 2° forsan in illa ecclesia fuit congregatio mista ex canonicis seu clericis et monachis; 3o forte Dibi clerici, etsi utentes veste canonica, vitam vixere monasticam, ut de ecclesia Bremensi scribit Adamus. XXIII. Alterum argumentum pro monachatu beati Alcuini inde accipitur, quod is à Carolo Magno delectus sit abbas ad corrigendos mores Turonensium monachorum; ad quod opus nunquam adhibiti aut apti visi sunt abbates sæculares, uti videre est in privilegio Corbeiensibus a Nicolao papa I concesso, et in concilio Trosleiano, cap. 3. XXIV. Tertium argumentum desumitur ex zelo et sollicitudine promovendi monasticam disciplinam, quam adhibuit beatus Alcuinus, uti testantur plurimæ ipsius epistole ad monachos diversorum monasteriorum, Fuldensis, Corbeiensis, Morbacensis, Salisburgensis, Lirinensis et aliorum scriptæ, qui omnes, sicut D. Mabillonius variis in locis demonstrat, regulam sancti Benedicti profitebantur. Quis diaconus his temporibus, quis clericus aut canonicus sæcu laris, quamvis doctor publicus; imo quis episcopus, A Alcuini, cum plerumque in aula regis et inter aulicos nisi e monachis sit assumptus, cum tanto zelo scriheret pro disciplina regulari monachorum? Hic profecto tam ardens zelus, hæc tanta sollicitudo reperiri haud poterit, nisi in homine, qui ab unguiculis, ut ita dicam, spiritu monastico imbutus fuerit et innutritus. versari coactus esset, magis canonica, seu mitior, quam monastica fuit: quam propterea Vitae scriptor non poterat monachis solitariis, bene tamen canonicis imitandam proponere, quamvis ipsemet regulam monasticam professione teneret, a cujus tamen rigore servando, ob publica officia, præter suam voluntatem, fuerat impeditus aut dispensatus. His addo, quod ut quondam monachi in aliquibus ecclesiis cathedralibus, ita nunc in principalibus et regalibus quibusdam abbatiis, veletiam in publicis studiis occupa i magis canonicam quam monasticam vitam agunt, quos monachis quibusvis imitandos intempestive proponeres. XXV. Inde, quod quartum est D. Mabillonii argumentum, filialis ille affectus erga sanctum patrem Benedictum, quem Alcuinus non uno in loco prodit, præcipue in epigrammatibus, CXCVI et CCLIV, ubi simul tam ardenter exoptat gregis paterni augmentum, ac tam fervide cupit sanctissimi parentis gratiam ac opem demereri, ut non majori fervore eo ferri possit quisque sancti Benedicti alumnus. XXVI. Quintum argumentum petitur ex formulis confessionis, quas beatus Alcuinus composuit; in quibus sanctum Benedictum vocat patrem suum, ejusque exoptat vestigia sequi. De Psalmorum usu infra, cap. 4 et 9. Ibidem cap. 11, omnes humilitatis gradus, quos sanctus Benedictus constituit, percurrit et cap. 3 et alibi, sanctæ regulæ violatorem se esse humiliter profitetur. At, inquis, ea dicit Alcuinus non in propria, sed in persona monachorum, quibus præfuit, et hasce formulas suggessit. Ita sit sane: ergo religiosi, quibus præfuit, erant monachi Benedictini: ergo et ipse nionachus Benedictinus: ergo ea dicit ex propria quoque person, nisi invicte probetur eum non fuisse monachum. XXVII. Ultimum argumentum, quod D. Mabillonius pro asserendo beati Alcuini monachatu Benedictino, ex confessione seu professione fidei, a D. Petro Chiffletio sub nomine ejusdem beati viri vulgata et a nobis inter dubiæ fidei opuscula relata, depromit, plane demonstrat auctorem præfatæ confessionis fuisse monachum, qualem se ibi expressis verbis profitetur; beatos monachos suos agnoscit patres 1. cit. part. II, num. 9, monachi veste suscepta dolet, se falsum ferre monachi nomen, nihilque dignum egisse hujus nominis et habitus, etc., ibid. part. IV, num. 16. Enimvero confessionis hujus verum auctoreny bcatum Alcuinum esse, quamvis quillam id in dubium revocaverint, idem D. Mabillonius pene evincit in sua disquisitione, quam dedimus loc. cit.; monachus ergo fuit beatus Alcuinus. XXIX. Objectio 2. Laudatus Vitæ scriptor cap. 3, Alcuinum vocat monachum sine monachi voto. Fuit ergo monachus vita, non professione. Verum facilis est responsio. Illa enim scribuntur de Alcuino, dum adhuc puer erat, cui per ætatem vota monastica profiteri non licebat. B XXX. Objectio 3. Repeti potest ex cap. 8 Vitæ, ubi auctor refert Alcuinum jam ætate profectum voluisse sæculum relinquere, ac a Carolo Magno postulasse licentiam ducendi vitam monasticam in monasterio Fuldensi secundum regulam sancti Benedicti ; sed coactum apud Martinianos permansisse, ubi vita ejus monastica inferior non fuit. Non ergo, inquis, fuit Alcuinus revera monachus, sed studio, affectu et moribus. Respondet Mabillonius, Vitæ scriptorem illustrandum esse ex ipso Alcuino, et cum ipse scribit Alcuinum voluisse sæculum relinquere, vocabulo sæculi intelligendas esse sæculares oecupationes, quibus vir beatus quietem orationi ac studiis amicam suspirans continuo distentus erat. De hac enim sua voluntate scribens ad Carolum regem in epist. 