Obrazy na stronie
PDF
ePub

sita et ex parte ignorata ab eruditis; quorum omnium A B. Alcuini parata, mihi cederet, nomine ejusdem
rationes suis locis proferentur. Manum ergo operi
admovere cœpi, non eo quidem consilio ut egomet
novam illorum operum editionem susciperem, sed
ut manum auxiliatricem porrigerem, si vir quispiam
eo apparatu eruditionis, quo me destitutum agnove-
ram, instructus huic se labori serio tandem commo-
dare vellet.

societatis completius et emendatius vulganda. Assen-
sit vir optimus D. Legipontii postulationi, et sine
dilatione, propriæ suæ gloriæ prope oblitus, cum
maxima benevolentia, quod petitum fuerat, præstitit.
Is ergo mense Aprili ejusdem anni totum suum appa-
ratum cum quibusdam præliminaribus, cum notis
variis et observationibus doctissimis ad me direxit,
magna simul cum humilitate deprecatus, ut si quid
aliquando ex Operibus tanti viri (beati Alcuini) vel
omnia edenda sint, suo parcatur nomini. Multo præ-
clarius est, inquit, et dignius nomen societatis litte-
rariæ, quod tam magnifica editioni præponatur. ›

B

VII. Verum institutum illud societatis litterariæ Benedictinæ, quod D. Legipontius maximo cum fervore promovere laboravit, ad optatum effectum illo vivente perduci haud potuit; ipso vero ad cœlestes sedes abeunte penitus, quod dolens refero, et in cunis exspiravit, commercio litterario, quo prolem conceptam animari oportebat, simul abrupto. Totum igitur pondus propositi laboris, in adornanda nova Operum beati Alcuini editione, in debiles humeros meos recidit quos tamen subtrahere nolui; sed recogitans difficultates non fugiendas esse, sed superandas, et omnia nos posse in eo qui nos confortat, credensque simul hunc laborem cessurum ad Dei gloriam et aliquem Ecclesiæ profectum, vel etiam ad rei litterariæ commodum et quodcunque incrementum, memet ad opus cordate aggrediendum excitavi. Divini ergo auxilii spe fretus, virorum etiam doctorum, eorum maxime qui ubivis locorum thesauris veterum monumentorum custodiendis præsunt, adjumenta quærere, et bibliothecarum tam vicinarum quam dissitarum, in quibus codices huc pertinentes latere noveram aut suspicabar, fores pulsare constitui. Scripsi ad doctos illarum bibliothecarum custodes, ad alios eruditos magni nominis magnæque auctoritatis viros, ut thesauros latentes aut aperirent, aut aperiri juberent; atque ad meum usum primo operum ab ipsis servatorum catalogos, deinde ipsa opera a me delecta, vel variantes lectiones inde excerptas mecum communicari facerent. Quæ quidem res felicius quam sperare poteram, cessit, ita, ut Alcuinus meus longe ditior quam in collectione D. Quer cetani aut D. Catelinoti fait evaserit : quorum id ope, quibusque mediis id perfecerim, nunc paucis enarrabo.

C

[ocr errors]

V. Peropportune vero accidit quod a cl. D. Oliverio Legiponte monasterii sancti Martini Coloniæ Agrippinæ O. S. B. asceta doctissimo, atque, dum viveret, litteraria consuetudine mihi conjunctissimo per litteras edoctus fuerim, virum varia eruditione præditum D.Ildephonsum Catelinot Benedictine congreg. sanctorum Vitoni et Hydulphi ad sanctum Michaelem supra Mosam alumnum, dudum huic labori manum admovisse, jamque omnia beati Alcuini opera duobus tomis distincta prelo parata habere: quod ipsum postea ex illustris Calmeti historia litteraria Lotharingiæ, atque ex Hist. Lit. Francia tom. VIII Avertiss., pag. x, amplius et certius didici. Hunc igitur doctissimum virum D. Catelinot per litteras conveni, eidem meam operam spopondi, illiusque arbitrio et usui subsidia, quæcunque ad cœptum a se opus perficiendum ad manus habebam, lubens obtuli; quædam insuper illi suggerens, quæ ad ejus notitiam haud pervenisse existimabam. Viri hujus egregii Responsorias datas 13 Febr. 1754, ex quibus impensum illius in novum hoc opus studium, et causa simul impeditæ tandiu editionis discitur, hic subjicere, eruditis, spero, haud fore ingratum: Pluribus abhinc annis, inquit, novam Operum Alcuini editionem aggressus fui, ac trium annorum spatio, quantum in me fuit, absolvi. Ast, proh dolor! inedita ac sopita remanet ab anno 1745. Nec non bibliotheca Benedictina, quam ad umbilicum quoque perduxi. In regionibus enim nostris opera non nisi Gallico idiomate scripta sub prelo sudant, Latina vero in forulis et pulvere bibliothecarum jacent. Huc accedit gravis penuria mss. codicum, quorum ope et opera novæ editiones adornantur. Tanta est illa inopia in Gallia nostra et Lotharingia, ut in decursu laboris unum duntaxat detegere potuerimus, nempe tractatum de Processione sancti Spiritus ab Alcuino nostro inscriptum Carolo Magno imperatori coronato anno 800. Qualis et quantus ille sit tractatus, annuntiat Antonius Rivetus in Admonitione ad tom. VIII Galliæ Litterariæ, pag. x, xi et XII...... Precare pro peccatore annorum octoginta trium et mensium decem, qui nullo indiget adminiculo ad ambulandum, ad videndum, ad audiendum; sed mens sana in corpore sano, quod Dei donum est, et ei reddo corde et animo. › Hucusque Senecio venerabilis.