101 (nunc. 129) ait: Nam fere ante hoc quinquennium sæculares occupationes, Deum testor, non ficto corde declinare cogitavi. Et paulo inferius dicit, se desiderare inter fratres in ecclesia sancti Martini (non Fulda) vivere et requiescere. Qamvis vero Alcuinus in eodem monasterio Turonensi cum fratribus versaretur, eo tempore magis canonice viventibus, vita ejus tamen nionastic, quam nempe a puero didicerat, inferior non fuit, omnemque is conatum adhibuit, ut illos ad monasterialis vitæ honestatem revocaret, ut ipseet prostetur inepistola 195 (nunc 149) ad Carolum Iniperatorem. C ( XXXI. Hæc sunt quæ ad probandam monasticam professionem beati Alcuini afferri possunt, quæ nihilominus etiam ex iis non leviter confirmari posse videtur, quae Ven. Beda Hist. Gentis Angl. cap. 24 in fine narrat, quod nimirum arridente pace ac screnitate temporum (nempe dum hæc scripserat anno 731) plures in gente Nordanymbrorum (patria Alcuini) tam nobiles quam privati se suosque liberos, depositis armis, satagant magis accepta tonsura monasterialibus ascribere votis, quam bellicis exercere studiis. Hunc morem parentes beati Alcuini eodem tempore nati secutos fuisse, filiumque suum monasterialibus seu, ut interpretor, monasticis votis ascribere voluisse credendum est. > XXVIII. Hæc argumenta, quæ beat! leuni monasticæ vitæ professionem astruunt, D. Mabillonius vir acerrimi ingenii adeo gravia esse existimabat, ut omnem objectorum dubitationem tollere viderentur. Neque tamen dissimulat vir æque doctus ac modestus majoris momenti objecta quædam ex vita beati Alcuini peti posse. 1o Namque vitæ illius scriptor beati Alcuini vestigia comparat vestigiis beati Benedicti abbatis Anianensis: et hæc monachis, illa canonicis imitanda proponit. Respondet Mabillonius num. 20 fuisse illo tempore monachos vitæ mitioris et laxioris, ac propterea forsan ab hoc auctore canonicos dictos, quales erant Dionysiani et Turonenses, quorum alii monachos, alii canonicos se dicebant. Unde Carolus D Magnus in epistola ad Albinum et congregationem monasterii sancti Martini, quam Patrologiæ tomo XCVIII, col. 921 dedimus, ait : «Sive canonici dicimini, sive monachi. » Et Ardo in libro de Vita sancti Benedicti Anian. testatur, fuisse quædam monasteria, instituta canonica sectantes, regulæ autem præcepta ignorantes; quos beatus Benedictus Anianensis jussu Ludovici Augusti ad regularem formam reduxit. Patres quoque concilii Turonensis, anno 813 celebrati, cap. 25, monachos et abbates vitæ solutioris compellunt, ut ad pristinum revertantur statum, præcipue abbates, qui magis canonice quam monachice inter suos conversari videbantur. Responderi etiam potest, canonicorum nomine apud præfatum auctorem intelligi monachos ecclesiarum cathedralium, quales in Anglia et Germania, atque etiam Romæ erant, quos monachos canonicos vocat vulgatus Anastasius in Gregorio papa IV. Vita igitur > XXXII. Hæc profecto argumenta, quæ maximam partem ex D. Mabillonii observationibus in compendium contraximus, et quæ nosmet immiscuimus, nemini non, nisi vehementer fallimur, veritati admodum propinqua videbuntur, nec quemquam eruditorum virorum vidimus qui hanc Mabillonii dissertationem ex proposito impugnet, quamvis nonnulli sint qui eamdem necdum plene demonstratam esse existiment. Obstat nimirum illorum assensui auctoritas scriptoris Vitæ, pene coævi, qui beatum Alcuinum vere et professione monachum fuisse, plane ignorasse videri possit. Vid. Le Cointe anno 802 num. 95. Fortassis vero idem scriptor statum monasterii Turonensis præ oculis habuit, qualis suo tempore, annis prope viginti post obitum beati Alcuini, sub Fridugiso illius successore fuit, quem |