D

VI. Acceptis hisce viri egregii litteris facile animadverti, editionem illam Operum beati Alcuini diu adhuc fore protrahendam, aut per obitum senis hujus tot jam annis gravati penitus deserendam, aut non nisi cum multorum monumentorum huc pertinentium, in variis bibliothecis etiamnum latentium defectu prodituram. Per integrum ergo annum, debilitatis viriam mearum conscius, deliberans, num difficili huic labori manum ipse admoverem, tandem opus tentafe mecum statui. Hoc meum propositum eidem D, Catelinot initio anni 1755 per epistolam significavi, confisus tunc, quod a nova, quam animo et calamo conceperat et parturire moliebatur clariss. D. Legipontius supra laudatus, societate litteraria Benedictina, auxilium atque subsidia majora ad hoc opus facilius exsequendum conducentia essem adepturus. De hoc enim instituto idem D. Legipontius rev. D. Calmetum per litteras edocuit, doctosque sodales congregationis Lotharingica, cui is tunc præfecturam gerebat, ut huic societati sese adjungi paterentur, invitavit singulariter vero D. Catelinot eo permovit, ut collectanea sua, pro nova editione operum

VIII. Prima subsidia mihi venere e bibliothecis illustrissimorum capitulorum cathedralium Salisburgensis et Frisingensis, opitulantibus illarum ecclesiarum reverendissimis canon. capitularibus, præprimis D. comite de Saurau, eo tempore rev. archiepiscopi ac principis Salisburgensis ad comitia imperii hic Ratisbonæ legato plenipotentiario; et D. barone de Wertenstein, serenissimi ac eminentissimi cardinalis Bavari, episcopi Frisingensis, etc., etc., consiliario intimo, utroque bonorum omnium luctu satis nuper erepto. Ambo summa cum benevolentia plures, quos inspicere cupiebam, codices e pretiosissimis illis vetustatis reconditoriis subministrarunt, quorum ope varia anecdota obtinui, quorum aliqua ad edita emendanda, alia ad defectus maxime notabiles supplendos, alia denique ad opus novis opusculis augendum adhibere potui, prout suis semper locis notavi.

IX. Non minus benevolum, nec minus ad studia mea juvanda propensum expertus fui eminentissimum D. cardinalem Passioneum, jam antea de beato Alcuino, cujus epistolam ad Eanbaldum, nunc ordine quinquagesimam (a) tom. I, pag. 63, notis varia eruditione refertis illustraverat, optime meritum hic ergo vir summus, fama eruditionis clarus et, dum viveret, litteratorum Mecenas optimus a me imploratus, primo indicem omnium opusculorum ad Alcuinum pertinentium, in prædivite bibliothéca Vaticana cujus ille tunc præfecturam cum maxima sui nominis

(a) Secundum hujusce novæ editionis recensionem, quinquagesimam sextam. EDIT.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

14

laude gerebat, servatorum ad me mitti curavit; dein- A dericus Temlerus regiæ Danicæ majestati a secretis. ceps vero ejusdem bibliothecæ custodibus, ut quæ ex eodem indice selegeram, descripta ad me dirigerent, mandavit. Inde ergo accepi : 1° libellum beati Alcuini ad monachos Gothiæ contra hæresin Felicis, hucusque desideratum, editum a nobis cum præfatione cl. Ď. Foggini; 2. libellum de Antichristo Alcuino suppositum; 5 libellum de Partibus orationis, de quo videatur monitum prævium ad part. v Operum Âlcuini; 4o chartulas calculationis cursus lunaris et bissextilis preparationis. Demum variantes quasdam et meliores lectiones, quas suis locis addidi.

A. D. Scheidio ocius accepi epistolam humanitate plenam, qua mihi propensissima voluntate omnem operam suam addixit, et ad similem benevolentiam doctos Danos et Anglos, misso ad eos conspectu a me edito, persuadere velle promisit. Majora præstitit D. Klotzius, qui ut eumdem conspectum noviter vulgatum toti orbi litterario notum redderet, illum cum magna commendatione in Actis eruditorum Lipsiensibus anni 1760 pag. 233, recensuit, ac postea per epistolam ad strenue in cœpto opere pergendum, me animavit, oblatis quibusvis, quæ in illius potestate essent, subsidiis, donatoque libello paucis apud nos cognito et rara eruditionis, in quo de eruditione Saxonis Carolini Alcuini discipuli, Vitembergæ sub præsidio D. Joannis Guilielmi de Berger disseritur.

X. His eminentissimi cardinalis beneficiis cumulatus, et fiducia tam promptæ benevolentia animatus ejusdem quoque consilium expetere non verebar, de edendis inter Opera beati Alcuini vel omittendis libris illis famosis, quos Carolinos appellant, de non adorandis imaginibus, quos quidam scriptores eidem Alcuino nostro tribuere volebant. Simul vero rogavi ut eosdem libros cum cod. mss. bibl. Vaticanæ, B quem litteris Longobardicis scriptum ibidem servari scripserat Aug. Sieuchus de falsa Donat. Constantini contra Laurentium Vallam, lib. л, pag. 111, conferri jubeat, eum præcipue in finem, ut constare possit, an capitulum ultimum illorum librorum, quale in editione Severini Binii reperitur, genuinum sit, an, quod Goldastus adversus Binium contendit, spurium et confictum? Non reticuit eruditissimus cardinalis suam, quam mente tenebat sententiam, eamque mihi aperire dignatus est per epistolam Roma ad me scriptam iv Kal. Febr. 1759, in hæc verba: ‹ In bibliotheca Vaticana nullus reperitur ms. cod. libros illos continens quos Carolinos de non adorandis imaginibus vocare solent. Quod pertinet ad eorum confutationem ab Adriano I compositam et Carolo Magno inscriptam, exstat illa in duobus mss. Codd., nempe Regio Vat. 1041 et 1062. Sed uterque Codex chartaceus est et admodum recens. Etsi vero ex forma litterarum aperte constet, in Gallia utrumque exaratum fuisse, neuter tamen indicat, ex quo vetustiore Codice, et in qua bibliotheca descriptus fuerit. Cæterum nihil dubito, Codicem 1062 illum ipsum esse, quem ad Gregorium XIII fuisse missum ex Gallia tradit Severinus Binius. Cum autem enixe postules, utrum bonum censeam dare his quoque locum in appendice Operum Alcuini, candide dicam : non censere; nullam enim esse video alicujus ponderis conjecturam, quæ suadeat Carolum Magnum Alcuini opera usum fuisse in iis condendis libris, quos Carolinos appellant. Hactenus sapientissimus cardinalis, cujus consilium eo libentius secutus sum, quod revera nulla ratio, quæ alicujus ponderis haberi possit, succurrat pro opinione contraria, multæ vero et graves rationes prorsus persuadeant, beatum Aleuinum illorum librorum auctorem non fuisse, quas protuli infra in præfatione ad opuscula supposita.

>

D

XI. Hoc primum tentamen cum tam feliciter mihi cessisset, alias insuper vias explorare constitui, minime hæsitans, per illas me reperturum ampliora adbuc subsidia, et viros eruditos æque ad studiis meis succurrendum faciles. Quod ut promptius fieret, conspectum omnium opusculorum, quæ et quo ordine in nova editione comparere deberent, anno 1760 typis Montagianis vulgari feci: addito indice aliquorum codd. mss. in variis bibliothecis laten tium: atque ita una quasi generali epistola viros doctos ad symbola sua huc conferenda invitavi ac provocavi; nec sane frustra; spe enim citius viri quidam et eruditione et libris editis celeberrimi ultro nec singulariter implorati suam operam obtulerunt. Inter quos primi fuere illustris D. Christ. Ludov. Scheidius serenissimæ familiæ Guelfice historiographus, operis laudatissimi: Origines Guelfice aliorumque plurium scriptor. Cl. D. Christ. Adolphus Klotzius in universitate Halensi eloquentiæ et philosophiæ professor variis lucubrationibus et litterariis pugnis clarus; deinde illustris D. Christ. Fri

XIII. Aliam rursus viam labores meos juvandi causa in Hispania neinpe, tentavit prælaudatus D. Temlerus. Optabam ex illius regionis bibliothecis, præsertim Escuriali et Toletana, nonnulla monumenta ibi, quod sciebam, servata adipisci, ad historiam erroris Adoptianorum, cujus Alcuinus maxima pars fuit, illustrandam conducentia: epistolam nimirum ineditam episcoporum Hispaniæ, sectatorum Elipanti archiepiscopi Toletani, ad episcopos Galliæ, Aquitaniæ et Austriæ scriptam, cujus potissimum causa convocatum fuit concilium Francofordiense anni 794. cujus ob detritos, ut prætendebatur, characteres non nisi initium et conclusionem dederat D. Henricus Floresius in sua España Sagrada, tom. V, pag. 557. Cupiebam pariter, libros Etherii ac Beati adversus ingruentem errorem Adoptianorum scriptos, et primum a Petro Stevartio cum aliis veteribus scriptoribus Ingolstadii anno 1616 editos, cum cod. ms. conferri et inde emendari posse, eo quod editio illa in nonnullis locis manca et imperfecta esse videbatur; statueram siquidem aliquando libros illos correctiores in appendicem operum beati Alcuini refer

XII. Porro illustris D. Temleri propensionem insus singularem, quo vocis præconio exornem vix solitam et ardorem pro laboribus meis juvandis prorhabeo. Vir iste præclarus, nunquam antea mihi cognitus, ex Actibus Lipsiensibus de consilio meo edoctus, paulo post lectiones quasdam variantes epistolarum ac librorum de Trinitate, ex veteri editione Homiliarii Doctorum descriptas et a cel. Baluzio olim notatas, ad me misit, et ut opera sua pro libitu uterer, me cohortatus est. Hac viri optimi benevolentia fretus ipsum rogavi, ut si quos doctos viros in Anglia nosset, eos mihi conciliaret; ut beati Alcuini scripta, quæ in illius regionis bibliothecis servari ex catalogis librorum mss. Angliæ et Hiberniæ, atque ex aliis eruditorum recensionibus noveram, perquirerent, et ea quæ expetieram pro gloria conterranei sui ad me destinarent. Non defuit petitis vir illustris; illius tamen conatus ibidem fuere frustranei. Responsum enimvero ex Anglia tulit doctis viris profecto indignum, nobisque ingratum: exspectare nos jusserunt ultra anni spatium, donec desiderata describi possent; simul vero pro scriptura ac labore unius hebdomada, mercedem pacisci voluere centum et ultra librarum sterlings. Et primam quidem conditionem in acceptis ferre voluissem; alteram vero, quæ turpis nobis visa est (et cui non videretur?), repudiare debui. Neque tamen fortuna, quæ in Anglia minus fuit propitia, me penitus deseruit; beneficio enim viri clarissimi D. de Brequigny, regiæ inscrip. et hum. lit. Academia socii, epistolas, quas maxime obtinere desiderabam, ab eodem, dum Christianissimi regis mandato anno 1764 Angliæ bibliothecas perscrutaretur, ex cod. ms. bibliothecæ Harleianæ descriptas accepi. Hujus ergo viri egregii benevolentiæ thesaurus iste litterarius ab omnibus eruditis in acceptis referendus est, ut prolixius narravi in Monito prævio ad Mantissam.

с

re, sicut in illorum conspectu typis vulgato significa- A
vi. Huic meo desiderio ut satisfieri posset, laudatus
Temlerus amicum in Hispania degentem, eadem
promptitudine ac zelo ad litteratorum labores juvan-
dos affectum, convenit, nempe D. Carolum Christo-
phorum Pluer regie legationis Danica Madriti ec-
clesiasten; qui vir præclarissimus ocius omnem
lapidem movit, viasque omnes tentavit, atque viros
doctos, quos in hunc finem quidpiam conferre posse
credebat, infatigabiliter sollicitavit, ut hisce votis
meis obsecundarent. Verum conatus illius plurima
reperere obstacula: fores enim bibliothecarum illa-
rum tantopere obseratæ sunt, ut nemini exterorum
ad illas accessus pateat, aut codices mss. ibidem
reconditos ulla ratione cuiquam pedicis ac manicis
suis solvere in aliorum usum liceat. Reperit tamen
laudatus D. Pluer viram magni apud Hispanos et
apud exteros quoque nominis, D. Gregorium Majan-
síum generosum Valentinum, a quo, ob gestam ali-
quando præfecturam bibliothecæ regiæ, quæcunque B
volis meis expetita obtineri posse spes magna afful-
sit. De hoc D. Majansio laudatus D. Pluer in litteris
e Portugo ad aquas minerales in montibus Granaten-
sibus d. d. x Jun. 1765, ita ad me scripsit: Non
omnino desunt (in Hispania) viri sapientia et erudi-
tione præstantes, quorum dux et antesignanus cele-
berrimus Greg. Majansius sine dubio censendus est.
Vir enim iste una cum doctissimo fratre Antonio
sese unice litteris consecravit. Regi cum esset a bi-
bliotheca Gregorius, ut invidiæ cederet, se hoc
munere sponte sua abdicavit. Tantum vero abfuit
ut ista rerum mutatio virum a litterarum amore
avocaret, ut calcar potius ipsi addidisse videatur.
Verum certe est, qui cum solida eruditionis laude
equale inserviendi studium conjungat, excepto Gre-
gorio, in universa Hispania reperiri neminem. Viro
igitur huic tantopere mihi laudato desiderium meum
per epistolam aperui, atque adjutorium illius, si
quod mihi impendere valeret, expetii, eo eventu fe-
lici, ut ab amicis suis tandem illam magni momenti
epistolam episcoporum Elipanti sectatorum ineditam
extorserit, quam is e cod. ms. Toletano descriptam
ocius ad me deferri curavit, addita epistola, quam
ad fidem rei conciliandam impressam exhibui. Codi-
ceth tamen, in quo continetur memoratus Apologeti-
cus Etherii et Beati, quo cum editio Stevartii non
satis accurata conferri potuisset, nulla industria
obtinere potuit vir optimus, cui in hunc finem ejus-
dem Stevartii volumen typis impressum direxeram ;
prout mihi significavit in epistola altera ibidem a
ine exhibita. Quæ causa fuit mutati a me consilii,
quod etiam D. Catelinot placuerat, eosdem libros his
cperibus jungendi, ut initio proposueram in conspe-
ctu operum istorum superius memorato. Quænam
alia idem D. Majansius, studiis meis summopere
affectus, pro illustrandis Adoptianorum scriptis et
actis suggesserit, et humanissimis atque eruditissi-
mis illius epistolis intelligi potest, in Appendice II
a me relatis.

>

petitis vir humanissimus, cujus posthac benevolentiam in aliis quoque rebus, quod æterna apud nos memoria celebrabitur, utilissimam expertus fui. Ejus ergo jussu doctissimus D. Philippus Ludovicus Lieble in abbatia sancti Germani a Pratis bibliothecarius, primo catalogum omnium opusculorum mss. ad Alcuinum pertinentium, quæ in bibliotheca regia Parisiensi servantur; deinceps vero variantes lectiones summa diligentia inde excerptas, et quædam anecdota ad me misit, nimirum epistolam Alcuini ad Georgium patriarcham Jerosolymitanum; et opusculum de Orthographia. Hujus viri industriæ pariter debeo notitiam illarum epistolarum quas, tandiu in bibliothecis Angliæ conclusas, nuper suis vinculis solvit vir illustris D. de Brequigny, cujus supra memini, et amplius memoravi in Monito prævio ad Mantissam epistolarum (a) ubi tota detecti hujus thesauri historia ipsis hujus celeberrimi Academici verbis narratur.

XV. Alter quoque ejusdem congregationis sodalis eruditissimus D. Jacques-Claude Vincent bibliothecarius abbatiæ sancti Remigii Rhemensis ab amico mihi addictissimo D. Joanne Francisco monasterii sancti Symphoriani Metensis monacho Benedictino, historiæ novæ ejusdem civitatis scriptore, excitatus opem non modicam mihi tulit, conferendo opuscula Alcuini mss. in bibliotheca sancti Remigii, et altera sancti Theodorici prope Rhemos servata, quorum differentes lectiones ad me misse apprime servierunt ad veram lectionem multis locis restituendam. Cupiebam equidem simul conferri potuisse vitam beati Alcuini antiquam cum cod. mss. Rhemis quoque in bibliotheca monasterii sanctæ Mariæ servato, quo usus est D. Quercetanus, cujus nihilominus editio alicubi mendosa mihi videbatur. Verum idem mihi accidit quod olim D. Mabillonio, qui, ut ipse narrat in observationibus præviis in Vitam beati Alcuini, num. 3, codicem illum aliquando visum, ac postea, ut cum editis conferri posset, perquisitum, nancisci non potuit etiamnum enim neque in prædicta bibliotheca, neque in ejusdem catalogo manuscriptorum hujus Vitæ ullum vestigium reperitur, prout edoctus fui ex litteris amicissimi D. Caroli Lanceloti die 10 Martii 1776 ad me exaratis, cujus viri laboribus et industriæ singulari monasterium nostrum sancti Emmerami in acceptis fert sacrarum linguarum et elegantioris litteraturæ pleniorem eruditionem.

C

XVI. Grata demum mente recolenda est beneficentia reverendissimi ac dignitate simul atque multiplici eruditione illustrissimi S. R. I. principis et abbatis sancti Blasii D. Martini Gerbert. Ei in acceptis ferendum, quod nunc publicam lucem adeptæ sint epistolæ quædam ad Amalarium episcopum Trevirensem et Petrum Nonantule abbatem pertinentes. Unde etiam controversia de auctore epistolæ de Cæremoniis baptismi, quam Canisius et Quercetanus Alcuini esse arbitrabantur, in luce collocata est, Sirmondique sententia pro eodem Amalario confirmata. D Neque sine laude prætereundi sunt duumviri in republica litteraria optime meriti et diffusa eruditione, quam præclaris suis operibus probarunt, celeberrimi; nempe D. Ocfelius bibliothecæ electoralis Monacensis; et D. Kollarius, Cæsaree Vindobonensis, custodes et cultores solertissimi. Primus excusso ditissimo suæ curæ concredito thesauro, quidquid usibus meis aptum reperit, mihi tradidit, ac præterea multalaboribus meis accommodatissima consilia suggessit. Alter indicem omnium codd. mss. ad Alcuinum pertinentium in amplissima Cæsarea bibliotheca servatorum mihi benevole indulsit, et posthac lectiones variantes inde extrahi, easque una cum epistola inedita ad Aquilam, que nunc ordine 121 [Edit. nov. 161] est, ad me deferri curavit.

XVII. Hæc fere sunt subsidia, quæ pro explendis, augendis corrigendisque beati Alcuini Operibus ope

XIV. His viis, ad terminum mihi propositum felieius pertingendi, in Lotharingia, Italia, Anglia et Hispania haud omnino frustra tentatis, committere haud potui, quin etiam insigniores bibliothecas Galliæ consulerem, in quibus tam præclare versati sunt sodales celeberrime Benedictine congregationis sancli Mauri: quamvis ab hoc proposito me avertere potuisset D. Catelinot supra laudatus, ad me scribens quod in Gallia et Lotharingia tanta sit mss. codd. inopia, ut in decursu laboris sui unum duntaxat deLegere potuerit, nempe libellum de Processione Spiritus sancti. Nihilominus idipsum per memet experiri etiam volui. Scripsi igitur ad rev. D. Boudier, ejusdem congregationis tunc superiorem generalem, rogans ut quosdam suorum sodalium ad operam suam mihi commodandam permoveret. Non defuit meis

(a) Quod vide post Monitum in hancce editionem novam. Edit.

et supplenda dare oportuit ad calcem Operum.

virorum eruditorum obtinui. Porro in reliquis com- A Ratisbonensis, cujus contenta anecdota inter addenda memorandis, quæ ab aliis quibusdam bibliothecis ad me pervenerunt, minoris momenti, non est, cur diutius lectorem detineam. Omnium enim opusculorum, quæ mihi usui fuere, mentionem semper feci in Mo-nitis præviis. Nunc ergo, quid in hac editione præterea prestitum a me sit, breviter enarrandum, ad ea, compendii gratia, lectorem referendo, quæ in iisdem Monitis ad singulas Partes additis, prænotavi.

B

XVIII. Ope nimirum codicum mss. vetustorum, imo majorem partem coævorum ac optimæ notæ; opusculorum quoque quorumdam separatim editorum, quorum copiam ex variis, quas laudavi, bibliothecis habui, editionem D. Quercetani prope ubique, præter libros adversus Felicem et Elipantum scriptos, quorum nulli vetusti codices reperiri potuerunt, correxi; multa loca corrupta sue integritati restitui; monumenta nonnulla, quæ ad hæc usque tempora condita delituerunt, collegi, iisque hanc meam editionem locupletavi: inter quæ præprimis memorandæ sunt epistolæ ultra septuaginta, quas prioribus, ante quam ille ad me e bibliotheca Harleiana pervenissent, jam prope prelo absolutis, per modum Mantissæ addere oportuit (a). Reliqua anécdota et nunc primum in lucem erata in Elencho operum statim subjiciendo compendii causa signo stellæ *notavi. Porro opuscula dubiæ auctoritatis, atque omnino spuria et beato Alcuino supposita a genuinis, quibus in priori editione commista fuerunt, separavi: de quibus eruditi legere non gravabuntur Monita prævia unicuique opusculo præfixa. Demum toti huic collectioni triplicem Appendicem adjungere visum est, cujus consilii rationem quoque reddidi in Monito prævio.

XIX. His omnibus prelo pene absolutis forte fortuna ad manus meas delatus est cod. ms. vetustissimus, circa medium sæc. Ix scriptus, repertus nuper in bibliotheca collegii sancti Pauli hujus urbis nostræ C

(a) Vide Monitum editoris novi.

XX. Curam demum meam eo direxi, ut hæc editio majori lectorum commoditati servire possit. Quapropter loca quædam per meas aliorumque notas illustrare studui: sanctorum Patrum sententias et integras nonnunquam commentationes, quas beatus Alcuinus in sua commentaria suosque tractatus retulit, ex optimis editionibus citavi; differentes ac aliquoties meliores lectiones adnotavi, et alia præstiti quæ hic commemorare longum esset, et ab attento lectore in ipso opere facile deprehendi possunt.

XXI. Quod ordinem quo singula opuscula in hac collectione disposita fuerunt, concernit, diversus est ab illo quem obtinent in editione D. Quercetani. Initium cepi ab epistolis, quas collector laudatus penultimo loco dedit, ob hanc potissimum rationem, et quod ab eruditis avidius expetantur, et quod ex illis, tanquam fonte limpidissimo, majorem partem profluxerint, quæ de Vita beati Alcuini sum commentatus; et ideo tanquam testimonia fidelissima haberi debeant illorum omnium quæ ili narrantur et critice expenduntur. Epistolas sequuntur secundum dignitatem materiarum opuscula exegetica, dogmatica, liturgica et moralia; historica seu Vitæ sanctorum, poetica, grammatica, rhetorica et dialectica; illa demum, quæ exstant, astronomica, de cursu et saltu lunæ ac bissexto. Idem deinde ordo servatur in opusculis dubiis et supposititiis.

Et hæc fere sunt quæ in novissima hac Operum beati Alcuini editione pro mea tenuitate inter tøl et varia officii mihi incumbentis negotia, quæ totum pene hominem sola exposcunt, præstare potui: quod etiam munus impedimento fuit, ne opus, quod in statu majoris quietis cœptum fuit, citius absolveretur, aut accuratius expoliretur. Quod æqui bonique habeant benevoli et eruditi lectores.

COMMENTATIO FROBENII

DE VITA BEATI F. ALBINI SEU ALCUINI

PROOEMIUM.

Viri eruditi, qui sanctorum Ecclesiæ Patrum aliorumque veteris ævi celebrium scriptorum operibus colligendis, aut nova editione vulgandis, operam navarunt, non tantum in illustrandis scriptis, verum etiam in ordinandis gestibus et actibus illorum, suoque tempori assignandis omnem diligentiam adhibuerunt, ut nimirum virorum sua ætate tam illustrium non tantum eruditio et doctrina, hujus nostræ ætatis hominibus ac posteris communicaretur; verum etiam illorum virtutes, quibus quondam præfulserunt, ad imitandum proponerentur. Idem consilium in hac nova beati Alcuini Operum editione sequi nostri muneris esse credidimus. Quamvis enim vetustus quidam et prope coætaneus scriptor anonymus Vitam beati viri ex narratione Sigulfi ejus discipuli posteris commendaverit, illius tamen narrationes, solida crisi et nonnunquam veritate destitutas esse, diu conquesti sunt eruditi. Propterea vir illustris D. Andreas Quercetanus correctiones plures illi adhibere, novamque Vitam beati Alcuini ex propriis illius scriptis et Operibus a se vulgatis, concinnare

DE NOVO EX GENUINIS ACTIS ET ILLIUS SCRIPTIS CONCINNATA.

necessum duxit; illamque suxe editioni, præfationis loco, præfixit. Quæ quidem industria tune sufficere potuit ad Alcuinum nostrum ex opusculis tunc deteD ctis plenius cognoscendum. Nihilominus cum ex seriptis noviter nunc repertis, quæ D. Quercetani notitiam fugerunt, commentationi viri hujus clarissimi novam lucem conciliari, et quæ adhuc obscura remanebant, plenius elucidari posse comperimus; operam nostram, in Vita beati viri de novo concinnanda, et quæstionibus quibusdam hinc inde motis enodandis positam, haud importunam aut inutilem fore judicabunt, ut confidimus, eruditi lectores; quorum tamen rationabili desiderio, Vitam nonnunquam primævam ac ipsius D. Quercetani commentationem inspiciendi et consulendi, deesse noluimus, sed utramque ad finem hujus nostræ elucubrationis exhibebimus.

CAPUT PRIMUM.

De beati Alcuini variis nominibus, patria, parentibus, fratribus, etc.

I. Nomen Alcuini varie in variis scriptis ac codieibus exaratum reperitur. In vetustioribus quidem et

correctioribus chartis, in epistolis maxime quas A sancti Augustini ibidem præfectum, nominis simili

coævo prope charactere scriptas deprehendimus, nomen suum ipse, ut conjicere licet, frequentius expressit scribendo vel Albinus vel Alchuinus, vel, dum ad Davidem suum, ad Homerum, ad Damoetam, amicos alios familiarius scribebat, Flaccus Albinus aut Albinus Flaccus. Reliquas igitur appellationes, quales a posterioribus scriptoribus exaratæ leguntur, ut Alboinus, Alkoinus, Alchwinus, Alquinus, etc., imperitia scribentium aut duræ aspirationi dictantium, credam esse attribuendas. Nimis ergo acute nonnulli hujus nominis originem per fictas prorsus derivationes et vocum compositiones inquirunt cum Heutero, qui in Etymis Álcwin interpretatur: undique rem facientem augentemque, a verbo Gwin, quod apud Germanos lucrum significat. Cæterum, Alcuin seu Alchuin nomen patrium Germano-Saxonicum fuisse videtur, quod posthac meliore et Latino vocabulo Albinus, efferre voluit; prout fecisse apparet in epistola ad Elipantum scripta, qui in sua Responsoria ad nomen istud alludens insigni scommnate ipsum vocat Albinum nigredine teterrimum.

tudo, et temporum aliqua vicinitas imposuit, ut scribit Harpsfeldius sæc. ix, c. 14, apud eumdem Alfortum 1. cit. num. 8. Et sane, si scriptores illi narrationem ven. Beda de Albino suo accuratius expendissent, suum errorem facillime deprehendissent. Narrat enim in libri v cap. 21 Albinum jam anno 710 in regimine monasterii sancti Augustini Cantuariensis Adriano successisse: et in prologo laudat illum tanquam abbatem reverendissimum et doctissimum, non a se, sed a beatæ memoriæ Theodoro archiepiscopo et ab Adriano abbate in illa ecclesia Cantuariensi, ubi Beda nunquam munus docendi obivit, institutum fuisse. Insuper ven. Beda Albinum illum sui opusculi Historiæ gentis Anglorum auetorem ante omnes et adjutorem › laudat, cujus opera et consilio in illa Historia concinnanda se usumn fuisse profitetur. Quæ omnia profecto Alcuino nostro convenire haud posse, quisque vel parum attentus facile perspiciet. Consule, si placet, quæ contra Reynerum solide disputat Alfortus 1. cit. Inferius pariter monstrabimus, beatum Alcuinum nunquam fuisse ven. Beda discipulum. Anastasius Bibliothecarius in Vita Adriani I papæ mentionem facit cujusdam Albini, quem vocat regis Caroli deliciosum, qui cum Georgio episcopo et Gulfardo abbate missus sit a rege bellum Longobardicum suscepturo ad sedem apostolicam anno 773. Verum hic Albinus deliciosus alius est ab Alcuino nostro, qui illo anno Eboraci adhucdum residens, necdum in Galliam transmigraverat. Vocatur tamen et ipse noster Alcuinus deliciosus regis Caroli a Sigeberto Gemlacensi, Trithemio et aliis, quorum testimonia suo loco inferius afferemus. Vide Mabil. libr. xxiv Annal., num. 45, pag. 226.

B

II. Pronomen Flaccus, quod nonnunquam ante vel postposuit, e baptismate hausisse cl. Quercetano in præfat. num. 2 visum est. Vero tamen similius est, nomen hoc esse ascititium, quo beatus Alcuinus inter familiares, quos in artibus liberalibus ac scientiis excolendis socios habuit, uti consuevit, ex more scilicet sui temporis, de quo in epistola 184 (nunc 125) ad Gundradam, cognomento Eulaliam ita scribit : Sæpe familiaritas nominis immutationem solet facere, sicut ipse Dominus Simeonem mutavit in Petrum, et filios Zebedæi, filios nominavit tonitrui : quod etiam in antiquis vel his novellis diebus probare poteris. Flaccus ergo nomen fuit Alcuino ascititium, vel ab ipso electum; Alcuinus vero seu Alchuinus primævum et proprium. Quapropter loco inscriptionis Operum illius, qua cl. Quercetanus, auctoritate Sixti Senensis et aliorum quorumdam deceptus, primo, ut ipse fatetur num. 2 præfat. usus est, ponendo: Albini Flacci Alchuini, nos ubique posuimus: Flacci Albini seu Alcuini; in contextu vero nostro semper Alcuinus scribimus, quod et frequentius fieri ab eruditis comperimus. Verum in his diutius immorari operæ pretium non est.

C

III. Sollicite vero cavendum est ne hic noster Albinus seu Alcuinus confundatur vel cum Albino abbate Cantuariensi, a ven. Beda in prologo et lib. v Hist. Angl., cap. 21, laudato, et ad quem ejusdem Beda exstat epistola Analect. Mabillonii novæ editionis pag. 398, vel cum Albino Leonis III papæ cubiculario, cujus meminit Eginhardus in Annalibus ad annum 799, vel demum cum Albuino monacho Hersfeldensi. De duobus quidem posterioribus pauciores sunt, qui se in errorem hujus confusionis induci passi sunt; de priori vero Albino, cujus ven. Beda meminit, plerique paulo recentioris ætatis scriplores hallucinati sunt: et quidem Clemens Reynerus, vir alias apprime doctus, Apostol. Benedict. in Anglia tract. I, sect. 1, pag. 34 seqq., multis contendit, eumdem esse Albinum Bedæ, quem vocat, discipulum et Caroli Magni magistrum; hancque ait esse communem historicorum traditionem; nec repugnare existimat ætatem Bedæ et Alcuini (quam difficultatem D. Quercetanus obmovebat), quoniam, ut credebat, Alcuinus ætatem centum annorum attigit vel etiam superavit, quippe qui in epist. 38 (nunc 43), ad Carolum, se senem valde annosum esse indicat.

D

IV. Verum hanc Reyneri opinionem solide reprohat R. P. Michael Alfort Annal. Eccles. Britan. tom. II, ad annum 710, num. 4 et seqq., demonstrans, traditionem historicorum quæ prætenditur, nec communem esse, nec talium virorum, qui vetustatis haberent sigillum, sed quorumdam mediæ ætatis, qui ad pauca respicientes facile pronuntiant. Istis ergo qui putant Alcuinum Cantianum fuisse, et cœnobio

V. De hujus ergo nostri Flacci Albini seu Alcuini nunc patria et parentibus paucis, quantum ex certis monumentis elicere potuimus, disseramus. Illum in Scoticis Britanniæ partibus natum fuisse quidam Scotia historici existimarunt, inter hos Buchananus, lib. v Hist., non a familia, sed a gente Scotorum, qui se Albinos sua lingua vocant, nomen suum traxisse contendit. Alios quoque, ut hic D. Quercetanus notavit, reperire est qui illum in comitatu Midlesexiæ, non procul a Londino oriundum dixerunt. Verum nihil est quod in unius alteriusve partis patrocinium ex monumentis vetustatis possit adduci : illorum ergo scriptorum sententia unice probanda est, qui beatum Alcuinum ex proprio ipsius testimonio Eboraci in Northumbriæ regno natum fuisse affirmant; ita enim ipsemet scribit in epist. 5 (nunc 6), ad Eboracenses: Vos fragiles infantiæ meæ annos materno fovistis affectu; et lascivum pueritia tempus pia sustinuistis patientia, et paternæ castigationis disciplinis ad perfectam viri edocuistis ætatem. ▸ Enimvero an non ibi natus censeatur, ubi non tantum in virum excrevit, sed et pueritiam, imo et infantiam exegit? sed crebra forte, quam beatus Alcuinus in suis epistolis facit, Nordanhumbrorum mentio, qui regiones Scoticas usque ad Edinburgi fretum possidebant, prædictis scriptoribus rerum Scolicarum ansam dedit, inquit D. Quercetanus, ut in Scotia procreatum cum suspicarentur. Legi quoque de hac quæstione meretur Richardus Smitheus Florum Hist. eccles. Anglorum libro 1, cap. 12, sect. 3, num. 2.

VI. Non eadem certitudine constat quo genere beatus Alcuinus, aut quibus parentibus fuerit oriundus: quod quidem ipsemet ferme tacuit, et nullus actuum illius aut Vite scriptorum prodidit. Auctor Vitæ ejus initio cap. 1, nobili illum gentis Anglorum prosapia exortum asserit. Et rursum num. 7 ejusdem cap. indicat, tyrones scholæ Eboracensis, inter quos et Alcuinus numerabatur, e classe nobilium fuisse : erat, inquit Ecgberto præsuli, cujus disciplinæ puer quoque Alcuinus traditus fuerat, ex nobilium filiis grex scholasticorum. Hæce generis beati Alenini nobi

« PoprzedniaDalej »